| Restant pauca de mundo. namque et in | 2.89.1 |
| ipso caelo stellae repente nascuntur. plura earum genera. | |
| cometas Graeci vocant, nostri crinitas, horrentes crine | |
| sanguineo et comarum modo in vertice hispidas. iidem | |
| pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbae | 5 |
| longae promittitur iuba. acontiae iaculi modo vibrantur, | |
| ocissimo significatu. haec fuit, de qua quinto consulatu | |
| suo Titus Imperator Caesar praeclaro carmine per- | |
| scripsit, ad hunc diem novissima visa. easdem breviores | |
| et in mucronem fastigatas xiphias vocavere, quae sunt | 10 |
| omnium pallidissimae et quodam gladii nitore ac sine ullis | |
| radiis, quos et disceus, nomini similis, colore autem electro, | |
| raros e margine emittit. pitheus doliorum cernitur figura, | 90.1 |
| in concavo fumidae lucis. ceratias cornus speciem habet, | |
| qualis fuit cum Graecia apud Salamina depugnavit. lam- | |
| padias ardentes imitatur faces, hippeus equinas iubas, | |
| celerrimi motus atque in orbem circa se euntes. fit et | 5 |
| candidus Διὸς cometes, argenteo crine ita refulgens, ut | |
| vix contueri liceat, specieque humana dei effigiem in se | |
| ostendens. fiunt et hirci, villorum specie et nube aliqua | |
| circumdati. semel adhuc iubae effigies mutata in hastam | |
| est, Olympiade CVIII, urbis anno CCCCVIII. brevissimum | 10 |
| quo cernerentur spatium VII dierum adnotatum est, lon- | |
| gissimum <C>LXXX. |