| Celebre fanum habet Veneris Paphos, in | 2.210.1 |
| cuius quandam aream non inpluit, item in Nea, oppido | |
| Troadis, circa simulacrum Minervae; in eodem et relicta | |
| sacrificia non putrescunt. iuxta Harpasa oppidum | 211.1 |
| Asiae cautes stat horrenda, uno digito mobilis, eadem, si | |
| toto corpore inpellatur, resistens. in Taurorum paeninsula | |
| in civitate Parasino terra est, qua sanantur omnia vulnera. | |
| at circa A<s>son Troadis lapis nascitur, quo consumuntur | 5 |
| omnia corpora; sarcophagus vocatur. duo sunt montes | |
| iuxta flumen Indum: alteri natura ut ferrum omne teneat, | |
| alteri ut respuat, itaque, si sint clavi in calciamento, vesti- | |
| gia evelli in altero non possint, in altero sisti. Locris et | |
| Crotone pestilentiam numquam fuisse nec in Ilio terrae | 10 |
| motum adnotatum est, in Lycia vero semper a terrae mo- | |
| tu quadraginta dies serenos esse. in agro Arpano fru- | |
| mentum satum non nascitur; ad aras Mucias in Veiente | |
| et apud Tusculanum et in silva Ciminia loca sunt, in | |
| quibus in terram depacta non extrahuntur. in Crustumino | 15 |
| natum faenum ibi noxium, extra salubre est. |