| Atlans mons peculiari proditur silva, de qua | 13.91.1 |
| diximus. confines ei Mauri, quibus plurima arbor citri et | |
| mensarum insania, quas feminae viris contra margaritas re- | |
| gerunt. exstat hodie M. Ciceroni in illa paupertate et (quod | 92.1 |
| magis mirum est) illo aevo empta HS D. memoratur et | |
| Galli Asini HS <³⁰X>³⁰. venumdatae sunt et duae ab Iuba rege | |
| pendentes, quarum alteri pretium fuit HS <³⁰XII>³⁰, alteri paulo | |
| minus. interiit nuper incendio a Cethegis descendens, HS | 5 |
| <³⁰XIII>³⁰ permutata, latifundii taxatione, si quis praedia tanti | |
| mercari malit. magnitudo amplissimis adhuc fuit uni com- | 93.1 |
| missae ex orbibus dimidiatis duobus a rege Mauretaniae | |
| Ptolemaeo quattuor pedes et semipedem per medium ambi- | |
| tum, crassitudine quadrantali—maiusque miraculum in ea | |
| est artis latente iunctura quam potuisset esse naturae—, | 5 |
| solidae autem a Nomio Caesaris liberto cognomen trahent<i> | |
| tribus sicilicis infra quattuor pedes totidemque infra pedem | |
| crassitudinis. qua in re non omittendum videtur Tiberio | 94.1 |
| principi mensam quattuor pedes sextante et sicilico exce- | |
| dentem, tota vero crassitudine sescunciali, oper<i>mento lam- | |
| nae vestitam fuisse, cum tam opima Nomio liberto eius esset. | |
| tuber hoc est radicis, maximeque laudatum quod sub terra | 95.1 |
| totum fuerit, et rarius quam quae superne gignuntur etiam | |
| in ramis, proprieque quod tanti emitur arborum vitium est, | |
| quarum amplitudo ac radices aestimari possunt ex orbibus. | |
| sunt autem cupresso feminae atque etiamnum silvestri si- | 5 |
| miles folio, odore, caudice. Ancorarius mons vocatur cite- | |
| rioris Mauretaniae, qui laudatissimum dedit citrum, iam ex- | |
| haustus. |