| Pars nostra terrarum, de qua memoro, | 2.242.1 |
| ambienti, ut dictum est, oceano velut innatans longissime | |
| ab ortu ad occasum patet, hoc est ab India ad Herculis | |
| columnas Gadibus sacratas <³⁰LXXXV>³⁰ LXXVIII p., ut Arte- | |
| midoro auctori placet, ut vero Isidoro, <³⁰XCVIII>³⁰ XVIII. | 5 |
| Artemidorus adicit amplius a Gadibus circuitu Sacri | |
| promunturii ad promunturium Artabrum, quo longissime | |
| frons procurrat Hispaniae, DCCCCXCI D. mensura currit | 243.1 |
| duplici via: a Gange amne ostioque eius, quo se in E<o>um | |
| oceanum effundit, per Indiam Parth<y>enenque ad Myriandrum | |
| urbem Syriae in Issico sinu positam <³⁰LII>³⁰ XV, inde pro- | |
| xima navigatione Cyprum insulam, Patara Lyciae, Rhodum, | 5 |
| Astypalaeam in Carpathio mari insulam, Taenarum Laco- | |
| nicae, Lilybaeum Siciliae, Caralim Sardiniae <³⁰XXI>³⁰ XIII, | |
| deinde Gades <³⁰XII>³⁰ L, quae mensura universa ab Eo<o> mari | |
| efficit <³⁰LXXXV>³⁰ LXXVIII. alia via, quae certior <e>t iniri | 244.1 |
| terreno maxime potest, a Gange ad Eu<ph>raten amnem | |
| <³⁰LI>³⁰ LXIX, inde Cappadociae Mazaca CCXLIIII, inde per | |
| Phrygiam, Cariam, Ephesum CCCCXCVIIII, ab Epheso per | |
| Aeg<a>eum pelagus Delum CC, Isthmum CCXII D, inde terra | 5 |
| [et Laconico mari] et Corinthiaco sinu Patras Peloponnesi | |
| <X>C, Leucadem LXXXVII D, Corcyram totidem, Acroce- | |
| raunia <L>XXXII D, Brundisium LXXXVII D, Romam CCCLX, | |
| Alpes usque ad <S>cingomagum vicum DXVIIII, per Galliam | |
| ad Pyrenaeos montes Illiberim CCCCL<X>VI<II>, ad oceanum | 10 |
| et Hispaniae oram DCCCXXXI, traiectu Gadis VII D, quae | |
| mensura Artemidori ratione <³⁰LXXXIX>³⁰ X<L>V efficit. |