| Ipsum diem alii aliter observavere: Baby- | 2.188.1 |
| lonii inter duos solis exortus, Athenienses inter duos | |
| occasus, Vmbri a meridie ad meridiem, vulgus omne a | |
| luce ad tenebras, sacerdotes Romani et qui diem finiere | |
| civilem, item Aegyptii et Hipparchus a media nocte in | 5 |
| mediam. minora autem intervalla esse lucis inter ortus | |
| solis iuxta solstitia quam aequinoctia apparet, quia positio | |
| signiferi circa media sui obliquior est, iuxta solstitium | |
| autem rectior. |