| Oliva constat nucleo, oleo, carne, amurca. sanies | 15.9.1 |
| haec est eius amara; fit ex aquis, ideo siccitatibus minima, | |
| riguis copiosa. suus quidem olivae sucus oleum est, idque | |
| praecipue ex inmaturis intellegitur, sicut <in> omphacio do- | |
| cuimus. augetur oleum ab arcturi exortu in a. d. XVI kal. | 5 |
| Oct., postea nuclei increscunt et caro. <t>um si etiam copiosi | |
| imbres accessere, vitiatur oleum in amurcam. huius color | |
| olivam cogit nigrescere, ideoque incipiente nigritia minimum | |
| amurcae, ante eam nihil e<s>t. error hominum falsus existi- | 10.1 |
| mantium maturitatis initium quod est vitii proximum, deinde | |
| quod oleum crescere olivae carne arbitra<nt>ur, cum sucus | |
| omnis in corpus abeat lignumque intus grandescat. ergo | |
| tum maxime rigantur; quod ubi cura multisve imbribus ac- | 5 |
| cidit, oleum absumitur nisi consecuta serenitate quae corpus | |
| extenuet. omnino enim, ut Theophrasto placet, et olei | |
| causa calor est, quare in torcularibus etiam ac cellis multo | |
| igni quaeritur. tertia est culpa in parsimonia, quoniam | 11.1 |
| propter inpendium decerpendi expectatur ut decidant olivae. | |
| qui medium temperamentum in hoc servant, perticis decu- | |
| tiunt cum iniuria arborum sequentisque anni damno. quippe | |
| olivantibus lex antiquissima fuit: "oleam ne stringito | 5 |
| neve verberato." qui cautissime agunt, harundine levi ictu | 12.1 |
| nec adversos percutiunt ramos. sic quoque alternare fructus | |
| cogitur decussis germinibus, nec minus si expectetur ut | |
| cada<n>t; haerendo enim ultra suum tempus absumunt veni- | |
| entibus alimentum et detinent locum. argumentum est | 5 |
| quod nisi ante favonium collectae novas vires resumunt et | |
| difficilius cadunt. |