| Ex adverso huius situs Britannia insula, | 4.102.1 |
| clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem | |
| et occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo | |
| maximis Europae partibus, magno intervallo adversa. Al- | |
| bion ipsi nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes | 5 |
| de quibus mox paulo dicemus. haec abest a Gesoriaco | |
| Morinorum gentis litore proximo traiectu L. circuitu pa- | |
| tere <³⁰XXXXVIII>³⁰ LXXV Pytheas et Isidorus tradunt, | |
| XXX prope iam annis notitiam eius Romanis armis non | |
| ultra vicinitatem silvae Calidoniae propagantibus. Agrippa | 10 |
| longitudinem DCCC esse, latitudinem CCC credit, eandem | |
| Hiberniae, sed longitudinem CC minorem. super eam | 103.1 |
| haec sita abest brevissimo transitu a Silurum gente XXX. | |
| reliquarum nulla CXXV amplior circuitu proditur. sunt | |
| autem XL Orcades, modicis inter se discretae spatiis, VII | |
| Haemodae, XXX Hebudes et inter Hiberniam ac Britan- | 5 |
| niam Mona, Monapia, Riginia, Vectis, Silumnus, Andros, | |
| infra vero Samnis et Axanthos et ab adversa in Germani- | |
| cum mare sparsae Glaesiae, quas Electridas Graeci recen- | |
| tiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur. ultima | 104.1 |
| omnium quae memorantur Tyle, in qua solstitio nullas | |
| esse noctes indicavimus, cancri signum sole transeunte, | |
| nullosque contra per brumam dies. hoc quidam senis | |
| mensibus continuis fieri arbitrantur. Timaeus historicus | 5 |
| a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit | |
| insulam Ictim, in qua candidum plumbum proveniat; ad | |
| eam Britannos vitilibus navigiis corio circumsutis navi- | |
| gare. sunt qui et alias prodant, Scandias, Dumnam, Ber- | |
| gos maximamque omnium Berricen, ex qua in Tylen na- | 10 |
| vigetur. a Tyle unius diei navigatione mare concretum | |
| a nonnullis Cronium appellatur. |