| Pulcherrimum vero est bruscum, multoque | 16.68.1 |
| excellentius etiamnum molluscum. tuber utrumque arboris | |
| eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius | |
| sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud | |
| dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorum- | 5 |
| que soli<d>os aut lamnas raro usu spectatur. e brusco fiunt | |
| et mensae nigrescentes. reperitur et in alno tuber, tanto | 69.1 |
| deterius, quantum ab acere alnus ipsa distat. aceris mares | |
| prius florent. etiamnum in siccis natae praeferuntur aqua- | |
| ticis, sicut et fraxini. est trans Alpes arbor simillima | |
| aceri albo materie, quae vocatur staphylodendron. fert | 5 |
| siliquas et in iis nucleos sapore nucis abellanae. | |