Praeparatur ex eo charta diviso acu in prae- 13.74.1
tenues, sed quam latissimas philyras. principatus medio,
atque inde scissurae ordine. hieratica appellabatur anti-
quitus religiosis tantum voluminibus dicata, quae adulatione
Augusti nomen accepit, sicut secunda Liviae a coniuge eius: 5
ita descendit hieratica in tertium nomen. proximum am- 75.1
phitheatriticae datum fuerat a confecturae loco; excepit
hanc Romae Fanni sagax officina tenuatamque curiosa inter-
polatione principalem fecit e plebeia et nomen ei dedit;
quae non esset ita recurata, in suo mansit amphitheatritica. 5
post hanc Saitica ab oppido ubi maxima fertilitas, ex vilio- 76.1
ribus ramentis, propiorque etiamnum cortici Taeneotica a
vicino loco, pondere iam haec, non bonitate, venalis. nam
emporitica inutilis scribendo involucris chartarum segestri-
umque mercibus usum praebet, ideo a mercatoribus co- 5
gnominata. post hanc papyrum est extremumque eius scirpo
simile ac ne funibus quidem nisi in umore utile. texitur 77.1
omnis madente tabula Nili aqua. turbidum liquoris glutinum
praebet. in rectum primo supina tabulae schida adlinitur
longitudine papyri quae potuit esse, res<e>gminibus utrimque
amputatis, traversa postea crates peragit. premitur ergo 5
praelis, et siccantur sole plagulae atque inter se iunguntur,
proximarum semper bonitatis deminutione ad deterrimas.
numquam plures scapo quam vicenae.