| Catonum ille primus, triumpho et censura | 14.44.1 |
| super cetera insignis, magis tamen etiamnum claritate litte- | |
| rarum praeceptisque omnium rerum expetendarum datis | |
| generi Romano, inter prima vero agrum colendi, ille aevi | |
| confessione optimus ac sine aemulo agricola, pauca attigit | 5 |
| vitium genera, quarundam ex <i>is iam etiam nominibus abo- | |
| litis. separatim toto tractatu sententia eius indicanda est, | 45.1 |
| ut in omni genere noscamus quae fuerint celeberrima anno | |
| DC urbis, circa captas Carthaginem ac Corinthum, cum su- | |
| premum is diem obiit, et quantum postea CCXXX annis | |
| vita profecerit. ergo de vitibus uvisque ita prodidit: "Qui | 46.1 |
| locus vino optimus dicetur esse et ostentus solibus, | |
| Amin<n>ium minusculum et geminum eugenium, hel- | |
| vium minusculum conserito. qui locus crassior | |
| aut nebulosior, Amin<n>ium maius aut Murgentinum, | 5 |
| Apicium, Lucanum serito. ceterae vites miscellae | |
| maxime in quemvis agrum conveniunt. in olla | |
| vinaceis conduntur Amin<n>ium minusculum et maius | |
| et Apicium, eadem in sapa et musto, in lora recte | |
| conduntur. quas suspendas duracinas, Amin<n>ias | 10 |
| maiores, vel ad fabrum ferrarium pro passis hae | |
| recte servantur." nec sunt vetustiora de illa re Latinae | 47.1 |
| linguae praecepta. tam prope ab origine rerum sumus. | |
| Ami<n>neam proxime dictam Varro Scantianam vocat. | |
| In nostra aetate pauca exempla consummatae huius artis | |
| fuere, verum eo minus omittenda, ut noscantur etiam prae- | 5 |
| mia, quae in omni re maxime spectantur. summam ergo | 48.1 |
| adeptus est gloriam Acilius Sthenelus e plebe libertina LX | |
| iugerum non amplius vineis excultis in Nomentano agro | |
| atque CCCC nummum venumdatis. magna fama et Vetuleno | 49.1 |
| Aegialo, perinde libertino, fuit in Campania rure Liternino, | |
| maiorque etiam favore hominum, quoniam ipsum Africani | |
| colebat exilium; sed maxima, eiusdem Stheneli opera, Rem- | |
| mio Palaemoni, alias grammatica arte celebri, in hisce vi- | 5 |
| ginti annis mercato rus DC nummum in eodem Nomentano | |
| decimi lapidis ab urbe deverticulo. est autem usquequaque | 50.1 |
| nota vilitas mercis per omnia suburbana, ibi tamen maxime, | |
| quoniam et neglecta indiligentia praedia paraverat ac ne in | |
| pessimis quidem elegantioris soli. haec adgressus excolere | |
| non virtute animi, sed vanitate primo, quae nota mire in illo | 5 |
| fuit, pastinatis de integro vineis cura Stheneli, dum agrico- | |
| lam imitatur, ad vix credibile miraculum perduxit, intra | |
| octavum annum CCCC nummum emptori addicta pendente | |
| vindemia. cucurritque non nemo ad spectandas uvarum in | 51.1 |
| iis vineis strues, litteris eius altioribus contra id pigra vici- | |
| nitate sibi patrocinante, novissime Annaeo Seneca, principe | |
| tum eruditorum ac potentia, quae postremo nimia ruit super | |
| ipsum, minime utique miratore inanium, tanto praedii huius | 5 |
| amore capto, ut non puderet inviso alias et ostentaturo tra- | |
| dere palmam eam, emptis quadriplicato vineis illis intra | |
| decimum fere curae annum. digna opera quae in Caecubis | 52.1 |
| Setinisque agris proficeret, quando et postea saepenumero | |
| septenos culleos singula iugera, hoc est amphoras centenas | |
| quadragenas, musti dedere! ac ne quis victam in hoc anti- | |
| quitatem arbitretur, idem Cato denos culleos redire ex | 5 |
| iugeribus scripsit, efficacibus exemplis non maria plus te- | |
| merata conferre mercatori, non in Rubrum litus Indicumve | |
| merces petitas quam sedulum ruris larem. |