| Haec est luminum occultationumque ratio, per- | 2.62.1 |
| plexior motu multisque involuta miraculis, siquidem mag- | |
| nitudines suas et colores mutant, et eaedem ad septentrionem | |
| accedunt abeuntque ad austrum terrisque propiores aut | |
| caelo repente cernuntur. in quibus aliter multa quam | 5 |
| priores tradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris | |
| qui primi vias quaerendi demonstraverint, modo ne quis | |
| desperet saecula proficere semper. pluribus de causis | 63.1 |
| haec omnia accidunt: prima circulorum, quos Graeci ἀψῖ- | |
| δας in stellis vocant; etenim Graecis utendum erit voca- | |
| bulis. sunt autem hi sui cuique earum aliique quam mundo, | |
| quoniam terra a verticibus duobus, quos appellaverunt | 5 |
| polos, centrum caeli nec non et signiferi est oblique inter | |
| eos siti. omnia autem haec constant ratione circini semper | |
| indubitata. ergo ab alio cuique centro apsides suae exsur- | |
| gunt ideoque diversos habent orbes motusque dissimiles, | |
| quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse. | 10 |
| igitur a terrae centro apsides altissimae sunt Saturno | 64.1 |
| in scorpione, Iovi in virgine, Marti in leone, soli in ge- | |
| minis, Veneri in sagittario, Mercurio in capricorno, <lunae | |
| in tauro,> mediis omnium partibus, et e contrario ad | |
| terrae centrum humillimae atque proximae. sic fit ut | 5 |
| tardius moveri videantur, cum altissimo ambitu feruntur, | |
| non quia adcelerent tardentve naturales motus, qui certi | |
| ac singuli sunt illis, sed quia deductas ab summa apside | |
| lineas coartari ad centrum necesse est, sicut in rotis | |
| radios, idemque motus alias maior, alias minor centri | 10 |
| propinquitate sentitur. altera sublimitatium causa, quoniam | 65.1 |
| a suo centro apsidas altissimas habent in aliis signis, | |
| Saturnus in librae parte vicesima, Iuppiter cancri quinta | |
| decima, Mars capricorni XXVIII, sol arietis XVIIII, Venus | |
| piscium <X>XVII, Mercurius virginis XV, luna tauri III. tertia | 5 |
| altitudinum ratio caeli mensura, non circuli, intellegitur, | |
| subire eas aut descendere per profundum aëris oculis | |
| aestimantibus. | |