| Verum in his deos agere curam rerum humanarum | 2.26.1 |
| credi ex usu vitae est poenasque maleficiis aliquando | |
| seras, occupato deo in tanta mole, numquam autem inritas | |
| esse nec ideo proximum illi genitum hominem, ut vilitate | |
| iuxta beluas esset. inperfectae vero in homine naturae | 27.1 |
| praecipua solatia, ne deum quidem posse omnia—namque | |
| nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini | |
| dedit optimum in tantis vitae poenis, nec mortales aeternitate | |
| donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit non | 5 |
| vixerit, qui honores gessit non gesserit—nullumque habere | |
| in praeterita ius praeterquam oblivionis atque (ut facetis | |
| quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut | |
| bis dena viginti non sint aut multa similiter efficere non | |
| posse. per quae declaratur haut dubie naturae potentia idque | 10 |
| esse quod deum vocemus. in haec divertisse non fuerit | |
| alienum, vulgata <ia>m propter adsiduam quaestionem de deo. |