| Errantium autem tres, quas supra solem | 2.59.1 |
| diximus sitas, occultantur meantes cum eo, exoriuntur vero | |
| matutino discedentes partibus numquam amplius undenis. | |
| postea radiorum eius contactu reguntur et in triquetro | |
| a partibus CXX stationes matutinas faciunt, quae et primae | 5 |
| vocantur, mox in adverso a partibus CLXXX exortus | |
| vespertinos, iterumque in CXX ab alio latere appropin- | |
| quantes stationes vespertinas, quas et secundas vocant, | |
| donec assecutus in partibus duodenis occultet illas, qui | |
| vespertini occasus appellantur. Martis stella, ut propior, | 60.1 |
| etiam ex quadrato sentit radios, a XC partibus, unde et | |
| nomen accepit motus primus et secundus nonagenarius | |
| dictus ab utroque exortu. eadem stationalis senis mensibus | |
| commoratur in signis, alioqui bimenstris, cum ceterae | 5 |
| utraque statione quaternos menses non inpleant. inferiores | 61.1 |
| autem duae occultantur in coitu vespertino simili modo, | |
| relictaeque a sole totidem in partibus faciunt exortus | |
| matutinos, ad quos longissimis distantiae suae metis solem | |
| insequuntur adeptaeque occasu matutino conduntur ac | 5 |
| praetereunt. mox eodem intervallo vespere exoriuntur | |
| usque ad quos diximus terminos. ab his retrogradiuntur | |
| ad solem et occasu vespertino delitescunt. Veneris stella | |
| et stationes duas, matutinam vespertinamque, ab utroque | |
| exortu facit a longissimis distantiae suae finibus, Mercurii | 10 |
| stationum breviore momento quam ut deprehendi possint. | |