| LIBER III | |
| Hactenus de situ et miraculis terrae aquarumque | 3.1.1 |
| et siderum ac ratione universitatis atque mensura. nunc | |
| de partibus, quamquam infinitum id quoque existimatur | |
| nec temere sine aliqua reprehensione tractatum, haut ullo | |
| in genere venia iustiore, si modo minime mirum est ho- | 5 |
| minem genitum non omnia humana novisse. quapropter | |
| auctorem neminem unum sequar, sed ut quemque verissi- | |
| mum in quaque parte arbitrabor, quoniam commune ferme | |
| omnibus fuit, ut eos quisque diligentissime situs diceret, | |
| in quibus ipse prodebat. ideo nec culpabo aut coarguam | 2.1 |
| quemquam. locorum nuda nomina et quanta dabitur bre- | |
| vitate ponentur, claritate causisque dilatis in suas partes; | |
| nunc enim sermo de toto est. quare sic accipi velim, ut | |
| si vidua fama sua nomina, qualia fuere primordio ante | 5 |
| ullas res gestas, nuncupentur et sit quaedam in his nomen- | |
| clatura quidem, sed mundi rerumque naturae. |