| Quamquam quem potissimum Herculem colamus | 3.42.1 |
| scire sane velim; pluris enim tradunt nobis i qui inte- | |
| riores scrutantur et reconditas litteras, antiquissimum | |
| Iove natum—sed item Iove antiquissimo, nam Ioves | |
| quoque pluris in priscis Graecorum litteris invenimus: | 5 |
| ex eo igitur et Lysithoe est is Hercules quem concerta- | |
| visse cum Apolline de tripode accepimus. alter tradi- | |
| tur Nilo natus Aegyptius, quem aiunt Phrygias litteras | |
| conscripsisse. tertius est ex Idaeis Digitis, cui inferias | |
| adferunt †cui. quartus Iovis est <et> Asteriae Latonae | 10 |
| sororis, qui Tyri maxime colitur, cuius Carthaginem | |
| filiam ferunt, quintus in India qui Belus dicitur, sextus | |
| hic ex Alcmena quem Iuppiter genuit, sed tertius Iuppi- | |
| ter, quoniam ut iam docebo pluris Ioves etiam acce- | |
| pimus. | 15 |
| Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, do- | 43.1 |
| cebo meliora me didicisse de colendis diis inmortalibus | |
| iure pontificio et more maiorum capedunculis his, quas | |
| Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola oratiun- | |
| cula dicit Laelius, quam rationibus Stoicorum. Si | 5 |
| enim vos sequar, dic quid ei respondeam qui me sic | |
| roget: "Si di sunt * * , suntne etiam Nymphae deae? si | |
| Nymphae, Panisci etiam et Satyri; hi autem non sunt; | |
| ne Nymphae [deae] quidem igitur. at earum templa | |
| sunt publice vota et dedicata. ne ceteri quidem ergo | 10 |
| di, quorum templa sunt dedicata. Age porro: Iovem | |
| et Neptunum deum numeras; ergo etiam Orcus frater | |
| eorum deus, et illi qui fluere apud inferos dicuntur, | |
| Acheron Cocytus Pyriphlegethon, tum Charon tum | |
| Cerberus di putandi. at id quidem repudiandum; ne | 44.1 |
| Orcus quidem igitur; quid dicitis ergo de fratribus?" | |
| Haec Carneades aiebat, non ut deos tolleret (quid enim | |
| philosopho minus conveniens), sed ut Stoicos nihil de | |
| dis explicare convinceret; itaque insequebatur: "Quid | 5 |
| enim" aiebat, "si hi fratres sunt in numero deorum, num | |
| de patre eorum Saturno negari potest, quem volgo ma- | |
| xime colunt ad occidentem? qui si est deus, patrem | |
| quoque eius Caelum esse deum confitendum est. quod | |
| si ita est, Caeli quoque parentes dii habendi sunt Aether | 10 |
| et Dies eorumque fratres et sorores, qui a genealogis | |
| antiquis sic nominantur, Amor Dolus †modus Labor | |
| Invidentia Fatum Senectus Mors Tenebrae Miseria | |
| Querella Gratia Fraus Pertinacia Parcae Hesperides | |
| Somnia; quos omnis Erebo et Nocte natos ferunt. aut | 15 |
| igitur haec monstra probanda sunt aut prima illa tol- | |
| lenda." Quid Apollinem Volcanum Mercurium ceteros | 45.1 |
| deos esse dices, de Hercule Aesculapio Libero Castore | |
| Polluce dubitabis? at hi quidem coluntur aeque atque | |
| illi, apud quosdam etiam multo magis. ergo hi dei sunt | |
| habendi mortalibus nati matribus. Quid Aristaeus qui | 5 |
| olivae dicitur inventor Apollinis filius, Theseus qui | |
| Neptuni, reliqui quorum patres di, non erunt in deorum | |
| numero? quid quorum matres? opinor etiam magis; | |
| ut enim [in] iure civili qui est matre libera liber est, item | |
| iure naturae qui dea matre est deus sit necesse est. ita- | 10 |
| que Achillem Astypalenses insulani sanctissume co- | |
| lunt; qui si deus est, et Orpheus et Rhesus di sunt Musa | |
| matre nati; nisi forte maritumae nuptiae terrenis ante- | |
| ponuntur. si hi di non sunt, quia nusquam coluntur, | |
| quo modo illi sunt? vide igitur ne virtutibus hominum | 46.1 |
| isti honores habeantur non immortalitatibus; quod tu | |
| quoque Balbe visus es dicere. Quo modo autem potes, | |
| si Latonam deam putas, Hecatam non putare, quae ma- | |
| tre Asteria est sorore Latonae? an haec quoque dea | 5 |
| est; vidimus enim eius aras delubraque in Graecia. | |
| sin haec dea est, cur non Eumenides? quae si deae | |
| sunt, quarum et Athenis fanumst et apud nos ut ego | |
| interpretor lucus Furinae, Furiae deae sunt, specula- | |
| trices credo et vindices facinorum et sceleris. Quod si | 47.1 |
| tales dei sunt ut rebus humanis intersint, Natio quoque | |
| dea putanda est, cui cum fana circumimus in agro Ar- | |
| deati rem divinam facere solemus; quae quia partus | |
| matronarum tueatur a nascentibus Natio nominata est. | 5 |
| ea si dea est, di omnes illi qui commemorabantur a te, | |
| Honos Fides Mens Concordia, ergo etiam Spes Mo- | |
| neta omniaque quae cogitatione nobismet ipsis possu- | |
| mus fingere. quod si veri simile non est, ne illud | |
| quidem est haec unde fluxerunt. Quid autem dicis, si | 10 |
| di sunt illi quos colimus et accepimus, cur non eodem | |
| in genere Serapim Isimque numeremus? quod si fa- | |
| cimus, cur barbarorum deos repudiemus? boves igi- | |
| tur et equos, ibis accipitres, aspidas crocodilos pisces, | |
| canes lupos faelis, multas praeterea beluas in deorum | 15 |
| numerum reponemus. quae si reiciamus, illa quoque | |
| unde haec nata sunt reiciemus. Quid deinde, Ino dea | 48.1 |
| ducetur et Λευκοθέα a Graecis a nobis Matuta dice- | |
| tur, cum sit Cadmi filia, Circe autem et Pasiphae et | |
| Aeeta e Perseide Oceani filia natae patre Sole in deo- | |
| rum numero non habebuntur? quamquam Circen quo- | 5 |
| que coloni nostri Cercienses religiose colunt. ergo hanc | |
| deam ducis: quid Medeae respondebis, quae duobus | |
| <dis> avis Sole et Oceano Aeeta patre matre Idyia pro- | |
| creata est, quid huius Absyrtio fratri (qui est apud | |
| Pacuvium Aegialeus, sed illud nomen veterum litte- | 10 |
| ris usitatius)? qui si di non sunt, vereor quid agat Ino; | |
| haec enim omnia ex eodem fonte fluxerunt. An Am- | 49.1 |
| phiaraus erit deus et Trophonius? nostri quidem pu- | |
| blicani, cum essent agri in Boeotia deorum inmorta- | |
| lium excepti lege censoria, negabant immortalis esse | |
| ullos qui aliquando homines fuissent. sed si sunt i | 5 |
| di, est certe Erectheus, cuius Athenis et delubrum vi- | |
| dimus et sacerdotem. quem si deum facimus, quid aut | |
| de Codro dubitare possumus aut de ceteris qui pug- | |
| nantes pro patriae libertate ceciderunt? quod si pro- | |
| babile non est, ne illa quidem superiora unde haec | 10 |
| manant probanda sunt. Atque in plerisque civitatibus | 50.1 |
| intellegi potest augendae virtutis gratia, quo libentius | |
| rei publicae causa periculum adiret optimus quisque, | |
| virorum fortium memoriam honore deorum immorta- | |
| lium consecratam. ob eam enim ipsam causam Erec- | 5 |
| theus Athenis filiaeque eius in numero deorum sunt, | |
| itemque Leonaticum est delubrum Athenis quod Λεω- | |
| κόριον nominatur. Alabandenses quidem sanctius Ala- | |
| bandum colunt, a quo est urbs illa condita, quam | |
| quemquam nobilium deorum; apud quos non inurbane | 10 |
| Stratonicus ut multa, cum quidam ei molestus Alaban- | |
| dum deum esse confirmaret Herculem negaret, "ergo" | |
| inquit "mihi Alabandus tibi Hercules sit iratus". Illa | 51.1 |
| autem Balbe, quae tu a caelo astrisque ducebas, quam | |
| longe serpant non vides: solem deum esse lunamque, | |
| quorum alterum Apollinem Graeci alteram Dianam pu- | |
| tant. quod si luna dea est, ergo etiam Lucifer ceterae- | 5 |
| que errantes numerum deorum optinebunt; igitur etiam | |
| inerrantes. cur autem arqui species non in deorum nu- | |
| mero reponatur; est enim pulcher (et ob eam speciem, | |
| quia causam habeat admirabilem, Thaumante dicitur | |
| esse nata). cuius si divina natura est, quid facies nu- | 10 |
| bibus; arcus enim ipse e nubibus efficitur quodam mo- | |
| do coloratis; quarum una etiam Centauros peperisse | |
| dicitur. quod si nubes rettuleris in deos, referendae | |
| certe erunt tempestates, quae populi Romani ritibus | |
| consecratae sunt. ergo imbres nimbi procellae tur- | 15 |
| bines dei putandi; nostri quidem duces mare ingre- | |
| dientes inmolare hostiam fluctibus consuerunt. Iam | 52.1 |
| si est Ceres a gerendo (ita enim dicebas), terra ipsa | |
| dea est (et ita habetur; quae est enim alia Tellus); sin | |
| terra, mare etiam, quem Neptunum esse dicebas; ergo | |
| et flumina et fontes. itaque et Fontis delubrum Masso | 5 |
| ex Corsica dedicavit, et in augurum precatione Tibe- | |
| rinum Spinonem Anemonem Nodinum alia propinquo- | |
| rum fluminum nomina videmus. Ergo hoc aut in in- | |
| mensum serpet, aut nihil horum recipiemus; nec illa | |
| infinita ratio superstitionis probabitur; nihil ergo ho- | 10 |
| rum probandum est. |