| Pronuntiatio a plerisque actio dicitur, sed prius nomen | 11.3.1.1 |
| a uoce, sequens a gestu uidetur accipere. Namque actionem | |
| Cicero alias 'quasi sermonem', alias 'eloquentiam quandam | |
| corporis' dicit. Idem tamen duas eius partis facit, quae sunt | |
| eaedem pronuntiationis, uocem atque motum: quapropter | 5 |
| utraque appellatione indifferenter uti licet. Habet autem res | 2.1 |
| ipsa miram quandam in orationibus uim ac potestatem: | |
| neque enim tam refert qualia sint quae intra nosmet ipsos | |
| composuimus quam quo modo efferantur: nam ita quisque | |
| ut audit mouetur. Quare neque probatio ulla, quae modo | 5 |
| uenit ab oratore, tam firma est ut non perdat uires suas nisi | |
| adiuuatur adseueratione dicentis: adfectus omnes langues- | |
| cant necesse est, nisi uoce, uultu, totius prope habitu cor- | |
| poris inardescunt. Nam cum haec omnia fecerimus, felices | 3.1 |
| tamen si nostrum illum ignem iudex conceperit, nedum eum | |
| supini securique moueamus ac non et ipse nostra oscitatione | |
| soluatur. Documento sunt uel scaenici actores, qui et optimis | 4.1 |
| poetarum tantum adiciunt gratiae ut nos infinite magis | |
| eadem illa audita quam lecta delectent, et uilissimis etiam | |
| quibusdam impetrant aures, ut quibus nullus est in biblio- | |
| thecis locus sit etiam frequens in theatris. Quod si in rebus | 5.1 |
| quas fictas esse scimus et inanes tantum pronuntiatio potest | |
| ut iram lacrimas sollicitudinem adferat, quanto plus ualeat | |
| necesse est ubi et credimus? Equidem uel mediocrem ora- | |
| tionem commendatam uiribus actionis adfirmarim plus habi- | 5 |
| turam esse momenti quam optimam eadem illa destitutam: | |
| si quidem et Demosthenes, quid esset in toto dicendi opere | 6.1 |
| primum interrogatus, pronuntiationi palmam dedit, eidem- | |
| que secundum ac tertium locum, donec ab eo quaeri desine- | |
| ret, ut eam uideri posset non praecipuam sed solam iudicasse | |
| (ideoque ipse tam diligenter apud Andronicum hypocriten | 7.1 |
| studuit ut admirantibus eius orationem Rhodiis non in- | |
| merito Aeschines dixisse uideatur: 'quid si ipsum audisse- | |
| tis?') et M. Cicero unam in dicendo actionem dominari putat. | |
| Hac Cn. Lentulum plus opinionis consecutum quam elo- | 8.1 |
| quentia tradit, eadem C. Gracchum in deflenda fratris nece | |
| totius populi Romani lacrimas concitasse, Antonium et | |
| Crassum multum ualuisse, plurimum uero Q. Hortensium. | |
| Cuius rei fides est, quod eius scripta tantum infra famam | 5 |
| sunt, qua diu princeps orator, aliquando aemulus Ciceronis | |
| existimatus est, nouissime, quoad uixit, secundus, ut appare- | |
| at placuisse aliquid eo dicente quod legentes non inuenimus. | |
| Et hercule cum ualeant multum uerba per se et uox pro- | 9.1 |
| priam uim adiciat rebus et gestus motusque significet ali- | |
| quid, profecto perfectum quiddam fieri cum omnia coierunt | |
| necesse est. | |
| Sunt tamen qui rudem illam et qualem impetus cuiusque | 10.1 |
| animi tulit actionem iudicent fortiorem et solam uiris dig- | |
| nam, sed non alii fere quam qui etiam in dicendo curam et | |
| artem et nitorem et quidquid studio paratur ut adfectata et | |
| parum naturalia solent improbare, uel qui uerborum atque | 5 |
| ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, | |
| imitationem antiquitatis adfectant. Verum illi persuasione | 11.1 |
| sua fruantur, qui hominibus ut sint oratores satis putant | |
| nasci: nostro labori dent ueniam, qui nihil credimus esse | |
| perfectum nisi ubi natura cura iuuetur. In hoc igitur non | |
| contumaciter consentio, primas partis esse naturae. Nam | 12.1 |
| certe bene pronuntiare non poterit cui aut in scriptis me- | |
| moria aut in iis quae subito dicenda erunt facilitas prompta | |
| defuerit, nec si inemendabilia oris incommoda obstabunt. | |
| Corporis etiam potest esse aliqua tanta deformitas ut nulla | 5 |
| arte uincatur. Sed ne uox quidem nisi libera uitiis actionem | 13.1 |
| habere optimam potest. Bona enim firmaque ut uolumus uti | |
| licet: mala uel inbecilla et inhibet multa, ut insurgere ex- | |
| clamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas | |
| fauces ac latus fatigatum deformi cantico reficere. Sed nos | 5 |
| de eo nunc loquamur cui non frustra praecipitur. | |
| Cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas diuisa partis, | 14.1 |
| uocem gestumque, quorum alter oculos, altera aures mouet, | |
| per quos duos sensus omnis ad animum penetrat adfectus, | |
| prius est de uoce dicere, cui etiam gestus accommodatur. | |
| In ea prima obseruatio est qualem habeas, secunda quo | 5 |
| modo utaris. Natura uocis spectatur quantitate et qualitate. | |
| Quantitas simplicior: in summam enim grandis aut exigua | 15.1 |
| est, sed inter has extremitates mediae sunt species et ab ima | |
| ad summam ac retro sunt multi gradus. Qualitas magis | |
| uaria. Nam est et candida et fusca, et plena et exilis, et leuis | |
| et aspera, et contracta et fusa, et dura et flexibilis, et clara | 5 |
| et optusa. Spiritus etiam longior breuiorque. Nec causas cur | 16.1 |
| quidque eorum accidat persequi proposito operi necessarium | |
| est—eorumne sit differentia in quibus aura illa concipitur, | |
| an eorum per quae uelut organa meat: [an] ipsi propria | |
| natura, an prout mouetur: lateris pectorisue firmitas an | 5 |
| capitis etiam plus adiuuet. Nam opus est omnibus, sicut non | |
| oris modo suauitate sed narium quoque, per quas quod | |
| superest uocis egeritur, dulcis esse †tamen† non exprobrans | |
| sonus. | |
| Vtendi uoce multiplex ratio. Nam praeter illam differen- | 17.1 |
| tiam quae est tripertita, acutae grauis flexae, tum intentis | |
| tum remissis, tum elatis tum inferioribus modis opus est, | |
| spatiis quoque lentioribus aut citatioribus. Sed his ipsis | 18.1 |
| media interiacent multa, et ut facies, quamquam ex paucis- | |
| simis constat, infinitam habet differentiam, ita uox, etsi | |
| paucas quae nominari possint continet species, propria | |
| cuique est, et non haec minus auribus quam oculis illa dino- | 5 |
| scitur. | |
| Augentur autem sicut omnium, ita uocis quoque bona | 19.1 |
| cura, [et] neglegentia uel inscitia minuuntur. Sed cura non | |
| eadem oratoribus quae phonascis conuenit, tamen multa | |
| sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum | |
| et mulierum et aegrorum exilitatem uox nostra tenuetur, | 5 |
| quod ambulatio, unctio, ueneris abstinentia, facilis ci- | |
| borum digestio, id est frugalitas, praestat: praeterea ut | 20.1 |
| sint fauces integrae, id est molles ac leues, quarum uitio et | |
| frangitur et obscuratur et exasperatur et scinditur uox. Nam | |
| ut tibiae eodem spiritu accepto alium clusis alium apertis | |
| foraminibus, alium non satis purgatae alium quassae sonum | 5 |
| reddunt, item fauces tumentes strangulant uocem, optusae | |
| obscurant, rasae exasperant, conuulsae fractis sunt organis | |
| similes. Finditur etiam spiritus obiectu aliquo, sicut lapillo | 21.1 |
| tenues aquae, quarum impetus etiam si ultra paulum coit, | |
| aliquid tamen caui relinquit post id ipsum quod offenderat. | |
| Vmor quoque uocem ut nimius impedit, ita consumptus | |
| destituit. Nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo | 5 |
| tempus sed etiam in futurum adficit. Sed ut commu- | 22.1 |
| niter et phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio, | |
| qua omnia conualescunt, ita curae non idem genus est. Nam | |
| neque certa tempora ad spatiandum dari possunt tot ciuili- | |
| bus officiis occupato, nec praeparare ab imis sonis uocem ad | 5 |
| summos nec semper a contentione condere licet, cum pluri- | |
| bus iudiciis saepe dicendum sit. Ne ciborum quidem est | 23.1 |
| eadem obseruatio: non enim tam molli teneraque uoce quam | |
| forti ac durabili opus est, cum illi omnes etiam altissimos | |
| sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitate- | |
| que dicenda et uigilandae noctes et fuligo lucubrationum | 5 |
| bibenda et in sudata ueste durandum. Quare uocem deliciis | 24.1 |
| non molliamus, nec inbuatur ea consuetudine quam desidera- | |
| tura sit, sed exercitatio eius talis sit qualis usus, nec silentio | |
| subsidat, sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis | |
| leuatur. Ediscere autem quo exercearis erit optimum (nam | 25.1 |
| ex tempore dicentis auocat a cura uocis ille qui ex rebus ipsis | |
| concipitur adfectus), et ediscere quam maxime uaria, quae | |
| et clamorem et disputationem et sermonem et flexus habeant, | |
| ut simul in omnia paremur. Hoc satis est. Alioqui nitida illa | 26.1 |
| et curata uox insolitum laborem recusabit, ut adsueta gym- | |
| nasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus | |
| speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et uigilias | |
| imperes, deficiant et quaerant unctores suos nudumque | 5 |
| sudorem. Illa quidem in hoc opere praecipi quis ferat, uitan- | 27.1 |
| dos soles atque uentos et nubila etiam ac siccitates? Ita, si | |
| dicendum in sole aut uentoso umido calido die fuerit, reos | |
| deseremus? Nam crudum quidem aut saturum aut ebrium | |
| aut eiecto modo uomitu, quae cauenda quidam monent, de- | 5 |
| clamare neminem qui sit mentis compos puto. Illud non sine | 28.1 |
| causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur maxime uoci | |
| in illo a pueritia in adulescentiam transitu, quia naturaliter | |
| impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam | |
| putauerunt (nam est maior alias), sed propter umorem | 5 |
| potius: nam hoc aetas illa turgescit. Itaque nares etiam ac | 29.1 |
| pectus eo tempore tument, atque omnia uelut germinant | |
| eoque sunt tenera et iniuriae obnoxia. Sed, ut ad propositum | |
| redeam, iam confirmatae constitutaeque uoci genus exercita- | |
| tionis optimum duco quod est operi simillimum, dicere | 5 |
| cotidie sicut agimus. Namque hoc modo non uox tantum | |
| confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommo- | |
| datus orationi motus componitur. | |
| Non alia est autem ratio pronuntiationis quam ipsius ora- | 30.1 |
| tionis. Nam ut illa emendata dilucida ornata apta esse debet, | |
| ita haec quoque. Emendata erit, id est uitio carebit, si fuerit | |
| os facile explanatum iucundum urbanum, id est in quo nulla | |
| neque rusticitas neque peregrinitas resonet. Non enim sine | 31.1 |
| causa dicitur 'barbarum Graecumue': nam sonis homines ut | |
| aera tinnitu dinoscimus. Ita fiet illud quod Ennius probat | |
| cum dicit 'suauiloquenti ore' Cethegum fuisse, non quod | |
| Cicero in iis reprehendit quos ait latrare, non agere. Sunt | 5 |
| enim multa uitia, de quibus dixi cum in quadam primi libri | |
| parte puerorum ora formarem, oportunius ratus in ea aetate | |
| facere illorum mentionem in qua emendari possunt. Item- | 32.1 |
| que si ipsa uox primum fuerit, ut sic dicam, sana, id est | |
| nullum eorum de quibus modo retuli patietur incommodum, | |
| deinde non subsurda rudis inmanis dura rigida raua prae- | |
| pinguis, aut tenuis inanis acerba pusilla mollis effeminata, | 5 |
| spiritus nec breuis nec parum durabilis nec in receptu diffi- | |
| cilis. | |
| Dilucida uero erit pronuntiatio primum si uerba tota | 33.1 |
| exierint, quorum pars deuorari, pars destitui solet, plerisque | |
| extremas syllabas non perferentibus dum priorum sono in- | |
| dulgent. Vt est autem necessaria uerborum explanatio, ita | |
| omnis inputare et uelut adnumerare litteras molestum et | 5 |
| odiosum: nam et uocales frequentissime coeunt et consonan- | 34.1 |
| tium quaedam insequente uocali dissimulantur. Vtriusque | |
| exemplum posuimus: 'multum ille et terris'. Vitatur etiam | 35.1 |
| duriorum inter se congressus, unde 'pellexit' et 'collegit' et | |
| quae alio loco dicta sunt. Ideoque laudatur in Catulo suauis | |
| appellatio litterarum. Secundum est ut sit oratio distincta, | |
| id est, qui dicit et incipiat ubi oportet et desinat. Obseruan- | 5 |
| dum etiam quo loco sustinendus et quasi suspendendus | |
| sermo sit, quod Graeci ὑποδιαστολήν uel ὑποστιγμήν uocant, | |
| quo deponendus. Suspenditur 'arma uirumque cano', quia | 36.1 |
| illud 'uirum' ad sequentia pertinet, ut sit 'uirum Troiae qui | |
| primus ab oris', et hic iterum. Nam etiam si aliud est unde | |
| uenit quam quo uenit, non distinguendum tamen, quia | |
| utrumque eodem uerbo continetur 'uenit'. Tertio 'Italiam', | 37.1 |
| quia interiectio est 'fato profugus' et continuum sermonem, | |
| qui faciebat 'Italiam Lauinaque', diuidit. Ob eandemque | |
| causam quarto 'profugus', deinde 'Lauinaque uenit litora', | |
| ubi iam erit distinctio, quia inde alius incipit sensus. Sed in | 5 |
| ipsis etiam distinctionibus tempus alias breuius, alias lon- | |
| gius dabimus: interest enim sermonem finiant an sensum. | |
| Itaque illam distinctionem 'litora' protinus altero spiritus | 38.1 |
| initio insequar; cum illuc uenero: 'atque altae moenia | |
| Romae', deponam et morabor et nouum rursus exordium | |
| faciam. Sunt aliquando et sine respiratione quaedam morae | 39.1 |
| etiam in perihodis. Vt enim illa 'in coetu uero populi Romani | |
| negotium publicum gerens magister equitum' et cetera | |
| multa membra habent (sensus enim sunt alii atque alii) sed | |
| unam circumductionem: ita paulum morandum in his inter- | 5 |
| uallis, non interrumpendus est contextus. Et e contrario | |
| spiritum interim recipere sine intellectu morae necesse est, | |
| quo loco quasi surripiendus est: alioqui si inscite recipiatur, | |
| non minus adferat obscuritatis quam uitiosa distinctio. | |
| Virtus autem distinguendi fortasse sit parua, sine qua tamen | 10 |
| esse nulla alia in agendo potest. | |
| Ornata est pronuntiatio cui suffragatur uox facilis magna | 40.1 |
| beata flexibilis firma dulcis durabilis clara pura, secans aëra et | |
| auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata | |
| non magnitudine sed proprietate), ad hoc uelut tractabilis, | |
| utique habens omnes in se qui desiderantur sinus inten- | 5 |
| tionesque et toto, ut aiunt, organo instructa, cui aderit | |
| lateris firmitas, spiritus cum spatio pertinax, tum labori non | |
| facile cessurus. Neque grauissimus autem in musica sonus | 41.1 |
| nec acutissimus orationibus conuenit: nam et hic parum | |
| clarus nimiumque plenus nullum adferre animis motum | |
| potest, et ille praetenuis et inmodicae claritatis cum est ultra | |
| uerum, tum neque pronuntiatione flecti neque diutius ferre | 5 |
| intentionem potest. Nam uox, ut nerui, quo remissior hoc | 42.1 |
| grauior et plenior, quo tensior hoc tenuis et acuta magis est. | |
| Sic ima uim non habet, summa rumpi periclitatur. Mediis | |
| ergo utendum sonis, hique tum augenda intentione excitandi, | |
| tum summittenda sunt temperandi. | 5 |
| Nam prima est obseruatio recte pronuntiandi aequalitas, | 43.1 |
| ne sermo subsultet inparibus spatiis ac sonis, miscens longa | |
| breuibus, grauia acutis, elata summissis, et inaequalitate | |
| horum omnium sicut pedum claudicet. Secunda uarietas: | |
| quod solum est pronuntiatio. Ac ne quis pugnare inter se | 44.1 |
| putet aequalitatem et uarietatem, cum illi uirtuti contrarium | |
| uitium sit inaequalitas, huic quae dicitur μονοείδεια, quasi | |
| quidam unus aspectus. Ars porro uariandi cum gratiam | |
| praebet ac renouat aures, tum dicentem ipsa laboris muta- | 5 |
| tione reficit, ut standi ambulandi sedendi iacendi uices sunt | |
| nihilque eorum pati unum diu possumus. Illud uero maxi- | 45.1 |
| mum (sed id paulo post tractabimus), quod secundum | |
| rationem rerum de quibus dicimus animorumque habitus con- | |
| formanda uox est, ne ab oratione discordet. Vitemus igitur | |
| illam quae Graece μονοτονία uocatur, una quaedam spiritus ac | 5 |
| soni intentio, non solum ne dicamus omnia clamose, quod in- | |
| sanum est, aut intra loquendi modum, quod motu caret, aut | |
| summisso murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio, | |
| sed ut in isdem partibus isdemque adfectibus sint tamen quae- | 46.1 |
| dam non ita magnae uocis declinationes, prout aut uerborum | |
| dignitas aut sententiarum natura aut depositio aut inceptio | |
| aut transitus postulabit: ut qui singulis pinxerunt coloribus, | |
| alia tamen eminentiora alia reductiora fecerunt, sine quo ne | 5 |
| membris quidem suas lineas dedissent. Proponamus enim | 47.1 |
| nobis illud Ciceronis in oratione nobilissima pro Milone prin- | |
| cipium: nonne ad singulas paene distinctiones quamuis in | |
| eadem facie tamen quasi uultus mutandus est? 'Etsi uereor, | |
| iudices, ne turpe sit pro fortissimo uiro dicere incipientem | 5 |
| timere': etiam si est toto proposito contractum atque sum- | 48.1 |
| missum, quia et exordium est et solliciti exordium, tamen | |
| fuerit necesse est aliquid plenius et erectius dum dicit 'pro | |
| fortissimo uiro' quam cum 'etsi uereor' et 'turpe sit' et | |
| 'timere'. Iam secunda respiratio increscat oportet et naturali | 49.1 |
| quodam conatu, quo minus pauide dicimus quae secuntur, | |
| et quod magnitudo animi Milonis ostenditur: 'minimeque | |
| deceat, cum Titus Annius ipse magis de rei publicae salute | |
| quam de sua perturbetur.' Deinde quasi obiurgatio sui est: | 5 |
| 'me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non | |
| posse.' Tum inuidiosiora: 'tamen haec noui iudicii noua | 50.1 |
| forma terret oculos.' Illa uero iam paene apertis, ut aiunt, | |
| tibiis: 'qui, quocumque inciderunt, consuetudinem fori et | |
| pristinum morem iudiciorum requirunt.' Nam sequens latum | |
| etiam atque fusum est: 'non enim corona consessus uester | 5 |
| cinctus est, ut solebat.' Quod notaui ut appareret non solum | 51.1 |
| in membris causae sed etiam in articulis esse aliquam pro- | |
| nuntiandi uarietatem, sine qua nihil neque maius neque | |
| minus est. | |
| Vox autem ultra uires urgenda non est: nam et suffocata | 5 |
| saepe et maiore nisu minus clara est et interim elisa in illum | |
| sonum erumpit cui Graeci nomen a gallorum inmaturo cantu | |
| dederunt. Nec uolubilitate nimia confundenda quae dicimus, | 52.1 |
| qua et distinctio perit et adfectus, et nonnumquam etiam | |
| uerba aliqua sui parte fraudantur. Cui contrarium est uitium | |
| nimiae tarditatis: nam et difficultatem inueniendi fatetur | |
| et segnitia soluit animos, et, in quo est aliquid, temporibus | 5 |
| praefinitis aquam perdit. Promptum sit os, non praeceps, | |
| moderatum, non lentum. Spiritus quoque nec crebro recep- | 53.1 |
| tus concidat sententiam nec eo usque trahatur donec defi- | |
| ciat. Nam et deformis est consumpti illius sonus et respiratio | |
| sub aqua diu pressi similis et receptus longior et non opor- | |
| tunus, ut qui fiat non ubi uolumus sed ubi necesse est. Quare | 5 |
| longiorem dicturis perihodon colligendus est spiritus, ita | |
| tamen ut id neque diu neque cum sono faciamus, neque | |
| omnino ut manifestum sit: reliquis partibus optime inter | |
| iuncturas sermonis reuocabitur. Exercendus autem est ut sit | 54.1 |
| quam longissimus: quod Demosthenes ut efficeret scandens | |
| in aduersum continuabat quam posset plurimos uersus. Idem | |
| quo facilius uerba ore libero exprimeret, calculos lingua uol- | |
| uens dicere domi solebat. Est interim et longus et plenus et | 55.1 |
| clarus satis spiritus, non tamen firmae intentionis ideoque | |
| tremulus, ut corpora quae aspectu integra neruis parum | |
| sustinentur. Id βρασμόν Graeci uocant. Sunt qui spiritum | |
| cum stridore per raritatem dentium non recipiunt sed resor- | 5 |
| bent. Sunt qui crebro anhelitu et introrsum etiam clare | |
| sonante imitentur iumenta onere et iugo laborantia: quod | 56.1 |
| adfectant quoque, tamquam inuentionis copia urgeantur | |
| maiorque uis eloquentiae ingruat quam quae emitti faucibus | |
| possit. Est aliis concursus oris et cum uerbis suis conlucta- | |
| tio. Iam tussire et expuere crebro et ab imo pulmone pitui- | 5 |
| tam trochleis adducere et oris umore proximos spargere et | |
| maiorem partem spiritus in loquendo per nares effundere, | |
| etiam si non utique uocis sunt uitia, quia tamen propter | |
| uocem accidunt potissimum huic loco subiciantur. Sed quod- | 57.1 |
| cumque ex his uitium magis tulerim quam, quo nunc maxime | |
| laboratur in causis omnibus scholisque, cantandi, quod | |
| inutilius sit an foedius nescio. Quid enim minus oratori con- | |
| uenit quam modulatio scaenica et nonnumquam ebriorum | 5 |
| aut comisantium licentiae similis? Quid uero mouendis ad- | 58.1 |
| fectibus contrarium magis quam, cum dolendum irascen- | |
| dum indignandum commiserandum sit, non solum ab his | |
| adfectibus, in quos inducendus est iudex, recedere, sed ipsam | |
| fori sanctitatem ludorum talarium licentia soluere? Nam | 5 |
| Cicero illos ex Lycia et Caria rhetoras paene cantare in epi- | |
| logis dixit: nos etiam cantandi seueriorem paulo modum | |
| excessimus. Quisquamne, non dico de homicidio sacrilegio | 59.1 |
| parricidio, sed de calculis certe atque rationibus, quis- | |
| quam denique, ut semel finiam, in lite cantat? Quod si omnino | |
| recipiendum est, nihil causae est cur non illam uocis modula- | |
| tionem fidibus ac tibiis, immo mehercule, quod est huic | 5 |
| deformitati propius, cymbalis adiuuemus. Facimus tamen | 60.1 |
| hoc libenter: nam nec cuiquam sunt iniucunda quae cantant | |
| ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est. Et sunt | |
| quidam qui secundum alia uitae uitia etiam hac ubique | |
| audiendi quod aures mulceat uoluptate ducantur. Quid ergo? | 5 |
| non et Cicero dicit esse aliquem in oratione 'cantum ob- | |
| scuriorem' et hoc quodam naturali initio uenit? Ostendam | |
| non multo post ubi et quatenus recipiendus sit hic flexus et | |
| cantus quidem, sed, quod plerique intellegere nolunt, ob- | |
| scurior. | 10 |
| Iam enim tempus est dicendi quae sit apta pronuntiatio: | 61.1 |
| quae certe ea est quae iis de quibus dicimus accommodatur. | |
| Quod quidem maxima ex parte praestant ipsi motus anim- | |
| orum, sonatque uox ut feritur: sed cum sint alii ueri adfectus, | |
| alii ficti et imitati, ueri naturaliter erumpunt, ut dolentium | 5 |
| irascentium indignantium, sed carent arte ideoque sunt | |
| disciplina et ratione formandi. Contra qui effinguntur imita- | 62.1 |
| tione, artem habent; sed hi carent natura, ideoque in iis pri- | |
| mum est bene adfici et concipere imagines rerum et tamquam | |
| ueris moueri. Sic uelut media uox, quem habitum a nostris | |
| acceperit, hunc iudicum animis dabit: est enim mentis index | 5 |
| ac totidem quot illa mutationes habet. Itaque laetis in rebus | 63.1 |
| plena et simplex et ipsa quodam modo hilaris fluit; at in | |
| certamine erecta totis uiribus et uelut omnibus neruis inten- | |
| ditur. Atrox in ira et aspera ac densa et respiratione crebra: | |
| neque enim potest esse longus spiritus cum immoderate | 5 |
| effunditur. Paulum <in> inuidia facienda lentior, quia non | |
| fere ad hanc nisi inferiores confugiunt; at in blandiendo | |
| fatendo satisfaciendo rogando lenis et summissa. Suaden- | 64.1 |
| tium et monentium et pollicentium et consolantium grauis: | |
| in metu et uerecundia contracta, adhortationibus fortis, | |
| disputationibus teres, miseratione flexa et flebilis et consulto | |
| quasi obscurior; at in egressionibus fusa et securae claritatis, | 5 |
| in expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et | |
| grauem media. Attollitur autem concitatis adfectibus, com- | 65.1 |
| positis descendit, pro utriusque rei modo altius uel inferius. | |
| Quid autem quisque in dicendo postulet locus paulum | |
| differam, ut de gestu prius dicam, qui et ipse uoci consentit | |
| et animo cum ea simul paret. Is quantum habeat in oratore | 5 |
| momenti satis uel ex eo patet, quod pleraque etiam citra | |
| uerba significat. Quippe non manus solum sed nutus etiam | 66.1 |
| declarant nostram uoluntatem, et in mutis pro sermone sunt, | |
| et saltatio frequenter sine uoce intellegitur atque adficit, et | |
| ex uultu ingressuque perspicitur habitus animorum, et ani- | |
| malium quoque sermone carentium ira, laetitia, adulatio et | 5 |
| oculis et quibusdam aliis corporis signis deprenditur. Nec | 67.1 |
| mirum si ista, quae tamen in aliquo posita sunt motu, tan- | |
| tum in animis ualent, cum pictura, tacens opus et habitus | |
| semper eiusdem, sic in intimos penetret adfectus ut ipsam | |
| uim dicendi nonnumquam superare uideatur. Contra si | 5 |
| gestus ac uultus ab oratione dissentiat, tristia dicamus | |
| hilares, adfirmemus aliqua renuentes, non auctoritas modo | |
| uerbis sed etiam fides desit. Decor quoque a gestu atque | |
| motu uenit. Ideoque Demosthenes grande quoddam intuens | 68.1 |
| speculum componere actionem solebat: adeo, quamuis ful- | |
| gor ille sinistras imagines reddat, suis demum oculis credidit | |
| quod efficeret. | |
| Praecipuum uero in actione sicut in corpore ipso caput est, | 5 |
| cum ad illum de quo dixi decorem, tum etiam ad significa- | |
| tionem. Decoris illa sunt, ut sit primo rectum et secundum | 69.1 |
| naturam: nam et deiecto humilitas et supino adrogantia et | |
| in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria | |
| quaedam mentis ostenditur. Tum accipiat aptos ex ipsa | |
| actione motus, ut cum gestu concordet et manibus ac lateri- | 5 |
| bus obsequatur: aspectus enim semper eodem uertitur quo | 70.1 |
| gestus, exceptis quae aut damnare aut concedere aut a nobis | |
| remouere oportebit, ut idem illud uultu uideamur auersari, | |
| manu repellere: | |
| 'di talem auertite pestem': | 5 |
| 'haud equidem tali me dignor honore.' | |
| Significat uero plurimis modis. Nam praeter adnuendi | 71.1 |
| renuendi confirmandique motus sunt et uerecundiae et dubi- | |
| tationis et admirationis et indignationis noti et communes | |
| omnibus. Solo tamen eo facere gestum scaenici quoque doc- | |
| tores uitiosum putauerunt. Etiam frequens eius nutus non | 5 |
| caret uitio: adeo iactare id et comas excutientem rotare | |
| fanaticum est. | |
| Dominatur autem maxime uultus. Hoc supplices, hoc | 72.1 |
| minaces, hoc blandi, hoc tristes, hoc hilares, hoc erecti, hoc | |
| summissi sumus: hoc pendent homines, hunc intuentur, hic | |
| spectatur etiam antequam dicimus: hoc quosdam amamus, | |
| hoc odimus, hoc plurima intellegimus, hic est saepe pro | 5 |
| omnibus uerbis. Itaque in iis quae ad scaenam componuntur | 73.1 |
| fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus | |
| mutuantur, ut sit Aërope in tragoedia tristis, atrox Medea, | |
| attonitus Aiax, truculentus Hercules. In comoediis uero | 74.1 |
| praeter aliam obseruationem, qua serui lenones parasiti | |
| rustici milites meretriculae ancillae, senes austeri ac mites, | |
| iuuenes seueri ac luxuriosi, matronae puellae inter se discer- | |
| nuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim | 5 |
| concitatus interim lenis est, altero erecto altero composito | |
| est supercilio, atque id ostendere maxime latus actoribus | |
| moris est quod cum iis quas agunt partibus congruat. Sed | 75.1 |
| in ipso uultu plurimum ualent oculi, per quos maxime ani- | |
| mus emanat, ut citra motum quoque et hilaritate enitescant | |
| et tristitiae quoddam nubilum ducant. Quin etiam lacrimas | |
| iis natura mentis indices dedit, quae aut erumpunt dolore | 5 |
| aut laetitia manant. Motu uero intenti, remissi, superbi, torui, | |
| mites, asperi fiunt: quae ut actus poposcerit fingentur. Rigidi | 76.1 |
| uero et extenti aut languidi et torpentes aut stupentes aut | |
| lasciui et mobiles et natantes et quadam uoluptate suffusi | |
| aut limi et, ut sic dicam, uenerii aut poscentes aliquid polli- | |
| centesue numquam esse debebunt. Nam opertos compres- | 5 |
| sosue eos in dicendo quis nisi plane rudis aut stultus habeat? | |
| Et ad haec omnia exprimenda in palpebris etiam et in genis | 77.1 |
| est quoddam deseruiens iis ministerium. Multum et super- | 78.1 |
| ciliis agitur; nam et oculos formant aliquatenus et fronti | |
| imperant: his contrahitur attollitur remittitur, ut una res in | |
| ea plus ualeat, sanguis ille qui mentis habitu mouetur, et, cum | |
| infirmam uerecundia cutem accipit, effunditur in ruborem: | 5 |
| cum metu refugit, abit omnis et pallore frigescit: temperatus | |
| medium quoddam serenum efficit. Vitium in superciliis | 79.1 |
| si aut inmota sunt omnino aut nimium mobilia aut | |
| inaequalitate, ut modo de persona comica dixeram, dissident | |
| aut contra id quod dicimus finguntur: ira enim contractis, | |
| tristitia deductis, hilaritas remissis ostenditur. Adnuendi | 5 |
| quoque et renuendi ratione demittuntur aut adleuantur. | |
| Naribus labrisque non fere quicquam decenter ostendimus, | 80.1 |
| tametsi derisus contemptus fastidium significari solet. Nam | |
| et 'corrugare nares', ut Horatius ait, et inflare et mouere et | |
| digito inquietare et inpulso subito spiritu excutere et didu- | |
| cere saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum | 5 |
| emunctio etiam frequentior non sine causa reprendatur. | |
| Labra et porriguntur male et scinduntur et adstringuntur et | 81.1 |
| diducuntur et dentes nudant et in latus ac paene ad aurem | |
| trahuntur et uelut quodam fastidio replicantur et pendent | |
| et uocem tantum altera parte dimittunt. Lambere quoque | |
| ea et mordere deforme est, cum etiam in efficiendis uerbis | 5 |
| modicus eorum esse debeat motus: ore enim magis quam | |
| labris loquendum est. | |
| Ceruicem rectam oportet esse, non rigidam aut supinam. | 82.1 |
| Collum diuersa quidem sed pari deformitate et contrahitur | |
| et tenditur, sed tenso subest et labor tenuaturque uox ac | |
| fatigatur, adfixum pectori mentum minus claram et quasi | |
| latiorem presso gutture facit. Vmerorum raro decens adle- | 83.1 |
| uatio atque contractio est: breuiatur enim ceruix et gestum | |
| quendam humilem atque seruilem et quasi fraudulentum | |
| facit cum se in habitum adulationis admirationis metus fin- | |
| gunt. Bracchii moderata proiectio, remissis umeris atque | 84.1 |
| explicantibus se in proferenda manu digitis, continuos et | |
| decurrentis locos maxime decet. At cum speciosius quid | |
| uberiusque dicendum est, ut illud 'saxa atque solitudines | |
| uoci respondent', expatiatur in latus et ipsa quodam modo | 5 |
| se cum gestu fundit oratio. Manus uero, sine quibus trunca | 85.1 |
| esset actio ac debilis, uix dici potest quot motus habeant, | |
| cum paene ipsam uerborum copiam persequantur. Nam | |
| ceterae partes loquentem adiuuant, hae, prope est ut dicam, | |
| ipsae locuntur. An non his poscimus pollicemur, uocamus | 86.1 |
| dimittimus, minamur supplicamus, abominamur timemus, | |
| interrogamus negamus, gaudium tristitiam dubitationem | |
| confessionem paenitentiam modum copiam numerum | |
| tempus ostendimus? non eaedem concitant inhibent | 87.1 |
| [supplicant] probant admirantur uerecundantur? non in | |
| demonstrandis locis atque personis aduerbiorum atque | |
| pronominum optinent uicem?—ut in tanta per omnis gentes | |
| nationesque linguae diuersitate hic mihi omnium hominum | 5 |
| communis sermo uideatur. | |
| Et hi quidem de quibus sum locutus cum ipsis uocibus | 88.1 |
| naturaliter exeunt gestus: alii sunt qui res imitatione sig- | |
| nificant, ut si aegrum temptantis uenas medici similitudine | |
| aut citharoedum formatis ad modum percutientis neruos | |
| manibus ostendas, quod est genus quam longissime in actione | 5 |
| fugiendum. Abesse enim plurimum a saltatore debet orator, | 89.1 |
| ut sit gestus ad sensus magis quam ad uerba accommodatus, | |
| quod etiam histrionibus paulo grauioribus facere moris fuit. | |
| Ergo ut ad se manum referre cum de se ipso loquatur et in | |
| eum quem demonstret intendere et aliqua his similia per- | 5 |
| miserim, ita non effingere status quosdam et quidquid dicet | |
| ostendere. Neque id in manibus solum sed in omni gestu ac | 90.1 |
| uoce seruandum est. Non enim aut in illa perihodo 'stetit | |
| soleatus praetor populi Romani' inclinatio incumbentis in | |
| mulierculam Verris effingenda est, aut in illa 'caedebatur in | |
| medio foro Messanae' motus laterum qualis esse ad uerbera | 5 |
| solet torquendus aut uox qualis dolori exprimitur eruenda, | |
| cum mihi comoedi quoque pessime facere uideantur quod, | 91.1 |
| etiam si iuuenem agant, cum tamen in expositione aut senis | |
| sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, | |
| incidit, tremula uel effeminata uoce pronuntiant: adeo in | |
| illis quoque est aliqua uitiosa imitatio quorum ars omnis | 5 |
| constat imitatione. | |
| Est autem gestus ille maxime communis, quo medius digi- | 92.1 |
| tus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis | |
| utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, | |
| simul capite atque umeris sensim ad id quo manus feratur | |
| obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo pro- | 5 |
| ductior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans: | |
| longius enim partibus iis et liberius exeritur. Vitiose uero | 93.1 |
| idem sinistrum quasi umerum petens in latus agi solet, quam- | |
| quam adhuc peius aliqui transuersum bracchium proferunt | |
| et cubito pronuntiant. Duo quoque medii sub pollicem | |
| ueniunt, et est hic adhuc priore gestus instantior, principio | 5 |
| et narrationi non commodatus. At cum tres contracti pollice | 94.1 |
| premuntur, tum digitus ille quo usum optime Crassum Cicero | |
| dicit explicari solet. Is in exprobrando et indicando (unde ei | |
| nomen est) ualet, et adleuata ac spectante umerum manu | |
| paulum inclinatus adfirmat, uersus in terram et quasi pronus | 5 |
| urget, et aliquando pro numero est. Idem summo articulo | 95.1 |
| utrimque leuiter adprenso, duobus modice curuatis, minus | |
| tamen minimo, aptus ad disputandum est. Acrius tamen | |
| argumentari uidentur qui medium articulum potius tenent, | |
| tanto contractioribus ultimis digitis quanto priores descen- | 5 |
| derunt. Est et ille uerecundae orationi aptissimus, quo, | 96.1 |
| quattuor primis leuiter in summum coeuntibus digitis, non | |
| procul ab ore aut pectore fertur ad nos manus et deinde | |
| prona ac paulum prolata laxatur. Hoc modo coepisse Demo- | 97.1 |
| sthenen credo in illo pro Ctesiphonte timido summissoque | |
| principio, sic formatam Ciceronis manum cum diceret: 'si, | |
| iudices, ingeni mei, quod sentio quam sit exiguum.' Eadem | |
| aliquatenus liberius deorsum spectantibus digitis colligitur | 5 |
| in nos et fusius paulo in diuersum resoluitur, ut quodam | |
| modo sermonem ipsum proferre uideatur. Binos interim | 98.1 |
| digitos distinguimus, sed non inserto pollice, paulum tamen | |
| inferioribus intra spectantibus, sed ne illis quidem tensis qui | |
| supra sunt. Interim extremi palmam circa ima pollicis pre- | 99.1 |
| munt, ipse prioribus ad medios articulos iungitur, interim | |
| quartus oblique reponitur, interim quattuor remissis magis | |
| quam tensis, pollice intus inclinato, habilem demonstrando | |
| in latus aut distinguendis quae dicimus manum facimus, | 5 |
| cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur. | |
| Sunt et illi breues gestus, cum manus leuiter pandata, | 100.1 |
| qualis uouentium est, paruis interuallis et subadsentientibus | |
| umeris mouetur, maxime apta parce et quasi timide loquen- | |
| tibus. Est admirationi conueniens ille gestus, quo manus | |
| modice supinata ac per singulos a minimo collecta digitos | 5 |
| redeunte flexu simul explicatur atque conuertitur. Nec uno | 101.1 |
| modo interrogantes gestum componimus, plerumque tamen | |
| uertentes manum, utcumque composita est. Pollici proximus | |
| digitus medium qua dexter est unguem pollicis summo suo | |
| iungens, remissis ceteris, est et adprobantibus et narrantibus | 5 |
| et distinguentibus decorus. Cui non dissimilis, sed complicitis | 102.1 |
| tribus digitis, quo nunc Graeci plurimum utuntur, etiam | |
| utraque manu, quotiens enthymemata sua gestu corrutun- | |
| dant uelut caesim. Manus lentior promittit et adsentatur, | |
| citatior hortatur, interim laudat. Est et ille urgentis ora- | 5 |
| tionem gestus, uulgaris magis quam ex arte, qui contrahit | |
| alterno celerique motu et explicat manum. Est et illa caua | 103.1 |
| et rara et supra umeri altitudinem elata cum quodam motu | |
| uelut hortatrix manus; a peregrinis scholis tamen prope | |
| recepta tremula scaenica est. Digitos cum summi coierunt | |
| ad os referre cur quibusdam displicuerit nescio: nam id et | 5 |
| leniter admirantes et interim subita indignatione uelut paues- | |
| centes et deprecantes facimus. Quin compressam etiam | 104.1 |
| manum in paenitentia uel ira pectori admouemus, ubi uox | |
| uel inter dentes expressa non dedecet: 'Quid nunc agam? | |
| Quid facias?' Auerso pollice demonstrare aliquid receptum | |
| magis puto quam oratori decorum. Sed cum omnis motus | 105.1 |
| sex partes habeat, septimus sit ille qui in se redit orbis, uitiosa | |
| est una circumuersio: reliqui ante nos et dextra laeuaque et | |
| sursum et deorsum aliquid ostendunt. In posteriora gestus | |
| non derigitur: interim tamen uelut reici solet. Optime autem | 106.1 |
| manus a sinistra parte incipit, in dextra deponitur, sed ut | |
| ponere, non ut ferire uideatur: quamquam et [in fine] interim | |
| cadit, ut cito tamen redeat, et nonnumquam resilit uel | |
| negantibus nobis uel admirantibus. | 5 |
| Hic ueteres artifices illud recte adiecerunt, ut manus cum | |
| sensu et inciperet et deponeretur: alioqui enim aut ante | |
| uocem erit gestus aut post uocem, quod est utrumque de- | |
| forme. In illo lapsi nimia subtilitate sunt, quod interuallum | 107.1 |
| motus tria uerba esse uoluerunt, quod neque obseruatur nec | |
| fieri potest; sed illi quasi mensuram tarditatis celeritatisque | |
| aliquam esse uoluerunt—neque inmerito—ne aut diu otiosa | |
| esset manus aut, quod multi faciunt, actionem continuo | 5 |
| motu concideret. Aliud est quod et fit frequentius et magis | 108.1 |
| fallit. Sunt quaedam latentes sermonis percussiones et quasi | |
| aliqui pedes ad quos plurimorum gestus cadit, ut sit unus | |
| motus 'nouum crimen', alter 'C. Caesar', tertius 'et ante hanc | |
| diem', quartus 'non auditum', deinde 'propinquus meus' et | 5 |
| 'ad te' et 'Q. Tubero' et 'detulit'. Vnde id quoque fluit | 109.1 |
| uitium, ut iuuenes cum scribunt, gestu praemodulati cogi- | |
| tationem, sic componant quo modo casura manus est. Inde | |
| et illud uitium, ut gestus, qui in fine dexter esse debet, in | |
| sinistrum frequenter desinat. Melius illud, cum sint in ser- | 110.1 |
| mone omni breuia quaedam membra ad quae, si necesse sit, | |
| recipere spiritum liceat, ad haec gestum disponere. Vt puta: | |
| 'nouum crimen C. Caesar' habet per se finem quendam | |
| suum, quia sequitur coniunctio: deinde 'et ante hanc diem | 5 |
| non auditum' satis circumscriptum est: ad haec commo- | |
| danda manus est. Idque dum erit prima et composita actio: | |
| at ubi eam calor concitauerit, etiam gestus cum ipsa ora- | 111.1 |
| tionis celeritate crebrescet. Aliis locis citata, aliis pressa | |
| conueniet pronuntiatio: illa transcurrimus congerimus | |
| [abundamus] festinamus, hac instamus inculcamus infigi- | |
| mus. Plus autem adfectus habent lentiora, ideoque Roscius | 5 |
| citatior, Aesopus grauior fuit quod ille comoedias, hic tra- | |
| goedias egit. Eadem motus quoque obseruatio est. Itaque in | 112.1 |
| fabulis iuuenum senum militum matronarum grauior ingres- | |
| sus est, serui ancillulae parasiti piscatores citatius mouentur. | |
| Tolli autem manum artifices supra oculos, demitti infra | |
| pectus uetant: adeo a capite eam petere aut ad imum uen- | 5 |
| trem deducere uitiosum habetur. In sinistrum intra umerum | 113.1 |
| promouetur, ultra non decet. Sed cum auersantes in laeuam | |
| partem uelut propellemus manum, sinister umerus proferen- | |
| dus, ut cum capite ad dextram ferente consentiat. Manus | 114.1 |
| sinistra numquam sola gestum recte facit: dextrae se fre- | |
| quenter accommodat, siue in digitos argumenta digerimus | |
| siue auersis in sinistrum palmis abominamur siue obicimus | |
| aduersas siue in latus utramque distendimus siue satis- | 115.1 |
| facientes aut supplicantes (diuersi autem sunt hi gestus) | |
| summittimus siue adorantes attollimus siue aliqua demon- | |
| stratione aut inuocatione protendimus: 'uos Albani tumuli | |
| atque luci', aut Gracchanum illud: 'Quo me miser conferam? | 5 |
| In Capitolium? Ad fratris sanguinem? An domum?' Plus | 116.1 |
| enim adfectus in his iunctae exhibent manus, in rebus paruis | |
| mitibus tristibus breues, magnis laetis atrocibus exertiores. | |
| Vitia quoque earum subicienda sunt, quae quidem acci- | 117.1 |
| dere etiam exercitatis actoribus solent. Nam gestum poculum | |
| poscentis aut uerbera minantis aut numerum quingentorum | |
| flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus | |
| notata, ne in rusticis quidem uidi. At ut bracchio exerto in- | 118.1 |
| trospiciatur latus, ut manum alius ultra sinum proferre non | |
| audeat, alius in quantum patet longitudo protendat, aut ad | |
| tectum erigat, aut repetito ultra laeuum umerum gestu ita | |
| in tergum flagellet ut consistere post eum parum tutum sit, | 5 |
| aut sinistrum ducat orbem, aut temere sparsa manu in | |
| proximos offendat, aut cubitum utrumque in diuersum latus | |
| uentilet, saepe scio euenire. Solet esse et pigra et trepida et | 119.1 |
| secanti similis †interim etiam uncis digitis aut a capite | |
| deiciatur aut eadem manu supinata in superiora iactetur†. | |
| Fit et ille <gestus>, qui, inclinato in umerum dextrum capite, | |
| bracchio ab aure protenso, manum infesto pollice extendit: | 5 |
| qui quidem maxime placet iis qui se dicere sublata manu | |
| iactant. Adicias licet eos qui sententias uibrantis digitis | 120.1 |
| iaculantur aut manu sublata denuntiant aut, quod per se | |
| interim recipiendum est, quotiens aliquid ipsis placuit in | |
| unguis eriguntur, sed uitiosum id faciunt aut digito quan- | |
| tum plurimum possunt erecto aut etiam duobus, aut utraque | 5 |
| manu ad modum aliquid portantium composita. His | 121.1 |
| accedunt uitia non naturae sed trepidationis: cum ore con- | |
| currente rixari; si memoria fefellerit aut cogitatio non suffra- | |
| getur, quasi faucibus aliquid obstiterit insonare; in aduersum | |
| tergere nares, obambulare sermone inperfecto, resistere | 5 |
| subito et laudem silentio poscere. Quae omnia persequi prope | |
| infinitum est: sua enim cuique sunt uitia. Pectus ac uenter | 122.1 |
| ne proiciantur obseruandum: pandant enim posteriora et | |
| est odiosa omnis supinitas. Latera cum gestu consentiant: | |
| facit enim aliquid et totius corporis motus, adeo ut Cicero | |
| plus illo agi quam manibus ipsis putet. Ita enim dicit in | 5 |
| Oratore: 'nullae argutiae digitorum, non ad numerum arti- | |
| culus cadens, trunco magis toto se ipse moderans et uirili | |
| laterum flexione.' Femur ferire, quod Athenis primus fecisse | 123.1 |
| creditur Cleon, et usitatum est et indignantes decet et excitat | |
| auditorem. Idque in Calidio Cicero desiderat: 'non frons' | |
| inquit 'percussa, non femur.' Quamquam, si licet, de fronte | |
| dissentio: nam etiam complodere manus scaenicum est <et> | 5 |
| pectus caedere. Illud quoque raro decebit, caua manu sum- | 124.1 |
| mis digitis pectus adpetere si quando nosmet ipsos adloque- | |
| mur cohortantes obiurgantes miserantes: quod si quando | |
| fiet, togam quoque inde remoueri non dedecebit. | |
| In pedibus obseruantur status et incessus. Prolato dextro | 5 |
| stare et eandem manum ac pedem proferre deforme est. In | 125.1 |
| dextrum incumbere interim datur, sed aequo pectore, qui | |
| tamen comicus magis quam oratorius gestus est. Male etiam | |
| in sinistrum pedem insistentium dexter aut tollitur aut sum- | |
| mis digitis suspenditur. Varicare supra modum et in stando | 5 |
| deforme est et accedente motu prope obscenum. Procursio | |
| oportuna breuis moderata rara conueniet: iam et ambulatio | 126.1 |
| quaedam propter inmodicas laudationum moras, quamquam | |
| Cicero rarum incessum neque ita longum probat. Discursare | |
| uero et, quod Domitius Afer de Sura Manlio dixit, 'satagere' | |
| ineptissimum: urbaneque Flauus Verginius interrogauit de | 5 |
| quodam suo antisophiste quot milia passum declamasset. | |
| Praecipi et illud scio, ne ambulantes auertamur a iudicibus, | 127.1 |
| sed sint obliqui pedes ad consilium nobis respicientibus. Id | |
| fieri iudiciis priuatis non potest, uerum et breuiora sunt | |
| spatia nec auersi diu sumus. Interim tamen recedere sensim | |
| datur. Quidam et resiliunt, quod est plane ridiculum. Pedis | 128.1 |
| supplosio ut loco est oportuna, ut ait Cicero, in contentioni- | |
| bus aut incipiendis aut finiendis, ita crebra et inepti est | |
| hominis et desinit iudicem in se conuertere. Est et illa in- | |
| decora in dextrum ac laeuum latus uacillatio alternis pedibus | 5 |
| insistentium. Longissime fugienda mollis actio, qualem in | |
| Titio Cicero dicit fuisse, unde etiam saltationis quoddam | |
| genus Titius sit appellatum. Reprehendenda et illa frequens | 129.1 |
| et concitata in utramque partem nutatio, quam in Curione | |
| patre inrisit et Iulius, quaerens quis in luntre loqueretur, et | |
| Sicinius: nam cum adsidente collega, qui erat propter uale- | |
| tudinem et deligatus et plurimis medicamentis delibutus, | 5 |
| multum se Curio ex more iactasset, 'numquam', inquit, | |
| 'Octaui, collegae tuo gratiam referes, qui nisi fuisset, hodie | |
| te istic muscae comedissent'. Iactantur et umeri, quod | 130.1 |
| uitium Demosthenes ita dicitur emendasse ut, cum in an- | |
| gusto quodam pulpito stans diceret, hasta umero dependens | |
| immineret, ut, si calore dicendi uitare id excidisset, offensa- | |
| tione illa commoneretur. Ambulantem loqui ita demum | 5 |
| oportet si in causis publicis, in quibus multi sunt iudices, | |
| quod dicimus quasi singulis inculcare peculiariter uelimus. | |
| Illud non ferendum, quod quidam reiecta in umerum toga, | 131.1 |
| cum dextra sinum usque lumbos reduxerunt, sinistra gestum | |
| facientes spatiantur et fabulantur, cum etiam laeuam restrin- | |
| gere prolata longius dextra sit odiosum. Vnde moneor ut ne | |
| id quidem transeam, ineptissime fieri cum inter moras lauda- | 5 |
| tionum aut in aurem alicuius locuntur aut cum sodalibus | |
| iocantur aut nonnumquam ad librarios suos ita respiciunt | |
| ut sportulam dictare uideantur. Inclinari ad iudicem cum | 132.1 |
| doceas, utique si id de quo loquaris sit obscurius, decet. In- | |
| cumbere aduocato aduersis subselliis sedenti iam contumelio- | |
| sum. Reclinari etiam ad suos et manibus sustineri, nisi plane | |
| iusta fatigatio est, delicatum: sicut palam moneri excidentis | 5 |
| aut legere: namque in his omnibus et uis illa dicendi soluitur | 133.1 |
| et frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari reueren- | |
| tiae credit. Transire in diuersa subsellia parum uerecundum | |
| est: nam et Cassius Seuerus urbane aduersus hoc facientem | |
| lineas poposcit, et si aliquando concitate itur, numquam non | 5 |
| frigide reditur. Multum ex iis quae praecepimus mutari | 134.1 |
| necesse est ab iis qui dicunt apud tribunalia: nam et uultus | |
| erectior, ut eum apud quem dicitur spectet, et gestus ut ad | |
| eundem tendens elatior sit necesse est, et alia quae occurrere | |
| etiam me tacente omnibus possunt. Itemque ab iis qui | 5 |
| sedentes agent: nam et fere fit hoc in rebus minoribus, et | |
| idem impetus actionis esse non possunt, et quaedam uitia | |
| fiunt necessaria. Nam et dexter pes a laeua iudicis sedenti | 135.1 |
| proferendus est, et ex altera parte multi gestus necesse | |
| est in sinistrum eant, ut ad iudicem spectent. Equidem | |
| plerosque et ad singulas clausulas sententiarum uideo ad- | |
| surgentis et nonnullos subinde aliquid etiam spatiantis, | 5 |
| quod an deceat ipsi uiderint: cum id faciunt, non sedentes | |
| agunt. Bibere aut etiam esse inter agendum, quod multis | 136.1 |
| moris fuit et est quibusdam, ab oratore meo procul absit. | |
| Nam si quis aliter dicendi onera perferre non possit, non ita | |
| miserum est non agere potiusque multo quam et operis et | |
| hominum contemptum fateri. | 5 |
| Cultus non est proprius oratoris aliquis, sed magis in | 137.1 |
| oratore conspicitur. Quare sit, ut in omnibus honestis debet | |
| esse, splendidus et uirilis: nam et toga et calceus et capillus | |
| tam nimia cura quam neglegentia sunt reprendenda. Est | |
| aliquid in amictu quod ipsum aliquatenus temporum condi- | 5 |
| cione mutatum est: nam ueteribus nulli sinus, perquam | |
| breues post illos fuerunt. Itaque etiam gestu necesse est usos | 138.1 |
| esse in principiis eos alio quorum bracchium, sicut Graeco- | |
| rum, ueste continebatur: sed nos de praesentibus loquimur. | |
| Cui lati claui ius non erit, ita cingatur ut tunicae priori- | |
| bus oris infra genua paulum, posterioribus ad medios poplites | 5 |
| usque perueniant: nam infra mulierum est, supra centurio- | |
| num. Vt purpurae recte descendant leuis cura est, notatur | 139.1 |
| interim neglegentia. Latum habentium clauum modus est | |
| ut sit paulum cinctis summissior. Ipsam togam rutundam | |
| esse et apte caesam uelim, aliter enim multis modis fiet enor- | |
| mis. Pars eius prior mediis cruribus optime terminatur, | 5 |
| posterior eadem portione altius qua cinctura. Sinus decentis- | 140.1 |
| simus si aliquo supra imam tunicam fuerit, numquam certe | |
| sit inferior. Ille qui sub umero dextro ad sinistrum oblique | |
| ducitur uelut balteus nec strangulet nec fluat. Pars togae | |
| quae postea imponitur sit inferior: nam ita et sedet melius | 5 |
| et continetur. Subducenda etiam pars aliqua tunicae, ne ad | |
| lacertum in actu redeat: tum sinus iniciendus umero, cuius | |
| extremam oram reiecisse non dedecet. Operiri autem ume- | 141.1 |
| rum cum toto iugulo non oportet, alioqui amictus fiet angus- | |
| tus et dignitatem quae est in latitudine pectoris perdet. | |
| Sinistrum bracchium eo usque adleuandum est ut quasi nor- | |
| malem illum angulum faciat, super quod ora ex toga duplex | 5 |
| aequaliter sedeat. Manus non impleatur anulis, praecipue | 142.1 |
| medios articulos non transeuntibus: cuius erit habitus opti- | |
| mus adleuato pollice et digitis leuiter inflexis, nisi si libel- | |
| lum tenebit—quod non utique captandum est: uidetur enim | |
| fateri memoriae diffidentiam et ad multos gestus est impedi- | 5 |
| mento. Togam ueteres ad calceos usque demittebant, ut | 143.1 |
| Graeci pallium: idque ut fiat, qui de gestu scripserunt circa | |
| tempora illa, Plotius Nigidiusque, praecipiunt. Quo magis | |
| miror Plini Secundi docti hominis et in hoc utique libro | |
| paene etiam nimium curiosi persuasionem, qui solitum id | 5 |
| facere Ciceronem uelandorum uaricum gratia tradit, cum | |
| hoc amictus genus in statuis eorum quoque qui post Cicero- | |
| nem fuerunt appareat. Palliolum, sicut fascias quibus crura | 144.1 |
| uestiuntur et focalia et aurium ligamenta, sola excusare | |
| potest ualetudo. | |
| Sed haec amictus obseruatio dum incipimus: procedente | |
| uero actu, iam paene ab initio narrationis, sinus ab umero | 5 |
| recte uelut sponte delabitur, et cum ad argumenta ac locos | |
| uentum est reicere a sinistro togam, deicere etiam, si haereat, | |
| sinum conueniet. Laeua a faucibus ac summo pectore ab- | 145.1 |
| ducere licet: ardent enim iam omnia. Et ut uox uehementior | |
| ac magis uaria est, sic amictus quoque habet actum quen- | |
| dam uelut proeliantem. Itaque ut laeuam inuoluere toga et | 146.1 |
| incingi paene furiosum est, sinum uero in dextrum umerum | |
| ab imo reicere solutum ac delicatum (fiuntque adhuc | |
| peius aliqua), ita cur laxiorem sinum sinistro bracchio non | |
| subiciamus? Habet enim acre quiddam atque expeditum et | 5 |
| calori concitationique non inhabile. Cum uero magna pars | 147.1 |
| est exhausta orationis, utique adflante fortuna, paene omnia | |
| decent, sudor ipse et fatigatio et neglegentior amictus et | |
| soluta ac uelut labens undique toga. Quo magis miror hanc | 148.1 |
| quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem | |
| siccari iuberet ne comae turbarentur, quas componi post | |
| paulum, sicuti dignum erat, grauiter et seuere uetuit. Mihi | |
| uero illae quoque turbatae prae se ferre aliquid adfectus et | 5 |
| ipsa obliuione curae huius commendari uidentur. At si | 149.1 |
| incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non re- | |
| ponere eam prorsus neglegentis aut pigri aut quo modo | |
| debeat amiciri nescientis est. | |
| Haec sunt uel inlustramenta pronuntiationis uel uitia, | 5 |
| quibus propositis multa cogitare debet orator. Primum quis, | 150.1 |
| apud quos, quibus praesentibus sit acturus (nam ut dicere | |
| alia aliis et apud alios magis concessum est, sic [et] etiam | |
| facere; neque eadem in uoce gestu incessu apud principem | |
| senatum populum magistratus, priuato publico iudicio, | 5 |
| postulatione actione similiter decent: quam differentiam | |
| subicere sibi quisque qui animum intenderit potest): tunc | |
| qua de re dicat et efficere quid uelit. Rei quadruplex obser- | 151.1 |
| uatio est: una in tota causa (sunt enim tristes hilares, solli- | |
| citae securae, grandes pusillae, ut uix umquam ita sollicitari | |
| partibus earum debeamus ut non et summae meminerimus): | |
| altera quae est in differentia partium, ut in prohoemio narra- | 152.1 |
| tione argumentatione epilogo: tertia in sententiis ipsis, in | |
| quibus secundum res et adfectus uariantur omnia: quarta | |
| in uerbis, quorum ut est uitiosa si effingere omnia uelimus | |
| imitatio, ita quibusdam nisi sua natura redditur uis omnis | 5 |
| aufertur. Igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gra- | 153.1 |
| tiarum actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et | |
| sublimis est actio. Funebres contiones, consolationes, plerum- | |
| que causae reorum tristes atque summissae. In senatu con- | |
| seruanda auctoritas, apud populum dignitas, in priuatis | 5 |
| modus. De partibus causae et sententiis uerbisque, quae sunt | |
| multiplicia, pluribus dicendum. | |
| Tria autem praestare debet pronuntiatio, <ut> conciliet | 154.1 |
| persuadeat moueat, quibus natura cohaeret ut etiam delec- | |
| tet. Conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio | |
| quo modo ex uoce etiam atque actione perlucent, aut ora- | |
| tionis suauitate constat, persuadendi uis adfirmatione, quae | 5 |
| interim plus ipsis probationibus ualet. 'An ista', inquit | 155.1 |
| Calidio Cicero, 'si uera essent, sic a te dicerentur?' et: 'tan- | |
| tum abest ut inflammares nostros animos: somnum isto loco | |
| uix tenebamus.' Fiducia igitur appareat et constantia, utique | |
| si auctoritas subest. Mouendi autem ratio aut in repraesen- | 156.1 |
| tandis est aut imitandis adfectibus. Ergo cum iudex in pri- | |
| uatis aut praeco in publicis dicere de causa iusserit, leniter | |
| est consurgendum: tum in componenda toga uel, si necesse | |
| erit, etiam ex integro inicienda dumtaxat in iudiciis (apud | 5 |
| principem enim et magistratus et tribunalia non licebit) | |
| paulum est commorandum, ut et amictus sit decentior et | |
| protinus aliquid spatii ad cogitandum. Etiam cum ad | 157.1 |
| iudicem nos conuerterimus et consultus praetor permiserit | |
| dicere, non protinus est erumpendum, sed danda breuis | |
| cogitationi mora: mire enim auditurum dicturi cura delectat | |
| et iudex se ipse componit. Hoc praecipit Homerus Vlixis | 158.1 |
| exemplo, quem stetisse oculis in terram defixis inmotoque | |
| sceptro priusquam illam eloquentiae procellam effunderet | |
| dicit. In hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut | |
| appellant scaenici, morae: caput mulcere, manum intueri, | 5 |
| infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollici- | |
| tudinem fateri, aut quod quemque magis decet, <et> ea | |
| diutius si iudex nondum intendet animum. Status sit rectus, | 159.1 |
| aequi et diducti paulum pedes, uel procedens minimo mo- | |
| mento sinister: genua recta, sic tamen ut non extendantur: | |
| umeri remissi, uultus seuerus, non maestus nec stupens nec | |
| languidus: bracchia a latere modice remota, manus sinistra | 5 |
| qualem supra demonstraui, dextra, cum iam incipiendum | |
| erit, paulum prolata ultra sinum gestu quam modestissimo, | |
| uelut spectans quando incipiendum sit. Vitiosa enim sunt | 160.1 |
| illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam | |
| facere, tendere confidentia uultum aut quo sit magis toruus | |
| superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retro | |
| agere, ut sit horror ille terribilis: tum, id quod Graeci fre- | 5 |
| quentissime faciunt, crebro digitorum labrorumque motu | |
| commentari, clare excreare, pedem alterum longe proferre, | |
| partem togae sinistra tenere, stare diductum uel rigidum uel | |
| supinum uel incuruum uel umeris, ut luctaturi solent, ad | |
| occipitium ductis. | 10 |
| Prohoemio frequentissime lenis conuenit pronuntiatio: | 161.1 |
| nihil enim est ad conciliandum gratius uerecundia, non | |
| tamen semper: neque enim uno modo dicuntur exordia, ut | |
| docui. Plerumque tamen et uox temperata et gestus modes- | |
| tus et sedens umero toga et laterum lenis in utramque | 5 |
| partem motus, eodem spectantibus oculis, decebit. Narratio | 162.1 |
| magis prolatam manum, amictum recidentem, gestum | |
| distinctum, uocem sermoni proximam et tantum acriorem, | |
| sonum simplicem frequentissime postulabit—in his dum- | |
| taxat: 'Q. enim Ligarius, cum esset in Africa nulla belli | 5 |
| suspicio', et 'A. Cluentius Habitus pater huiusce.' Aliud in | |
| eadem poscent adfectus, uel concitati: 'nubit genero socrus', | |
| uel flebiles: 'constituitur in foro Laodiceae spectaculum | |
| acerbum et miserum toti Asiae prouinciae'. Maxime uaria | 163.1 |
| et multiplex actio est probationum: nam et proponere par- | |
| tiri interrogare sermoni sunt proxima, et contradictionem | |
| sumere: nam ea quoque diuersa propositio est. Sed haec | |
| tamen aliquando inridentes, aliquando imitantes pronun- | 5 |
| tiamus. Argumentatio plerumque agilior et acrior et instan- | 164.1 |
| tior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est | |
| fortem celeritatem. Instandum quibusdam in partibus et | |
| densanda oratio. Egressiones fere lenes et dulces et remissae, | |
| raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn. Pompei laus: | 5 |
| neque est mirum minus habere contentionis ea quae sunt | |
| extra quaestionem. Mollior nonnumquam cum reprensione | 165.1 |
| diuersae partis imitatio: 'uidebar uidere alios intrantis, alios | |
| autem exeuntis, quosdam ex uino uacillantis', ubi non dissi- | |
| dens a uoce permittitur gestus quoque, in utramque partem | |
| tenera quaedam, sed intra manus tamen et sine motu laterum | 5 |
| tralatio. Accendendi iudicis plures sunt gradus. Summus ille | 166.1 |
| et quo nullus est in oratore acutior: 'suscepto bello, Caesar, | |
| gesto iam etiam ex parte magna' (praedixit enim: 'quantum | |
| potero uoce contendam ut populus hoc Romanus exaudiat'). | |
| Paulum inferior et habens aliquid iam iucunditatis: 'quid | 5 |
| enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica gladius agebat?' | |
| Plenius adhuc et lentius ideoque dulcius: 'in coetu uero | 167.1 |
| populi Romani, negotium publicum gerens': producenda | |
| omnia trahendaeque tum uocales aperiendaeque sunt fauces. | |
| Pleniore tamen haec canali fluunt: 'uos, Albani tumuli atque | |
| luci'. Iam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt: | 5 |
| 'saxa atque solitudines uoci respondent'. Tales sunt illae in- | 168.1 |
| clinationes uocis quas inuicem Demosthenes atque Aeschines | |
| exprobrant, non ideo improbandae: cum enim uterque | |
| alteri obiciat, palam est utrumque fecisse. Nam neque ille | |
| per Marathonis et Plataearum et Salaminis propugnatores | 5 |
| recto sono iurauit, nec ille Thebas sermone defleuit. Est his | 169.1 |
| diuersa uox et paene extra organum, cui Graeci nomen | |
| amaritudinis dederunt, super modum ac paene naturam | |
| uocis humanae acerba: 'quin compescitis uocem istam, | |
| indicem stultitiae, testem paucitatis?' Sed id quod excedere | 5 |
| modum dixi in illa parte prima est: 'quin compescitis.' | |
| Epilogus, si enumerationem rerum habet, desiderat quandam | 170.1 |
| concisorum continuationem: si ad concitandos iudices est | |
| accommodatus, aliquid ex iis quae supra dixi: si placandos, | |
| inclinatam quandam lenitatem: si misericordia commo- | |
| uendos, flexum uocis et flebilem suauitatem, qua praecipue | 5 |
| franguntur animi quaeque est maxime naturalis: nam etiam | |
| orbos uiduasque uideas in ipsis funeribus canoro quodam | |
| modo proclamantis. Hic etiam fusca illa uox, qualem Cicero | 171.1 |
| fuisse in Antonio dicit, mire faciet: habet enim in se quod | |
| imitamur. Duplex est tamen miseratio, altera cum inuidia, | |
| qualis modo dicta de damnatione Philodami, altera cum | |
| deprecatione demissior. Quare, etiam si est in illis quoque | 172.1 |
| cantus obscurior: 'in coetu uero populi Romani' (non enim | |
| haec rixantis modo dixit) et 'uos Albani tumuli' (neque enim | |
| quasi inclamaret aut testaretur locutus est), tamen infinito | |
| magis illa flexa et circumducta sunt: 'me miserum, me infeli- | 5 |
| cem', et 'quid respondebo liberis meis?' et 'reuocare tu me | |
| in patriam potuisti, Milo, per hos: ego te in eadem patria per | |
| eosdem retinere non potero?' et cum bona C. Rabiri nummo | |
| sestertio addicit: 'o meum miserum acerbumque praeco- | |
| nium.' Illa quoque mire facit in peroratione uelut deficientis | 173.1 |
| dolore et fatigatione confessio, ut pro eodem Milone: 'sed | |
| finis sit, neque enim prae lacrimis iam loqui possum': quae | |
| similem uerbis habere debent etiam pronuntiationem. Pos- | 174.1 |
| sunt uideri alia quoque huius partis atque officii, reos exci- | |
| tare, pueros attollere, propinquos producere, uestes laniare: | |
| sed suo loco dicta sunt. | |
| Et quia in partibus causae talis est uarietas, satis apparet | 5 |
| accommodandam sententiis ipsis pronuntiationem, sicut | |
| ostendimus, sed uerbis quoque, quod nouissime dixeram, | |
| non semper, sed aliquando. An non †haec† 'misellus' et | 175.1 |
| 'pauperculus' summissa atque contracta, 'fortis' et 'uehe- | |
| mens' et 'latro' erecta et concitata uoce dicendum est? | |
| Accedit enim uis et proprietas rebus tali adstipulatione, quae | |
| nisi adsit aliud uox, aliud animus ostendat. Quid quod eadem | 176.1 |
| uerba mutata pronuntiatione indicant adfirmant exprobrant | |
| negant mirantur indignantur interrogant inrident eleuant? | |
| Aliter enim dicitur: | |
| 'tu mihi quodcumque hoc regni' | 5 |
| et 'cantando tu illum?' | |
| et 'tune ille Aeneas?' | |
| et 'meque timoris | |
| argue tu, Drance,' | |
| et ne morer, intra se quisque uel hoc uel aliud quod uolet per | 10 |
| omnis adfectus uerset: uerum esse quod dicimus sciet. | |
| Vnum iam his adiciendum est: cum praecipue in actione | 177.1 |
| spectetur decorum, saepe aliud alios decere. Est enim latens | |
| quaedam in hoc ratio et inenarrabilis, et ut uere hoc dictum | |
| est, caput esse artis decere quod facias, ita id neque sine arte | |
| esse neque totum arte tradi potest. In quibusdam uirtutes | 178.1 |
| non habent gratiam, in quibusdam uitia ipsa delectant. | |
| Maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea, | |
| placere diuersis uirtutibus uidimus. Sed illud minus mirum, | |
| quod alter deos et iuuenes et bonos patres seruosque et | 5 |
| matronas et graues anus optime, alter acres senes, callidos | |
| seruos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius—fuit | |
| enim natura diuersa: nam uox quoque Demetri iucundior, | |
| illius acrior erat; adnotandae magis proprietates, quae trans- | 179.1 |
| ferri non poterant. Manus iactare et dulces exclamationes | |
| theatri causa producere et ingrediendo uentum concipere | |
| ueste et nonnumquam dextro latere facere gestus, quod ne- | |
| minem alium Demetrium decuit (namque in haec omnia | 5 |
| statura et mira specie adiuuabatur): illum cursus et agilitas | 180.1 |
| et uel parum conueniens personae risus, quem non ignarus | |
| rationis populo dabat, et contracta etiam ceruicula. Quid- | |
| quid horum alter fecisset, foedissimum uideretur. Quare | |
| norit se quisque, nec tantum ex communibus praeceptis sed | 5 |
| etiam ex natura sua capiat consilium formandae actionis. | |
| Neque illud tamen est nefas, ut aliquem uel omnia uel plura | 181.1 |
| deceant. Huius quoque loci clausula sit eadem necesse est | |
| quae ceterorum est, regnare maxime modum: non enim | |
| comoedum esse, sed oratorem uolo. Quare neque in gestu | |
| persequemur omnis argutias nec in loquendo distinctionibus | 5 |
| temporibus adfectionibus moleste utemur. Vt si sit in scaena | 182.1 |
| dicendum: | |
| 'quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem, | |
| cum arcessor ultro? an potius ita me comparem, | |
| non perpeti meretricum contumelias?' | 5 |
| Hic enim dubitationis moras, uocis flexus, uarias manus, | |
| diuersos nutus actor adhibebit. Aliud oratio sapit nec uult | |
| nimium esse condita: actione enim constat, non imitatione. | |
| Quare non inmerito reprenditur pronuntiatio uultuosa et | 183.1 |
| gesticulationibus molesta et uocis mutationibus resultans. | |
| Nec inutiliter ex Graecis ueteres transtulerunt, quod ab iis | |
| sumptum Laenas Popilius posuit, esse hanc †mocosam† | |
| actionem. Optime igitur idem qui omnia Cicero praeceperat | 184.1 |
| quae supra ex Oratore posui: quibus similia in Bruto de | |
| M. Antonio dicit. Sed iam recepta est actio paulo agitatior et | |
| exigitur et quibusdam partibus conuenit, ita tamen tem- | |
| peranda ne, dum actoris captamus elegantiam, perdamus | 5 |
| uiri boni et grauis auctoritatem. |