| Dictum est de universo mundo, dictum etiam est de | 2.59.1 |
| sideribus, ut iam prope modum appareat multitudo nec | |
| cessantium deorum nec ea quae agant molientium cum | |
| labore operoso ac molesto. non enim venis et nervis | |
| et ossibus continentur nec his escis aut potionibus ves- | 5 |
| cuntur, ut aut nimis acres aut nimis concretos umores | |
| colligant, nec is corporibus sunt ut casus aut ictus ex- | |
| timescant aut morbos metuant ex defetigatione mem- | |
| brorum, quae verens Epicurus monogrammos deos et | |
| nihil agentes commentus est. illi autem pulcherruma | 60.1 |
| forma praediti purissimaque in regione caeli collocati | |
| ita feruntur moderanturque cursus, ut ad omnia con- | |
| servanda et tuenda consensisse videantur. | |
| Multae autem aliae naturae deorum ex magnis be- | 5 |
| neficiis eorum non sine causa et a Graeciae sapientissi- | |
| mis et a maioribus nostris constitutae nominataeque | |
| sunt. quicquid enim magnam utilitatem generi adferret | |
| humano, id non sine divina bonitate erga homines fieri | |
| arbitrabantur. itaque tum illud quod erat a deo natum | 10 |
| nomine ipsius dei nuncupabant, ut cum fruges Cererem | |
| appellamus vinum autem Liberum, ex quo illud Te- | |
| renti "sine Cerere et Libero friget Venus", tum autem | 61.1 |
| res ipsa, in qua vis inest maior aliqua, sic appellatur ut | |
| ea ipsa vis nominetur deus, ut Fides ut Mens, quas in | |
| Capitolio dedicatas videmus proxume a M. Aemilio | |
| Scauro, ante autem ab <A.> Atilio Calatino erat Fides | 5 |
| consecrata. vides Virtutis templum vides Honoris a | |
| M. Marcello renovatum, quod multis ante annis erat | |
| bello Ligustico a Q. Maxumo dedicatum. quid Opis | |
| quid Salutis quid Concordiae Libertatis Victoriae; qua- | |
| rum omnium rerum quia vis erat tanta ut sine deo regi | 10 |
| non posset, ipsa res deorum nomen optinuit. quo ex | |
| genere Cupidinis et Voluptatis et Lubentinae Veneris | |
| vocabula consecrata sunt, vitiosarum rerum neque na- | |
| turalium—quamquam Velleius aliter existimat, sed | |
| tamen ea ipsa vitia naturam vehementius saepe pul- | 15 |
| sant. Utilitatum igitur magnitudine constituti sunt ei | 62.1 |
| di qui utilitates quasque gignebant, atque is quidem | |
| nominibus quae paulo ante dicta sunt quae vis sit in | |
| quoque declaratur deo. |