| Ingens postea turba prunorum: versicolori<a | 15.41.1 |
| e> nigr<o> candican<t>, hordearia appellata a comitatu frug<i>s eius; | |
| alia eodem colore seriora maioraque, asinina cognominata | |
| <a> vilitate. sunt <m>in<o>ra, a<t> laudatiora cerina atque purpurea, | |
| nec non ab externa gente Armeniaca, quae sola et odore | 5 |
| commendantur. peculiaris inpudentia est nucibus insitorum, | |
| qu<a>e faciem parentis sucumque adoptionis exhibent, appel- | |
| lata ab utroque nucipruna. et haec autem e<t> Persica et | 42.1 |
| cerina ac silvestria ut uvae cadis condita usque ad alia | |
| nascentia aetatem sibi prorogant, reliquorum velo<c>itas cito | |
| mitescentium transvolat. nuper in Baetica malina appellari | |
| coeperunt malis insita et alia amygdalina amygdalis. his | 5 |
| intus in ligno nucleus amygdalae est, nec aliud pomum in- | |
| geniosius geminatum est. in peregrinis arboribus dicta | 43.1 |
| sunt Damascena, a Syriae Damasco cognominata, iam pridem | |
| in Italia nascentia, grandiore quamquam ligno et exiliore | |
| carne nec umquam in ruga<s> siccata, quoniam soles sui de- | |
| sunt. simul dici possunt populares eorum myxae, quae et | 5 |
| ipsae nunc coeperunt Romae nasci insitae in sorvis. |