| Verum inter haec subit mentem, cum sint | 14.87.1 |
| genera nobilia, quae proprie vini intellegi possint, LXXX | |
| fere in toto orbe, duas partes ex hoc numero Italiae esse, | |
| praeterea longe ante cunctas terras. et hinc deinde altius | |
| cura serpit, non a primordio hanc gratiam fuisse, auctorita- | 5 |
| tem post DC urbis annum coepisse. Romulum | 88.1 |
| lacte, non vino, libasse indicio sunt sacra ab eo instituta, | |
| quae hodie custodiunt morem. Numae regis Postumi<a> lex | |
| est: "Vino rogum ne respargito." quod sanxisse illum | |
| propter inopiam rei nemo dubitet. eadem lege ex inputata | 5 |
| vite libari vina diis nefas statuit, ratione excogitata ut pu- | |
| tare cogerentur alias aratores et pigri circa pericula ar- | |
| busti. M. Varro auctor est Mezentium Etruriae regem auxi- | |
| lium Rutulis contra Latinos tulisse vini mercede quod tum | |
| in Latino agro fuisset. non licebat id feminis Romae | 89.1 |
| bibere. invenimus inter exempla Egnati Maetenni uxorem, | |
| quod vinum bibisset e dolio, interfectam fusti a marito, eum- | |
| que caedis a Romulo absolutum. Fabius Pictor in an- | |
| nalibus suis scripsit matronam, quod loculos in quibus | 5 |
| erant claves cellae vinariae resignavisset, a suis inedia mori | 90.1 |
| coactam, Cato ideo propinquos feminis osculum dare, ut | |
| scirent an temetum olerent. hoc tum nomen vin<o> erat, unde | |
| et temulentia appellata. Cn. Domitius iudex pronuntiavit mu- | |
| lierem videri plus vini bibisse quam valitudinis causa, viro | 5 |
| insciente, et dote multavit. diuque eius rei magna parsimonia | |
| fuit. L. Papirius imperator adversus Samnites dimicaturus | 91.1 |
| votum fecit, si vicisset, Iovi pocillum vini. denique inter | |
| dona sextarios datos <lactis> invenimus, nusquam vini. idem | |
| Cato cum in Hispaniam naviga<ss>et, unde cum triumpho re- | |
| diit: "Non aliud vinum", inquit, "bibi quam rem<ige>s," | 5 |
| in tantum dissimilis istis qui etiam convivis alia quam si- | |
| bimet ipsis ministrant aut procedente mensa subiciunt. |