| Quod si mundus universus non est deus, ne stellae | 3.23.19 |
| quidem, quas tu innumerabilis in deorum numero re- | 20 |
| ponebas. quarum te cursus aequabiles aeternique de- | |
| lectabant, nec mehercule iniuria, sunt enim admirabili | |
| incredibilique constantia. sed non omnia Balbe quae | 24.1 |
| cursus certos et constantis habent ea deo potius tri- | |
| buenda sunt quam naturae. quid Chalcidico Euripo in | |
| motu identidem reciprocando putas fieri posse con- | |
| stantius, quid freto Siciliensi, quid Oceani fervore illis | 5 |
| in locis, "Europam Libyamque rapax ubi dividit unda"? | |
| quid aestus maritimi vel Hispanienses vel Brittannici | |
| eorumque certis temporibus vel accessus vel recessus | |
| sine deo fieri nonne possunt? vide quaeso, si omnis | |
| motus omniaque quae certis temporibus ordinem suum | 10 |
| conservant divina dicimus, ne tertianas quoque febres | |
| et quartanas divinas esse dicendum sit, quarum rever- | |
| sione et motu quid potest esse constantius. sed om- | |
| nium talium rerum ratio reddenda est; quod vos cum | 25.1 |
| facere non potestis, tamquam in aram confugitis ad | |
| deum. | |
| Et Chrysippus tibi acute dicere videbatur, homo sine | |
| dubio versutus et callidus (versutos eos appello quo- | 5 |
| rum celeriter mens versatur, callidos autem quorum | |
| tamquam manus opere sic animus usu concalluit); is | |
| igitur "Si aliquid est" inquit "quod homo efficere non | |
| possit, qui id efficit melior est homine; homo autem | |
| haec quae in mundo sunt efficere non potest; qui po- | 10 |
| tuit igitur is praestat homini; homini autem praestare | |
| quis possit nisi deus; est igitur deus". Haec omnia in | |
| eodem quo illa Zenonis errore versantur. quid enim | 26.1 |
| sit melius quid praestabilius, quid inter naturam et | |
| rationem intersit, non distinguitur. Idemque, si dei non | |
| sint, negat esse in omni natura quicquam homine | |
| melius; id autem putare quemquam hominem, nihil | 5 |
| homine esse melius, summae adrogantiae censet esse. | |
| Sit sane adrogantis pluris se putare quam mundum; at | |
| illud non modo non adrogantis sed potius prudentis, | |
| intellegere se habere sensum et rationem, haec eadem | |
| Orionem et Caniculam non habere. Et "Si domus | 10 |
| pulchra sit, intellegamus eam dominis" inquit "aedifi- | |
| catam esse non muribus; sic igitur mundum deorum | |
| domum existimare debemus". Ita prorsus existimarem, | |
| si illum aedificatum, non quem ad modum docebo a | |
| natura conformatum putarem. At enim quaerit apud | 27.1 |
| Xenophontem Socrates unde animum arripuerimus si | |
| nullus fuerit in mundo. Et ego quaero unde orationem | |
| unde numeros unde cantus; nisi vero loqui solem cum | |
| luna putamus cum propius accesserit, aut ad harmo- | 5 |
| niam canere mundum ut Pythagoras existimat. Natu- | |
| rae ista sunt Balbe, naturae non artificiose ambu- | |
| lantis ut ait Zeno, quod quidem quale sit iam videbi- | |
| mus, sed omnia cientis et agitantis motibus et mutati- | |
| onibus suis. Itaque illa mihi placebat oratio de con- | 28.1 |
| venientia consensuque naturae, quam quasi cognatione | |
| continuatam conspirare dicebas, illud non probabam, | |
| quod negabas id accidere potuisse nisi ea uno divino | |
| spiritu contineretur. illa vero cohaeret et permanet | 5 |
| naturae viribus non deorum, estque in ea iste quasi | |
| consensus, quam συνπάθειαν Graeci vocant; sed ea | |
| quo sua sponte maior est eo minus divina ratione fieri | |
| existimanda est. |