| Natura est igitur quae contineat mundum omnem | 2.29.1 |
| eumque tueatur, et ea quidem non sine sensu atque | |
| ratione. Omnem enim naturam necesse est, quae non | |
| solitaria sit neque simplex sed cum alio iuncta atque | |
| conexa, habere aliquem in se principatum, ut in ho- | 5 |
| mine mentem, in belua quiddam simile mentis unde | |
| oriantur rerum adpetitus; in arborum autem et earum | |
| rerum quae gignuntur e terra radicibus inesse prin- | |
| cipatus putatur. principatum autem id dico quod Grae- | |
| ci ἡγεμονικὸν vocant, quo nihil in quoque genere | 10 |
| nec potest nec debet esse praestantius. ita necesse est | |
| illud etiam in quo sit totius naturae principatus esse | |
| omnium optumum omniumque rerum potestate domi- | |
| natuque dignissimum. videmus autem in partibus mundi | 30.1 |
| (nihil est enim in omni mundo quod non pars universi | |
| sit) inesse sensum atque rationem. in ea parte igitur, | |
| in qua mundi inest principatus, haec inesse necessest, | |
| et acriora quidem atque maiora. quocirca sapientem | 5 |
| esse mundum necesse est, naturamque eam quae res | |
| omnes conplexa teneat perfectione rationis excellere, | |
| eoque deum esse mundum omnemque vim mundi na- | |
| tura divina contineri. | |
| Atque etiam mundi ille fervor purior perlucidior | 10 |
| mobiliorque multo ob easque causas aptior ad sensus | |
| commovendos quam hic noster calor, quo haec quae | |
| nota nobis sunt retinentur et vigent. absurdum igitur | 31.1 |
| est dicere, cum homines bestiaeque hoc calore tenean- | |
| tur et propterea moveantur ac sentiant, mundum esse | |
| sine sensu, qui integro et libero et puro eodemque acer- | |
| rimo et mobilissimo ardore teneatur, praesertim cum | 5 |
| is ardor qui est mundi non agitatus ab alio neque | |
| externo pulsu sed per se ipse ac sua sponte moveatur; | |
| nam quid potest esse mundo valentius, quod pellat | |
| atque moveat calorem eum quo ille teneatur. Audia- | 32.1 |
| mus enim Platonem quasi quendam deum philoso- | |
| phorum; cui duo placet esse motus, unum suum alte- | |
| rum externum, esse autem divinius quod ipsum ex se | |
| sua sponte moveatur quam quod pulsu agitetur alieno. | 5 |
| hunc autem motum in solis animis esse ponit, ab is- | |
| que principium motus esse ductum putat. quapropter | |
| quoniam ex mundi ardore motus omnis oritur, is autem | |
| ardor non alieno inpulsu sed sua sponte movetur, | |
| animus sit necesse est; ex quo efficitur animantem esse | 10 |
| mundum. |