| Est etiam sua loquentibus obseruatio, sua scribentibus. | 1.6.1.1 |
| Sermo constat ratione uetustate auctoritate consuetudine. | |
| Rationem praestat praecipue analogia, nonnumquam etymo- | |
| logia. Vetera maiestas quaedam et, ut sic dixerim, religio | |
| commendat. Auctoritas ab oratoribus uel historicis peti | 2.1 |
| solet (nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando | |
| nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum | |
| malunt, qualia sunt | |
| 'imo de stirpe recisum' | 5 |
| et 'aëriae quo congessere palumbes' | |
| et 'silice in nuda' | |
| et similia): cum summorum in eloquentia uirorum iudicium | |
| pro ratione, et uel error honestus est magnos duces sequen- | |
| tibus. Consuetudo uero certissima loquendi magistra, uten- | 3.1 |
| dumque plane sermone, ut nummo, cui publica forma est. | |
| Omnia tamen haec exigunt acre iudicium, analogia prae- | |
| cipue: quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum | 4.1 |
| proportionem uocauerunt. Eius haec uis est, ut id quod | |
| dubium est ad aliquid simile de quo non quaeritur re- | |
| ferat, et incerta certis probet. Quod efficitur duplici uia: | |
| comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter | 5 |
| quod ea quae sunt e singulis negantur debere rationem, et | |
| deminutione. Comparatio in nominibus aut genus deprendit | 5.1 |
| aut declinationem: genus, ut, si quaeratur 'funis' masculi- | |
| num sit an femininum, simile illi sit 'panis': declinationem, | |
| ut, si ueniat in dubium 'hac domu' dicendum sit an 'hac | |
| domo', et 'domuum' an 'domorum', similia sint 'domus' | 5 |
| 'anus' 'manus'. Deminutio genus modo detegit, ut, ne ab | 6.1 |
| eodem exemplo recedam, 'funem' masculinum esse 'funi- | |
| culus' ostendit. Eadem in uerbis quoque ratio comparationis, | 7.1 |
| ut, si quis antiquos secutus 'feruere' breui media syllaba | |
| dicat, deprendatur uitiose loqui, quod omnia quae e et o lit- | |
| teris fatendi modo terminantur, eadem, si in infinitis e lit- | |
| teram media syllaba acceperunt, utique productam habent: | 5 |
| 'prandeo' 'pendeo' 'spondeo', 'prandere' 'pendere' 'spondere', | |
| at quae o solam habent, dummodo per eandem litteram in | 8.1 |
| infinito exeant, breuia fiunt: 'lego' 'dico' 'curro', 'legere' | |
| 'dicere' 'currere': etiamsi est apud Lucilium: | |
| 'feruit aqua et feruet: feruit nunc, feruet ad annum'. | |
| Sed pace dicere hominis eruditissimi liceat: si 'feruit' putat | 9.1 |
| illi simile 'currit' et 'legit', 'feruo' dicet ut 'lego' et 'curro', | |
| quod nobis inauditum est. Sed non est haec uera comparatio: | |
| nam 'feruit' est illi simile 'seruit'. Quam proportionem se- | |
| quenti dicere necesse est 'feruire' ut 'seruire'. Prima quoque | 10.1 |
| aliquando positio ex obliquis inuenitur, ut memoria repeto | |
| conuictos a me qui reprenderant quod hoc uerbo usus essem: | |
| 'pepigi'; nam id quidem dixisse summos auctores confite- | |
| bantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima | 5 |
| positio 'paciscor', cum haberet naturam patiendi, faceret | |
| tempore praeterito 'pactus sum'. Nos praeter auctoritatem | 11.1 |
| oratorum atque historicorum analogia quoque dictum tueba- | |
| mur. Nam cum legeremus in XII tabulis 'ni ita pagunt', | |
| inueniebamus simile huic 'cadunt': inde prima positio, | |
| etiamsi uetustate exoleuerat, apparebat 'pago' ut 'cado', | 5 |
| unde non erat dubium sic 'pepigi' nos dicere ut 'cecidi'. Sed | 12.1 |
| meminerimus non per omnia duci analogiae posse rationem, | |
| cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet. Quaedam sine | |
| dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprensum est | |
| 'lepus' et 'lupus' similia positione quantum casibus numeris- | 5 |
| que dissentiant, ita respondent non esse paria quia 'lepus' | |
| epicoenon sit, 'lupus' masculinum, quamquam Varro in eo | |
| libro quo initia Romanae urbis enarrat lupum feminam dicit | |
| Ennium Pictoremque Fabium secutus. Illi autem idem, cum | 13.1 |
| interrogantur cur 'aper' 'apri' et 'pater' 'patris' faciat, illud | |
| nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt. Praeterea | |
| quoniam utrumque a Graeco ductum sit, ad eam rationem | |
| recurrunt, ut πατρός 'patris', κάπρου 'apri' faciat. Illa tamen | 14.1 |
| quomodo effugient, ut non, quamuis feminina singulari | |
| nominatiuo us litteris finita numquam genetiuo casu ris | |
| syllaba terminentur, faciat tamen 'Venus' 'Veneris'? Item, | |
| cum es litteris finita per uarios exeant genetiuos, numquam | 5 |
| tamen eadem ris syllaba terminatos, 'Ceres' cogat dici | |
| 'Cereris'? Quid uero quae tota positionis eiusdem in diuersos | 15.1 |
| flexus eunt, cum 'Alba' faciat 'Albanos' et 'Albensis', 'uolo' | |
| 'uolui' et 'uolaui'? Nam praeterito quidem tempore uarie | |
| formari uerba prima persona o littera terminata ipsa ana- | |
| logia confitetur, si quidem facit 'cado' 'cecidi', 'spondeo' | 5 |
| 'spopondi', 'pingo' 'pinxi', 'lego' 'legi', 'pono' 'posui', 'frango' | |
| 'fregi', 'laudo laudaui'. Non enim, cum primum fingerentur | 16.1 |
| homines, Analogia demissa caelo formam loquendi dedit, sed | |
| inuenta est postquam loquebantur, et notatum in sermone | |
| quid quoque modo caderet. Itaque non ratione nititur sed | |
| exemplo, nec lex est loquendi sed obseruatio, ut ipsam analo- | 5 |
| gian nulla res alia fecerit quam consuetudo. Inhaerent tamen | 17.1 |
| ei quidam molestissima diligentiae peruersitate, ut 'audaci- | |
| ter' potius dicant quam 'audacter', licet omnes oratores aliud | |
| sequantur, et 'emicauit', non 'emicuit', et 'conire', non 'coire'. | |
| His permittamus et 'audiuisse' et 'sciuisse' et 'tribunale' et | 5 |
| 'faciliter' dicere; 'frugalis' quoque sit apud illos, non 'frugi': | |
| nam quo alio modo fiet 'frugalitas'? Idem 'centum milia | 18.1 |
| nummum' et 'fidem deum' ostendant duplices quoque soloe- | |
| cismos esse, quando et casum mutant et numerum: nescie- | |
| bamus enim ac non consuetudini et decori seruiebamus, | |
| sicut in plurimis quae M. Tullius in Oratore diuine ut omnia | 5 |
| exequitur. Sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem | 19.1 |
| scriptis emendat quod is 'calidum' dicere quam 'caldum' | |
| malit, non quia id non sit Latinum, sed quia sit odiosum et, | |
| ut ipse Graeco uerbo significauit, περίεργον. Atqui hanc | 20.1 |
| quidam ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo. | |
| Quid enim tam necessarium quam recta locutio? Immo in- | |
| haerendum ei iudico, quoad licet, diu etiam mutantibus | |
| repugnandum: sed abolita atque abrogata retinere insolen- | 5 |
| tiae cuiusdam est et friuolae in paruis iactantiae. Multum | 21.1 |
| enim litteratus qui sine adspiratione et producta secunda | |
| syllaba salutarit ('auêre' est enim), et 'calefacere' dixerit | |
| potius quam quod dicimus et 'conseruauisse', his adiciat | |
| 'face' et 'dice' et similia. Recta est haec uia: quis negat? Sed | 22.1 |
| adiacet et mollior et magis trita. Ego tamen non alio magis | |
| angor quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi | |
| positiones non inuenire sed mutare permittunt, ut cum | |
| 'ebur' et 'robur', ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o | 5 |
| litteram secundae syllabae transferunt, quia sit 'roboris' et | |
| 'eboris', 'sulpur' autem et 'guttur' u litteram in genetiuo | |
| seruent: ideoque 'iecur' etiam et 'femur' controuersiam | |
| fecerunt. Quod non minus est licentiosum quam si 'sulpuri' | 23.1 |
| et 'gutturi' subicerent in genetiuo litteram o mediam quia | |
| esset 'eboris' et 'roboris': sicut Antonius Gnipho, qui 'robur' | |
| quidem et 'ebur' atque etiam 'marmur' fatetur esse, uerum | |
| fieri uult ex his 'ebura' 'robura' 'marmura'. Quodsi animad- | 24.1 |
| uerterent litterarum adfinitatem, scirent sic ab eo quod est | |
| 'robur' 'roboris' fieri quo modo ab eo quod est 'miles limes' | |
| 'militis limitis', 'iudex uindex' 'iudicis uindicis', et quae | |
| supra iam attigi. Quid uero quod, ut dicebam, similes posi- | 25.1 |
| tiones in longe diuersas figuras per obliquos casus exeunt, | |
| ut 'uirgo Iuno,' 'fusus lusus', 'cuspis puppis' et mille alia: | |
| cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non dican- | |
| tur, quaedam contra singulari numero, quaedam casibus | 5 |
| careant, quaedam a primis statim positionibus tota muten- | |
| tur, ut 'Iuppiter'? Quod uerbis etiam accidit, ut illi 'fero', | 26.1 |
| cuius praeteritum perfectum et ulterius non inuenitur. Nec | |
| plurimum refert nulla haec an praedura sint. Nam quid 'pro- | |
| genies' genetiuo singulari, quid plurali 'spes' faciet? Quo | |
| modo autem 'quire' et 'urgere' uel in praeterita patiendi | 5 |
| modo uel in participia transibunt? Quid de aliis dicam, cum | 27.1 |
| 'senatus senatui' 'senati' an 'senatus' faciat incertum sit? | |
| Quare mihi non inuenuste dici uidetur aliud esse Latine, | |
| aliud grammatice loqui. Ac de analogia nimium. | |
| Etymologia, quae uerborum originem inquirit, a Cicerone | 28.1 |
| dicta est notatio, quia nomen eius apud Aristotelen inuenitur | |
| σύμβολον, quod est 'nota'. Nam uerbum ex uerbo ductum, id | |
| est ueriloquium, ipse Cicero qui finxit reformidat. Sunt qui | |
| uim potius intuiti originationem uocent. Haec habet ali- | 29.1 |
| quando usum necessarium, quotiens interpretatione res de | |
| qua quaeritur eget, ut cum M. Caelius se esse hominem frugi | |
| uult probare, non quia abstinens sit (nam id ne mentiri | |
| quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, | 5 |
| unde sit ducta frugalitas. Ideoque in definitionibus adsig- | |
| natur etymologiae locus. Nonnumquam etiam barbara ab | 30.1 |
| emendatis conatur discernere, ut cum 'Triquetram' dici | |
| Siciliam an 'Triquedram', 'meridiem' an 'medidiem' opor- | |
| teat quaeritur: aliquando consuetudini seruit. Continet | 31.1 |
| autem in se multam eruditionem, siue ex Graecis orta trac- | |
| temus, quae sunt plurima praecipueque Aeolica ratione, cui | |
| est sermo noster simillimus, declinata, siue ex historiarum | |
| ueterum notitia nomina hominum locorum gentium urbium | 5 |
| requiramus: unde Bruti, Publicolae, Pythici? cur Latium, | |
| Italia, Beneuentum? quae Capitolium et collem Quirinalem | |
| et Argiletum appellandi ratio? | |
| Iam illa minora in quibus maxime studiosi eius rei fatigan- | 32.1 |
| tur, qui uerba paulum declinata uarie et multipliciter ad | |
| ueritatem reducunt aut correptis aut porrectis aut adiectis | |
| aut detractis aut permutatis litteris syllabisue. Inde prauis | |
| ingeniis ad foedissima usque ludibria labuntur. Sit enim | 5 |
| 'consul' a consulendo uel a iudicando: nam et hoc 'consulere' | |
| ueteres uocauerunt, unde adhuc remanet illud 'rogat boni | |
| consulas', id est 'bonum iudices': 'senatui' dederit nomen | 33.1 |
| aetas, nam idem patres sunt: et 'rex' 'rector' et alia plurima | |
| indubitata: nec abnuerim tegulae regulaeque et similium | |
| his rationem: iam sit et 'classis' a calando et 'lepus' 'leuipes' | |
| et 'uulpes' 'uolipes': etiamne a contrariis aliqua sinemus | 34.1 |
| trahi, ut 'lucus' quia umbra opacus parum luceat, et 'ludus' | |
| quia sit longissime a lusu, et 'Ditis' quia minime diues? | |
| Etiamne 'hominem' appellari quia sit humo natus (quasi | |
| uero non omnibus animalibus eadem origo, aut illi primi | 5 |
| mortales ante nomen imposuerint terrae quam sibi), et | |
| 'uerba' ab aëre uerberato? Pergamus: sic perueniemus eo | 35.1 |
| usque ut 'stella' luminis stilla credatur, cuius etymologiae | |
| auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte qua a | |
| me reprenditur inhumanum est. Qui uero talia libris com- | 36.1 |
| plexi sunt, nomina sua ipsi inscripserunt, ingenioseque uisus | |
| est Gauius 'caelibes' dicere ueluti 'caelites', quod onere | |
| grauissimo uacent, idque Graeco argumento iuuit: ἠϊθέους | |
| enim eadem de causa dici adfirmat. Nec ei cedit Modestus | 5 |
| inuentione: nam, quia Caelo Saturnus genitalia absciderit, | |
| hoc nomine appellatos qui uxore careant ait; Aelius 'pitu- | |
| itam' quia petat uitam. Sed cui non post Varronem sit uenia? | 37.1 |
| Qui 'agrum' quia in eo agatur aliquid, et 'gragulos' quia gre- | |
| gatim uolent dictos uoluit persuadere Ciceroni (ad eum enim | |
| scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum | |
| ex uocibus auium. Sed hoc tanti fuit uertere, ut 'merula', | 38.1 |
| quia sola uolat, quasi mera uolans nominaretur. Quidam non | |
| dubitarunt etymologiae subicere omnem nominis causam, ut | |
| ex habitu, quem ad modum dixi, 'Longos' et 'Rufos', ex | |
| sono 'stertere' 'murmurare', etiam deriuata, ut a 'uelocitate' | 5 |
| dicitur 'uelox', et composita pleraque his similia, quae sine | |
| dubio aliunde originem ducunt, sed arte non egent, cuius in | |
| hoc opere non est usus nisi in dubiis. | |
| Verba a uetustate repetita non solum magnos adsertores | 39.1 |
| habent, sed etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non | |
| sine delectatione: nam et auctoritatem antiquitatis habent | |
| et, quia intermissa sunt, gratiam nouitati similem parant. | |
| Sed opus est modo, ut neque crebra sint haec nec manifesta, | 40.1 |
| quia nihil est odiosius adfectatione, nec utique ab ultimis et | |
| iam oblitteratis repetita temporibus, qualia sunt 'topper' et | |
| 'antegerio' et 'exanclare' et 'prosapia' et Saliorum carmina | |
| uix sacerdotibus suis satis intellecta. Sed illa mutari uetat | 41.1 |
| religio et consecratis utendum est: oratio uero, cuius summa | |
| uirtus est perspicuitas, quam sit uitiosa si egeat interprete! | |
| Ergo ut nouorum optima erunt maxime uetera, ita ueterum | |
| maxime noua. | 5 |
| Similis circa auctoritatem ratio. Nam etiamsi potest uideri | 42.1 |
| nihil peccare qui utitur iis uerbis quae summi auctores tradi- | |
| derunt, multum tamen refert non solum quid dixerint, sed | |
| etiam quid persuaserint. Neque enim 'tuburchinabundum' | |
| et 'lurchinabundum' iam in nobis quisquam ferat, licet Cato | 5 |
| sit auctor, nec 'hos lodices', quamquam id Pollioni placet, | |
| nec 'gladiola', atqui Messala dixit, nec 'parricidatum', quod | |
| in Caelio uix tolerabile uidetur, nec 'collos' mihi Caluus per- | |
| suaserit: quae nec ipsi iam dicerent. | |
| Superest igitur consuetudo: nam fuerit paene ridiculum | 43.1 |
| malle sermonem quo locuti sint homines quam quo loquan- | |
| tur. Et sane quid est aliud uetus sermo quam uetus loquendi | |
| consuetudo? Sed huic ipsi necessarium est iudicium, con- | |
| stituendumque in primis id ipsum quid sit quod consuetu- | 5 |
| dinem uocemus. Quae si ex eo quod plures faciunt nomen | 44.1 |
| accipiat, periculosissimum dabit praeceptum non orationi | |
| modo sed, quod maius est, uitae: unde enim tantum boni ut | |
| pluribus quae recta sunt placeant? Igitur ut uelli et comam | |
| in gradus frangere et in balneis perpotare, quamlibet haec | 5 |
| inuaserint ciuitatem, non erit consuetudo, quia nihil horum | |
| caret reprensione (at lauamur et tondemur et conuiuimus ex | |
| consuetudine), sic in loquendo non si quid uitiose multis | |
| insederit pro regula sermonis accipiendum erit. Nam ut | 45.1 |
| transeam quem ad modum uulgo imperiti loquantur, tota | |
| saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare | |
| scimus. Ergo consuetudinem sermonis uocabo consensum | |
| eruditorum, sicut uiuendi consensum bonorum. | 5 |