| Sed eo iam unde huc digressi sumus revertamur. | 3.60.9 |
| Num censes igitur subtiliore ratione opus esse ad haec | 61.1 |
| refellenda? Nam mentem fidem spem virtutem hono- | |
| rem victoriam salutem concordiam ceteraque huius | |
| modi rerum vim habere videmus non deorum. aut | |
| enim in nobismet insunt ipsis, ut mens ut spes ut | 5 |
| fides ut virtus ut concordia, aut optandae nobis sunt, | |
| ut honos ut salus ut victoria; quarum rerum utilitatem | |
| video, video etiam consecrata simulacra; quare au- | |
| tem in is vis deorum insit tum intellegam cum cogno- | |
| vero. quo in genere vel maxime est fortuna numeran- | 10 |
| da, quam nemo ab inconstantia et temeritate seiunget, | |
| quae digna certe non sunt deo. | |
| Iam vero quid vos illa delectat explicatio fabularum | 62.1 |
| et enodatio nominum? exsectum a filio Caelum, vinc- | |
| tum itidem a filio Saturnum, haec et alia generis eius- | |
| dem ita defenditis, ut i qui ista finxerunt non modo | |
| non insani sed etiam fuisse sapientes videantur. in | 5 |
| enodandis autem nominibus quod miserandum sit la- | |
| boratis: "Saturnus quia se saturat annis, Mavors quia | |
| magna vertit, Minerva quia minuit aut quia minatur, | |
| Venus quia venit ad omnia, Ceres a gerendo". quam | |
| periculosa consuetudo. in multis enim nominibus hae- | 10 |
| rebitis: quid Veiovi facies quid Volcano? quamquam, | |
| quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum | |
| erit nomen quod non possis una littera explicare unde | |
| ductum sit; in quo quidem magis tu mihi natare visus | |
| es quam ipse Neptunus. Magnam molestiam suscepit | 63.1 |
| et minime necessariam primus Zeno post Cleanthes | |
| deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum red- | |
| dere rationem, vocabulorum cur quidque ita appella- | |
| tum sit causas explicare. quod cum facitis illud pro- | 5 |
| fecto confitemini, longe aliter se rem habere atque ho- | |
| minum opinio sit; eos enim qui di appellantur rerum | |
| naturas esse non figuras deorum. Qui tantus error fuit, | |
| ut perniciosis etiam rebus non nomen deorum tribuere- | |
| tur sed etiam sacra constituerentur. Febris enim fa- | 10 |
| num in Palatio et <Orbonae ad> aedem Larum et aram | |
| Malae Fortunae Exquiliis consecratam videmus. Om- | 64.1 |
| nis igitur talis a philosophia pellatur error, ut, cum | |
| de dis inmortalibus disputemus, dicamus digna dis | |
| inmortalibus. de quibus habeo ipse quid sentiam, non | |
| habeo autem quid tibi adsentiar. Neptunum esse dicis | 5 |
| animum cum intellegentia per mare pertinentem, idem | |
| de Cerere; istam autem intellegentiam aut maris aut | |
| terrae non modo comprehendere animo sed ne sus- | |
| picione quidem possum attingere. itaque aliunde mihi | |
| quaerendum est et ut esse deos et quales sint dii | 10 |
| discere possim, qualis tu eos esse vis * * . | |
| * videamus ea quae secuntur, primum deorum<ne> pru- | 65.1 |
| dentia mundus regatur, deinde consulantne di rebus | |
| humanis. haec enim mihi ex tua partitione restant duo; | |
| de quibus si vobis videtur accuratius disserendum | |
| puto.' | 5 |