| Ingentia exempla contra M. Varronis sen- | 13.84.1 |
| tentiam de chartis reperiuntur. namque Cassius Hemina, | |
| vetustissimus auctor annalium, quarto eorum libro pro- | |
| didit Cn. Terentium scribam agrum suum in Ianiculo re- | |
| pastinantem effodisse arcam, in qua Numa, qui Romae reg- | 5 |
| navit, situs fuisset. in eadem libros eius repertos P. Cor- | 85.1 |
| nelio L. filio Cethego, M. Baebio Q. filio <T>amphilo cos., ad | |
| quos a regno Numae colliguntur anni DXXXV. hos fuisse | |
| e charta, maiore etiamnum miraculo, quod infossi dura- | |
| verint—quapropter in re tanta ipsius Heminae verba | 5 |
| ponam: "Mirabantur alii, quomodo illi libri durare | 86.1 |
| possent; ille ita rationem reddebat: lapidem fuisse | |
| quadratum circiter in media arca evinctum can- | |
| delis quoquoversus. in eo lapide insuper libros | |
| <III> sitos fuisse; propterea arbitrarier non com- | 5 |
| putuisse. et libros citratos fuisse; propterea ar- | |
| bitrarier tineas non tetigisse. in iis libris scripta | |
| erant philosophiae Pythagoricae"—eosque combustos | |
| a Q. Petilio praetore, quia philosophiae scripta essent. hoc | 87.1 |
| idem tradit Piso censorius primo commentariorum, | |
| sed libros septem iuris pontificii, totidem Pythagoricos fuisse; | |
| Tuditanus tertio decimo Numae decretorum fuisse. ipse | |
| Varro humanarum antiquitatum VII, Antias secundo | 5 |
| libros fuisse XII pontificales Latinos, totidem Graecos prae- | |
| cepta philosophiae continentes; idem tertio et SC. ponit | |
| quo comburi eos placuerit. inter omnes vero convenit Si- | 88.1 |
| byllam ad Tarquinium Superbum tres libros adtulisse, ex | |
| quibus sint duo cremati ab ipsa, tertius cum Capitolio Sul- | |
| lanis temporibus. praeterea Mucianus ter cos. prodidit | |
| nuper se legisse, cum praesideret Lyciae, Sarpedonis ab | 5 |
| Troia scriptam in quodam templo epistulae chartam, quod | |
| eo magis miror, si etiamnum Homero condente Aegyptus | |
| non erat. aut cur, si iam hic erat usus, in plumbeis linteis- | |
| que voluminibus scriptitatum constet, curve Homerus in | |
| illa ipsa Lycia Bellerophonti codicillos datos, non epistulas, | 10 |
| tradiderit? sterilitatem sentit hoc quoque, factumque iam | 89.1 |
| Tiberio principe inopia chartae ut e senatu darentur arbitri | |
| dispensandis; alias in tumultu vita erat. |