| LIBER TERTIUS | |
| Quae cum Balbus dixisset, tum adridens Cotta | 3.1.1 |
| 'Sero' inquit 'mihi Balbe praecipis quid defendam. ego | |
| enim te disputante quid contra dicerem mecum ipse | |
| meditabar, neque tam refellendi tui causa quam ea | |
| quae minus intellegebam requirendi. cum autem suo | 5 |
| cuique iudicio sit utendum, difficile factu est me id | |
| sentire quod tu velis.' | |
| Hic Velleius 'Nescis' inquit 'quanta cum expecta- | 2.1 |
| tione Cotta sim te auditurus. iucundus enim Balbo | |
| nostro sermo tuus contra Epicurum fuit; praebebo | |
| igitur ego me tibi vicissim attentum contra Stoicos | |
| auditorem. spero enim te ut soles bene paratum venire.' | 5 |
| Tum Cotta 'Sic mehercule' inquit 'Vellei; neque enim | 3.1 |
| mihi par ratio cum Lucilio est ac tecum fuit.' | |
| 'Qui tandem' inquit ille. | |
| 'Quia mihi videtur Epicurus vester de dis immortali- | |
| bus non magnopere pugnare: tantum modo negare | 5 |
| deos esse non audet, ne quid invidiae subeat aut cri- | |
| minis; cum vero deos nihil agere nihil curare confirmat | |
| membrisque humanis esse praeditos sed eorum mem- | |
| brorum usum nullum habere, ludere videtur satisque | |
| putare si dixerit esse quandam beatam naturam et | 10 |
| aeternam. A Balbo autem animadvertisti credo quam | 4.1 |
| multa dicta sint quamque etiam si minus vera tamen | |
| apta inter se et cohaerentia. itaque cogito ut dixi non | |
| tam refellere eius orationem quam ea quae minus in- | |
| tellexi requirere. quare Balbe tibi permitto, respon- | 5 |
| derene mihi malis de singulis rebus quaerenti ex te | |
| ea quae parum accepi an universam audire orationem | |
| meam.' |