| Inproborum igitur prosperitates secundaeque res re- | 3.88.13 |
| darguunt, ut Diogenes dicebat, vim omnem deorum | |
| ac potestatem. "At non numquam bonos exitus habent | 89.1 |
| boni." Eos quidem arripimus adtribuimusque sine ulla | |
| ratione dis inmortalibus. at Diagoras cum Samothra- | |
| cam venisset Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam | |
| amicus "tu, qui deos putas humana neglegere, nonne | 5 |
| animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim | |
| tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint", | |
| "ita fit" inquit, "illi enim nusquam picti sunt qui nau- | |
| fragia fecerunt in marique perierunt". idemque, cum | |
| ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et per- | 10 |
| territi dicerent non iniuria sibi illud accidere qui illum | |
| in eandem navem recepissent, ostendit eis in eodem | |
| cursu multas alias laborantis quaesivitque num etiam | |
| in is navibus Diagoram vehi crederent. Sic enim res se | |
| habet, ut ad prosperam adversamve fortunam qualis | 15 |
| sis aut quem ad modum vixeris nihil intersit. | |
| "Non animadvertunt" inquit "omnia di, ne reges | 90.1 |
| quidem". Quid est simile; reges enim si scientes prae- | |
| termittunt, magna culpa est; at deo ne excusatio qui- | |
| dem est inscientiae. Quem vos praeclare defenditis, | |
| cum dicitis eam vim deorum esse, ut etiam si quis | 5 |
| morte poenas sceleris effugerit expetantur eae poenae | |
| a liberis a nepotibus a posteris. O miram aequitatem | |
| deorum: ferretne civitas ulla latorem istius modi le- | |
| gis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut | |
| avus deliquisset? | 10 |
| "quinam Tantalidarum internecioni modus | |
| paretur, aut quaenam umquam ob mortem Myrtili | |
| poenis luendis dabitur satias supplici?" | |
| Utrum poetae Stoicos depravarint an Stoici poetis de- | 91.1 |
| derint auctoritatem non facile dixerim; portenta enim | |
| ab utrisque et flagitia dicuntur. neque enim quem Hip- | |
| ponactis iambus laeserat aut qui erat Archilochi versu | |
| volneratus a deo immissum dolorem non conceptum | 5 |
| a se ipso continebat, nec cum Aegisthi libidinem aut | |
| cum Paridis videmus a deo causam requirimus, cum | |
| culpae paene vocem audiamus, nec ego multorum | |
| aegrorum salutem non ab Hippocrate potius quam ab | |
| Aesculapio datam iudico, nec Lacedaemoniorum disci- | 10 |
| plinam dicam umquam ab Apolline potius Spartae | |
| quam a Lycurgo datam. Critolaus inquam evertit Co- | |
| rinthum, Carthaginem Asdrubal; hi duo illos oculos | |
| orae maritumae effoderunt, non iratus aliqui, quem | |
| omnino irasci posse negatis, deus. At subvenire certe | 92.1 |
| potuit et conservare urbis tantas atque talis; vos enim | |
| ipsi dicere soletis nihil esse quod deus efficere non | |
| possit, et quidem sine labore ullo; ut enim hominum | |
| membra nulla contentione mente ipsa ac voluntate mo- | 5 |
| veantur, sic numine deorum omnia fingi moveri muta- | |
| rique posse. neque id dicitis superstitiose atque aniliter | |
| sed physica constantique ratione; materiam enim re- | |
| rum, ex qua et in qua omnia sint, totam esse flexibilem | |
| et commutabilem, ut nihil sit quod non ex ea quamvis | 10 |
| subito fingi convertique possit, eius autem universae | |
| fictricem et moderatricem divinam esse providentiam; | |
| haec igitur quocumque se moveat, efficere posse quic- | |
| quid velit. Itaque aut nescit quid possit, aut neglegit | |
| res humanas, aut quid sit optimum non potest iudicare. | 15 |
| "Non curat singulos homines." Non mirum: ne civitates | 93.1 |
| quidem; non eas: ne nationes quidem et gentis. quod | |
| si has etiam contemnet, quid mirum est omne ab ea | |
| genus humanum esse contemptum? |