| Atque hac mundi divinitate perspecta tribuenda est | 2.39.6 |
| sideribus eadem divinitas; quae ex mobilissima purissi- | |
| maque aetheris parte gignuntur neque ulla praeterea | |
| sunt admixta natura totaque sunt calida atque per- | |
| lucida, ut ea quoque rectissime et animantia esse et | 10 |
| sentire atque intellegere dicantur. Atque ea quidem | 40.1 |
| tota esse ignea duorum sensuum testimonio confirmari | |
| Cleanthes putat, tactus et oculorum. nam solis calor et | |
| candor inlustrior est quam ullius ignis, quippe qui in- | |
| menso mundo tam longe lateque conluceat, et is eius | 5 |
| tactus est, non ut tepefaciat solum sed etiam saepe | |
| comburat, quorum neutrum faceret nisi esset igneus. | |
| "ergo" inquit "cum sol igneus sit Oceanique alatur umo- | |
| ribus" (quia nullus ignis sine pastu aliquo possit per- | |
| manere) "necesse est aut ei similis sit igni quem ad- | 10 |
| hibemus ad usum atque victum, aut ei qui corporibus | |
| animantium continetur. atqui hic noster ignis, quem | 41.1 |
| usus vitae requirit, confector est et consumptor om- | |
| nium idemque quocumque invasit cuncta disturbat ac | |
| dissipat; contra ille corporeus vitalis et salutaris omnia | |
| conservat alit auget sustinet sensuque adficit." negat | 5 |
| ergo esse dubium horum ignium sol utri similis sit, cum | |
| is quoque efficiat ut omnia floreant et in suo quaeque | |
| genere pubescant. quare cum solis ignis similis eorum | |
| ignium sit qui sunt in corporibus animantium, solem | |
| quoque animantem esse oportet, et quidem reliqua | 10 |
| astra quae oriantur in ardore caelesti qui aether vel | |
| caelum nominatur. | |
| Cum igitur aliorum animantium ortus in terra sit | 42.1 |
| aliorum in aqua in aere aliorum, absurdum esse Aris- | |
| toteli videtur in ea parte quae sit ad gignenda ani- | |
| mantia aptissima animal gigni nullum putare. sidera | |
| autem aetherium locum optinent; qui quoniam tenu- | 5 |
| issimus est et semper agitatur et viget, necesse est | |
| quod animal in eo gignatur id et sensu acerrumo et | |
| mobilitate celerrima esse. quare cum in aethere astra | |
| gignantur, consentaneum est in his sensum inesse et | |
| intellegentiam, ex quo efficitur in deorum numero astra | 10 |
| esse ducenda. Etenim licet videre acutiora ingenia et | |
| ad intellegendum aptiora eorum qui terras incolant eas | |
| in quibus aer sit purus ac tenuis quam illorum qui | |
| utantur crasso caelo atque concreto. quin etiam cibo | 43.1 |
| quo utare interesse aliquid ad mentis aciem putant. | |
| probabile est igitur praestantem intellegentiam in si- | |
| deribus esse, quae et aetheriam partem mundi incolant | |
| et marinis terrenisque umoribus longo intervallo ex- | 5 |
| tenuatis alantur. Sensum autem astrorum atque intel- | |
| legentiam maxume declarat ordo eorum atque con- | |
| stantia (nihil est enim quod ratione et numero moveri | |
| possit sine consilio), in quo nihil est temerarium nihil | |
| varium nihil fortuitum. ordo autem siderum et in omni | 10 |
| aeternitate constantia neque naturam significat (est | |
| enim plena rationis) neque fortunam, quae amica varie- | |
| tati constantiam respuit. sequitur ergo ut ipsa sua | |
| sponte suo sensu ac divinitate moveantur. Nec vero | 44.1 |
| Aristoteles non laudandus in eo quod omnia quae mo- | |
| ventur aut natura moveri censuit aut vi aut volun- | |
| tate; moveri autem solem et lunam et sidera omnia; | |
| quae autem natura moverentur, haec aut pondere deor- | 5 |
| sum aut levitate in sublime ferri, quorum neutrum | |
| astris contingeret propterea quod eorum motus in or- | |
| bem circumque ferretur; nec vero dici potest vi qua- | |
| dam maiore fieri ut contra naturam astra moveantur | |
| (quae enim potest maior esse?); restat igitur ut motus | 10 |
| astrorum sit voluntarius. |