| Eadem Africa, qua vergit ad nos, insignem | 13.104.1 |
| arborem loton gignit, quam vocat celthim, et ipsam Italiae | |
| familiarem, sed terra mutatam. praecipua est circa Syrtis | |
| atque Nasamonas. magnitudo quae piro, quamquam Ne- | |
| pos Cornelius brevem tradit. incisurae folio crebriores; | 5 |
| alioqui ilicis viderentur. differentiae plures, eaeque maxime | |
| fructibus fiunt. magnitudo huic fabae, color croci, sed ante | 105.1 |
| maturitatem alius atque alius, sicut uvis. nascitur densus | |
| in ramis myrti modo, non ut in Italia cerasis, tam dulcis | |
| ibi cibo, ut nomen etiam genti terraeque dederit nimis ho- | |
| spitali advenarum oblivione patriae. ferunt ventris non sen- | 5 |
| tire morbos qui eum mandant. melior sine interiore nucleo, | 106.1 |
| qui in altero genere osseus videtur. vinum quoque expri- | |
| mitur illi simile mulso, quod ultra denos dies negat durare | |
| idem Nepos bacasque concisas cum alica ad cibos doliis | |
| condi. quin et exercitus pastos eo accepimus ultro citroque | 5 |
| commeantes per Africam. ligno colos niger; ad tibiarum | |
| cantus expetitur. e radice cultellis capulos brevesque alios | |
| usus excogitant. |