Est etiam sua loquentibus obseruatio, sua scribentibus.
|
1.6.1.1
|
Sermo constat ratione uetustate auctoritate consuetudine.
|
|
Rationem praestat praecipue analogia, nonnumquam etymo-
|
|
logia. Vetera maiestas quaedam et, ut sic dixerim, religio
|
|
commendat. Auctoritas ab oratoribus uel historicis peti
|
2.1
|
solet (nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando
|
|
nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum
|
|
malunt, qualia sunt
|
|
'imo de stirpe recisum'
|
5
|
et 'aëriae quo congessere palumbes'
|
|
et 'silice in nuda'
|
|
et similia): cum summorum in eloquentia uirorum iudicium
|
|
pro ratione, et uel error honestus est magnos duces sequen-
|
|
tibus. Consuetudo uero certissima loquendi magistra, uten-
|
3.1
|
dumque plane sermone, ut nummo, cui publica forma est.
|
|
Omnia tamen haec exigunt acre iudicium, analogia prae-
|
|
cipue: quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum
|
4.1
|
proportionem uocauerunt. Eius haec uis est, ut id quod
|
|
dubium est ad aliquid simile de quo non quaeritur re-
|
|
ferat, et incerta certis probet. Quod efficitur duplici uia:
|
|
comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter
|
5
|
quod ea quae sunt e singulis negantur debere rationem, et
|
|
deminutione. Comparatio in nominibus aut genus deprendit
|
5.1
|
aut declinationem: genus, ut, si quaeratur 'funis' masculi-
|
|
num sit an femininum, simile illi sit 'panis': declinationem,
|
|
ut, si ueniat in dubium 'hac domu' dicendum sit an 'hac
|
|
domo', et 'domuum' an 'domorum', similia sint 'domus'
|
5
|
'anus' 'manus'. Deminutio genus modo detegit, ut, ne ab
|
6.1
|
eodem exemplo recedam, 'funem' masculinum esse 'funi-
|
|
culus' ostendit. Eadem in uerbis quoque ratio comparationis,
|
7.1
|
ut, si quis antiquos secutus 'feruere' breui media syllaba
|
|
dicat, deprendatur uitiose loqui, quod omnia quae e et o lit-
|
|
teris fatendi modo terminantur, eadem, si in infinitis e lit-
|
|
teram media syllaba acceperunt, utique productam habent:
|
5
|
'prandeo' 'pendeo' 'spondeo', 'prandere' 'pendere' 'spondere',
|
|
at quae o solam habent, dummodo per eandem litteram in
|
8.1
|
infinito exeant, breuia fiunt: 'lego' 'dico' 'curro', 'legere'
|
|
'dicere' 'currere': etiamsi est apud Lucilium:
|
|
'feruit aqua et feruet: feruit nunc, feruet ad annum'.
|
|
Sed pace dicere hominis eruditissimi liceat: si 'feruit' putat
|
9.1
|
illi simile 'currit' et 'legit', 'feruo' dicet ut 'lego' et 'curro',
|
|
quod nobis inauditum est. Sed non est haec uera comparatio:
|
|
nam 'feruit' est illi simile 'seruit'. Quam proportionem se-
|
|
quenti dicere necesse est 'feruire' ut 'seruire'. Prima quoque
|
10.1
|
aliquando positio ex obliquis inuenitur, ut memoria repeto
|
|
conuictos a me qui reprenderant quod hoc uerbo usus essem:
|
|
'pepigi'; nam id quidem dixisse summos auctores confite-
|
|
bantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima
|
5
|
positio 'paciscor', cum haberet naturam patiendi, faceret
|
|
tempore praeterito 'pactus sum'. Nos praeter auctoritatem
|
11.1
|
oratorum atque historicorum analogia quoque dictum tueba-
|
|
mur. Nam cum legeremus in XII tabulis 'ni ita pagunt',
|
|
inueniebamus simile huic 'cadunt': inde prima positio,
|
|
etiamsi uetustate exoleuerat, apparebat 'pago' ut 'cado',
|
5
|
unde non erat dubium sic 'pepigi' nos dicere ut 'cecidi'. Sed
|
12.1
|
meminerimus non per omnia duci analogiae posse rationem,
|
|
cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet. Quaedam sine
|
|
dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprensum est
|
|
'lepus' et 'lupus' similia positione quantum casibus numeris-
|
5
|
que dissentiant, ita respondent non esse paria quia 'lepus'
|
|
epicoenon sit, 'lupus' masculinum, quamquam Varro in eo
|
|
libro quo initia Romanae urbis enarrat lupum feminam dicit
|
|
Ennium Pictoremque Fabium secutus. Illi autem idem, cum
|
13.1
|
interrogantur cur 'aper' 'apri' et 'pater' 'patris' faciat, illud
|
|
nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt. Praeterea
|
|
quoniam utrumque a Graeco ductum sit, ad eam rationem
|
|
recurrunt, ut πατρός 'patris', κάπρου 'apri' faciat. Illa tamen
|
14.1
|
quomodo effugient, ut non, quamuis feminina singulari
|
|
nominatiuo us litteris finita numquam genetiuo casu ris
|
|
syllaba terminentur, faciat tamen 'Venus' 'Veneris'? Item,
|
|
cum es litteris finita per uarios exeant genetiuos, numquam
|
5
|
tamen eadem ris syllaba terminatos, 'Ceres' cogat dici
|
|
'Cereris'? Quid uero quae tota positionis eiusdem in diuersos
|
15.1
|
flexus eunt, cum 'Alba' faciat 'Albanos' et 'Albensis', 'uolo'
|
|
'uolui' et 'uolaui'? Nam praeterito quidem tempore uarie
|
|
formari uerba prima persona o littera terminata ipsa ana-
|
|
logia confitetur, si quidem facit 'cado' 'cecidi', 'spondeo'
|
5
|
'spopondi', 'pingo' 'pinxi', 'lego' 'legi', 'pono' 'posui', 'frango'
|
|
'fregi', 'laudo laudaui'. Non enim, cum primum fingerentur
|
16.1
|
homines, Analogia demissa caelo formam loquendi dedit, sed
|
|
inuenta est postquam loquebantur, et notatum in sermone
|
|
quid quoque modo caderet. Itaque non ratione nititur sed
|
|
exemplo, nec lex est loquendi sed obseruatio, ut ipsam analo-
|
5
|
gian nulla res alia fecerit quam consuetudo. Inhaerent tamen
|
17.1
|
ei quidam molestissima diligentiae peruersitate, ut 'audaci-
|
|
ter' potius dicant quam 'audacter', licet omnes oratores aliud
|
|
sequantur, et 'emicauit', non 'emicuit', et 'conire', non 'coire'.
|
|
His permittamus et 'audiuisse' et 'sciuisse' et 'tribunale' et
|
5
|
'faciliter' dicere; 'frugalis' quoque sit apud illos, non 'frugi':
|
|
nam quo alio modo fiet 'frugalitas'? Idem 'centum milia
|
18.1
|
nummum' et 'fidem deum' ostendant duplices quoque soloe-
|
|
cismos esse, quando et casum mutant et numerum: nescie-
|
|
bamus enim ac non consuetudini et decori seruiebamus,
|
|
sicut in plurimis quae M. Tullius in Oratore diuine ut omnia
|
5
|
exequitur. Sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem
|
19.1
|
scriptis emendat quod is 'calidum' dicere quam 'caldum'
|
|
malit, non quia id non sit Latinum, sed quia sit odiosum et,
|
|
ut ipse Graeco uerbo significauit, περίεργον. Atqui hanc
|
20.1
|
quidam ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo.
|
|
Quid enim tam necessarium quam recta locutio? Immo in-
|
|
haerendum ei iudico, quoad licet, diu etiam mutantibus
|
|
repugnandum: sed abolita atque abrogata retinere insolen-
|
5
|
tiae cuiusdam est et friuolae in paruis iactantiae. Multum
|
21.1
|
enim litteratus qui sine adspiratione et producta secunda
|
|
syllaba salutarit ('auêre' est enim), et 'calefacere' dixerit
|
|
potius quam quod dicimus et 'conseruauisse', his adiciat
|
|
'face' et 'dice' et similia. Recta est haec uia: quis negat? Sed
|
22.1
|
adiacet et mollior et magis trita. Ego tamen non alio magis
|
|
angor quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi
|
|
positiones non inuenire sed mutare permittunt, ut cum
|
|
'ebur' et 'robur', ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o
|
5
|
litteram secundae syllabae transferunt, quia sit 'roboris' et
|
|
'eboris', 'sulpur' autem et 'guttur' u litteram in genetiuo
|
|
seruent: ideoque 'iecur' etiam et 'femur' controuersiam
|
|
fecerunt. Quod non minus est licentiosum quam si 'sulpuri'
|
23.1
|
et 'gutturi' subicerent in genetiuo litteram o mediam quia
|
|
esset 'eboris' et 'roboris': sicut Antonius Gnipho, qui 'robur'
|
|
quidem et 'ebur' atque etiam 'marmur' fatetur esse, uerum
|
|
fieri uult ex his 'ebura' 'robura' 'marmura'. Quodsi animad-
|
24.1
|
uerterent litterarum adfinitatem, scirent sic ab eo quod est
|
|
'robur' 'roboris' fieri quo modo ab eo quod est 'miles limes'
|
|
'militis limitis', 'iudex uindex' 'iudicis uindicis', et quae
|
|
supra iam attigi. Quid uero quod, ut dicebam, similes posi-
|
25.1
|
tiones in longe diuersas figuras per obliquos casus exeunt,
|
|
ut 'uirgo Iuno,' 'fusus lusus', 'cuspis puppis' et mille alia:
|
|
cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non dican-
|
|
tur, quaedam contra singulari numero, quaedam casibus
|
5
|
careant, quaedam a primis statim positionibus tota muten-
|
|
tur, ut 'Iuppiter'? Quod uerbis etiam accidit, ut illi 'fero',
|
26.1
|
cuius praeteritum perfectum et ulterius non inuenitur. Nec
|
|
plurimum refert nulla haec an praedura sint. Nam quid 'pro-
|
|
genies' genetiuo singulari, quid plurali 'spes' faciet? Quo
|
|
modo autem 'quire' et 'urgere' uel in praeterita patiendi
|
5
|
modo uel in participia transibunt? Quid de aliis dicam, cum
|
27.1
|
'senatus senatui' 'senati' an 'senatus' faciat incertum sit?
|
|
Quare mihi non inuenuste dici uidetur aliud esse Latine,
|
|
aliud grammatice loqui. Ac de analogia nimium.
|
|
Etymologia, quae uerborum originem inquirit, a Cicerone
|
28.1
|
dicta est notatio, quia nomen eius apud Aristotelen inuenitur
|
|
σύμβολον, quod est 'nota'. Nam uerbum ex uerbo ductum, id
|
|
est ueriloquium, ipse Cicero qui finxit reformidat. Sunt qui
|
|
uim potius intuiti originationem uocent. Haec habet ali-
|
29.1
|
quando usum necessarium, quotiens interpretatione res de
|
|
qua quaeritur eget, ut cum M. Caelius se esse hominem frugi
|
|
uult probare, non quia abstinens sit (nam id ne mentiri
|
|
quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus,
|
5
|
unde sit ducta frugalitas. Ideoque in definitionibus adsig-
|
|
natur etymologiae locus. Nonnumquam etiam barbara ab
|
30.1
|
emendatis conatur discernere, ut cum 'Triquetram' dici
|
|
Siciliam an 'Triquedram', 'meridiem' an 'medidiem' opor-
|
|
teat quaeritur: aliquando consuetudini seruit. Continet
|
31.1
|
autem in se multam eruditionem, siue ex Graecis orta trac-
|
|
temus, quae sunt plurima praecipueque Aeolica ratione, cui
|
|
est sermo noster simillimus, declinata, siue ex historiarum
|
|
ueterum notitia nomina hominum locorum gentium urbium
|
5
|
requiramus: unde Bruti, Publicolae, Pythici? cur Latium,
|
|
Italia, Beneuentum? quae Capitolium et collem Quirinalem
|
|
et Argiletum appellandi ratio?
|
|
Iam illa minora in quibus maxime studiosi eius rei fatigan-
|
32.1
|
tur, qui uerba paulum declinata uarie et multipliciter ad
|
|
ueritatem reducunt aut correptis aut porrectis aut adiectis
|
|
aut detractis aut permutatis litteris syllabisue. Inde prauis
|
|
ingeniis ad foedissima usque ludibria labuntur. Sit enim
|
5
|
'consul' a consulendo uel a iudicando: nam et hoc 'consulere'
|
|
ueteres uocauerunt, unde adhuc remanet illud 'rogat boni
|
|
consulas', id est 'bonum iudices': 'senatui' dederit nomen
|
33.1
|
aetas, nam idem patres sunt: et 'rex' 'rector' et alia plurima
|
|
indubitata: nec abnuerim tegulae regulaeque et similium
|
|
his rationem: iam sit et 'classis' a calando et 'lepus' 'leuipes'
|
|
et 'uulpes' 'uolipes': etiamne a contrariis aliqua sinemus
|
34.1
|
trahi, ut 'lucus' quia umbra opacus parum luceat, et 'ludus'
|
|
quia sit longissime a lusu, et 'Ditis' quia minime diues?
|
|
Etiamne 'hominem' appellari quia sit humo natus (quasi
|
|
uero non omnibus animalibus eadem origo, aut illi primi
|
5
|
mortales ante nomen imposuerint terrae quam sibi), et
|
|
'uerba' ab aëre uerberato? Pergamus: sic perueniemus eo
|
35.1
|
usque ut 'stella' luminis stilla credatur, cuius etymologiae
|
|
auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte qua a
|
|
me reprenditur inhumanum est. Qui uero talia libris com-
|
36.1
|
plexi sunt, nomina sua ipsi inscripserunt, ingenioseque uisus
|
|
est Gauius 'caelibes' dicere ueluti 'caelites', quod onere
|
|
grauissimo uacent, idque Graeco argumento iuuit: ἠϊθέους
|
|
enim eadem de causa dici adfirmat. Nec ei cedit Modestus
|
5
|
inuentione: nam, quia Caelo Saturnus genitalia absciderit,
|
|
hoc nomine appellatos qui uxore careant ait; Aelius 'pitu-
|
|
itam' quia petat uitam. Sed cui non post Varronem sit uenia?
|
37.1
|
Qui 'agrum' quia in eo agatur aliquid, et 'gragulos' quia gre-
|
|
gatim uolent dictos uoluit persuadere Ciceroni (ad eum enim
|
|
scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum
|
|
ex uocibus auium. Sed hoc tanti fuit uertere, ut 'merula',
|
38.1
|
quia sola uolat, quasi mera uolans nominaretur. Quidam non
|
|
dubitarunt etymologiae subicere omnem nominis causam, ut
|
|
ex habitu, quem ad modum dixi, 'Longos' et 'Rufos', ex
|
|
sono 'stertere' 'murmurare', etiam deriuata, ut a 'uelocitate'
|
5
|
dicitur 'uelox', et composita pleraque his similia, quae sine
|
|
dubio aliunde originem ducunt, sed arte non egent, cuius in
|
|
hoc opere non est usus nisi in dubiis.
|
|
Verba a uetustate repetita non solum magnos adsertores
|
39.1
|
habent, sed etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non
|
|
sine delectatione: nam et auctoritatem antiquitatis habent
|
|
et, quia intermissa sunt, gratiam nouitati similem parant.
|
|
Sed opus est modo, ut neque crebra sint haec nec manifesta,
|
40.1
|
quia nihil est odiosius adfectatione, nec utique ab ultimis et
|
|
iam oblitteratis repetita temporibus, qualia sunt 'topper' et
|
|
'antegerio' et 'exanclare' et 'prosapia' et Saliorum carmina
|
|
uix sacerdotibus suis satis intellecta. Sed illa mutari uetat
|
41.1
|
religio et consecratis utendum est: oratio uero, cuius summa
|
|
uirtus est perspicuitas, quam sit uitiosa si egeat interprete!
|
|
Ergo ut nouorum optima erunt maxime uetera, ita ueterum
|
|
maxime noua.
|
5
|
Similis circa auctoritatem ratio. Nam etiamsi potest uideri
|
42.1
|
nihil peccare qui utitur iis uerbis quae summi auctores tradi-
|
|
derunt, multum tamen refert non solum quid dixerint, sed
|
|
etiam quid persuaserint. Neque enim 'tuburchinabundum'
|
|
et 'lurchinabundum' iam in nobis quisquam ferat, licet Cato
|
5
|
sit auctor, nec 'hos lodices', quamquam id Pollioni placet,
|
|
nec 'gladiola', atqui Messala dixit, nec 'parricidatum', quod
|
|
in Caelio uix tolerabile uidetur, nec 'collos' mihi Caluus per-
|
|
suaserit: quae nec ipsi iam dicerent.
|
|
Superest igitur consuetudo: nam fuerit paene ridiculum
|
43.1
|
malle sermonem quo locuti sint homines quam quo loquan-
|
|
tur. Et sane quid est aliud uetus sermo quam uetus loquendi
|
|
consuetudo? Sed huic ipsi necessarium est iudicium, con-
|
|
stituendumque in primis id ipsum quid sit quod consuetu-
|
5
|
dinem uocemus. Quae si ex eo quod plures faciunt nomen
|
44.1
|
accipiat, periculosissimum dabit praeceptum non orationi
|
|
modo sed, quod maius est, uitae: unde enim tantum boni ut
|
|
pluribus quae recta sunt placeant? Igitur ut uelli et comam
|
|
in gradus frangere et in balneis perpotare, quamlibet haec
|
5
|
inuaserint ciuitatem, non erit consuetudo, quia nihil horum
|
|
caret reprensione (at lauamur et tondemur et conuiuimus ex
|
|
consuetudine), sic in loquendo non si quid uitiose multis
|
|
insederit pro regula sermonis accipiendum erit. Nam ut
|
45.1
|
transeam quem ad modum uulgo imperiti loquantur, tota
|
|
saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare
|
|
scimus. Ergo consuetudinem sermonis uocabo consensum
|
|
eruditorum, sicut uiuendi consensum bonorum.
|
5
|