| Et finitae quidem sunt partes duae quas haec professio | 1.9.1.1 |
| pollicetur, id est ratio loquendi et enarratio auctorum, | |
| quarum illam methodicen, hanc historicen uocant. Adicia- | |
| mus tamen eorum curae quaedam dicendi primordia quibus | |
| aetatis nondum rhetorem capientis instituant. Igitur Aesopi | 2.1 |
| fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, nar- | |
| rare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde | |
| eandem gracilitatem stilo exigere condiscant: uersus primo | |
| soluere, mox mutatis uerbis interpretari, tum paraphrasi | 5 |
| audacius uertere, qua et breuiare quaedam et exornare saluo | |
| modo poetae sensu permittitur. Quod opus, etiam consum- | 3.1 |
| matis professoribus difficile, qui commode tractauerit cui- | |
| cumque discendo sufficiet. Sententiae quoque et chriae et | |
| aetiologiae subiectis dictorum rationibus apud grammaticos | |
| scribantur, quia initium ex lectione ducunt: quorum omnium | 5 |
| similis est ratio, forma diuersa, quia sententia uniuersalis est | |
| uox, aetiologia personis continetur. Chriarum plura genera | 4.1 |
| traduntur: unum simile sententiae, quod est positum in uoce | |
| simplici: 'dixit ille' aut 'dicere solebat'; alterum quod est in | |
| respondendo: 'interrogatus ille', uel 'cum hoc ei dictum | |
| esset, respondit'; tertium huic non dissimile: 'cum quis | 5 |
| dixisset aliquid' uel 'fecisset'. Etiam in ipsorum factis esse | 5.1 |
| chrian putant, ut: 'Crates, cum indoctum puerum uidisset, | |
| paedagogum eius percussit', et aliud paene par ei, quod | |
| tamen eodem nomine appellare non audent, sed dicunt | |
| χρειῶδες, ut: 'Milo, quem uitulum adsueuerat ferre, taurum | 5 |
| ferebat'. In his omnibus et declinatio per eosdem ducitur | |
| casus et tam factorum quam dictorum ratio est. Narratiun- | 6.1 |
| culas a poetis celebratas notitiae causa, non eloquentiae | |
| tractandas puto. Cetera maioris operis ac spiritus Latini | |
| rhetores relinquendo necessaria grammaticis fecerunt: | |
| Graeci magis operum suorum et onera et modum norunt. | 5 |