E reliquo genere pomorum ficus amplissima 15.68.1
est, quaedamque et piris magnitudine aemulae. de Aegyp-
tiae Cypriaeque miraculis retulimus inter externas. Idaea
rubet olivae magnitudine, rotundior tantum, sapore mespili.
Alexandrinam hanc ibi vocant, crassitudine cubitali, ramosam, 5
materie validam, lentam, sine lacte, cortice viridi, folio tiliae,
sed molli. Onesicritus tradit in Hyrcania multum nostris
esse dulciores fertilioresque, ut quae modios CCLXX singu-
lae ferant. ad nos ex aliis transiere gentibus, Chalcide, 69.1
C<h>io, quarum plura genera. si quidem et L<y>diae, quae sunt
purpureae, et mamillanae similitudinem earum habent et
callistrut<h>iae farti sapore praestantiores, ficorum omnium
frigidissimae. nam de Africanis, qu<oni>am multi praeferunt 5
cunctis, magna quaestio est, cum id genus in Africam nuper-
rime transierit. patriae nomen optinent <eti>am Alexandrinae 70.1
ex nigris, candicante rima, cognomine delicatae. nigra et
R<h>odia est et Tiburtina de praecocibus. sunt et auctorum
nomina iis, Livi<ae>, Pompei. siccandis haec sole in annuos
usus aptissima cum mariscis et quas harundinum folii ma- 5
cula variat. est et Herculanea et albicerata et aratia alba,
pediculo minimo, latissima. primo autem provenit p<o>rphy- 71.1
ritis, longissimo pediculo. comitatur eam e minimis, vilis-
simis popularis dicta. contra novissima sub hieme maturatur
chelidonia. sunt praeterea eaedem serotinae et praecoces,
biferae, alba ac nigra, cum messe vindemiaque mature- 5
scentes. serotinae et a corio appellatae duro, ex Chalcidicis
quarundam trifero proventu. Tarenti tantum praedulces 72.1
nascuntur, quas vocant onas. Cato de ficis ita memorat:
"Ficos mariscas in loco cretoso aut aperto serito,
in loco autem crassiore aut stercorato Africanas
et Herculaneas, Sacontinas, hibernas, Tel<l>anas 5
atras pediculo longo." postea tot subiere nomina atque
genera, ut vel hoc solum aestimantibus appareat mutatam
esse vitam. sunt et hibernae quibusdam provinciis, uti
Moesiae, sed artis, non naturae. parvarum genus arborum
post autumnum fimo contegunt, deprehensasque in his hieme 73.1
grossos, quae mitiore caelo refossae cum arbore atque in
lucem remissae novos soles aliosque, quam quibus vixere,
avide tamquam iterum natae accipiunt et cum venientium
flore maturescunt, alieno praecoces anno, in tractu vel geli- 5
dissimo.