| Non sunt eorum cinnamomum aut casia, et | 12.82.1 |
| tamen felix appellatur Arabia, falsi et ingrati cognominis, | |
| quae hoc acceptum superis ferat, cum plus ex eo inferis | |
| debeat. beatam illam fecit hominum etiam in morte luxuria | |
| quae dis intellexerant genita inurentium defunctis. periti | 83.1 |
| rerum adseverant non ferre tantum annuo fetu, quantum | |
| Nero princeps novissimo Poppae<ae> suae die concremaverit. | |
| aestimentur post ea toto orbe singulis annis tot funera | |
| acervatimque congesta honori cadaverum quae dis per sin- | 5 |
| gulas micas dantur. nec minus propitii erant mola salsa | |
| supplicantibus, immo vero, ut palam est, placatiores. verum | |
| Arabiae etiamnum felicius mare est; ex illo namque mar- | 84.1 |
| garitas mittit. minimaque computatione miliens centena | |
| milia sestertium annis omnibus India et Seres et paeninsula | |
| illa imperio nostro adimunt: tanti nobis deliciae et feminae | |
| constant. quota enim portio ex illis ad deos, quaeso, iam | 5 |
| vel ad inferos pertinet? |