| In tilia mas et femina differunt omni modo. | 16.65.1 |
| namque et materies maris dura rufiorque ac nodosa et | |
| odoratior, cortex quoque crassior ac detractus inflexibilis. | |
| nec semen fert aut florem ut femina, quae crassior arbore, | |
| materie candida praecellensque est. mirum in hac arbore | 5 |
| fructum a nullo animalium adtingi, foliorum corticisque | |
| sucum esse dulcem. inter corticem ac lignum tenues | |
| tunica<e> multiplici membrana, e quibus vincula tiliae vo- | |
| cantur tenuissimumqu<e> eorum philyrae, coronarum lem- | |
| niscis celebres antiquorum honore. materies teredinem | 10 |
| non sentit, proceritate perquam modica, verum utilis. |