| LIBER DECIMVS | |
| Sed haec eloquendi praecepta, sicut cogitationi sunt | 10.1.1.1 |
| necessaria, ita non satis ad uim dicendi ualent nisi illis firma | |
| quaedam facilitas, quae apud Graecos hexis nominatur, | |
| accesserit: ad quam scribendo plus an legendo an dicendo | |
| conferatur, solere quaeri scio. Quod esset diligentius nobis | 5 |
| examinandum [citra] si qualibet earum rerum possemus una | |
| esse contenti; uerum ita sunt inter se conexa et indiscreta | 2.1 |
| omnia ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris labora- | |
| tum. Nam neque solida atque robusta fuerit umquam elo- | |
| quentia nisi multo stilo uires acceperit, et citra lectionis | |
| exemplum labor ille carens rectore fluitabit, et qui sciet | 5 |
| quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu | |
| paratamque ad omnis casus habuerit eloquentiam, uelut | |
| clausis thesauris incubabit. Non autem ut quidquid prae- | 3.1 |
| cipue necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi | |
| protinus erit momenti. Nam certe, cum sit in eloquendo | |
| positum oratoris officium, dicere ante omnia est, atque hinc | |
| initium eius artis fuisse manifestum est, proximam deinde | 5 |
| imitationem, nouissimam scribendi quoque diligentiam. | |
| Sed ut perueniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita | 4.1 |
| procedente iam opere [iam] minima incipiunt esse quae | |
| prima sunt. Verum nos non quomodo sit instituendus orator | |
| hoc loco dicimus (nam id quidem aut satis aut certe uti | |
| potuimus dictum est), sed athleta qui omnis iam perdidi- | 5 |
| cerit a praeceptore numeros quo genere exercitationis ad | |
| certamina praeparandus sit. Igitur eum qui res inuenire et | |
| disponere sciet, uerba quoque et eligendi et conlocandi | |
| rationem perceperit, instruamus †qua in oratione† quod | |
| didicerit facere quam optime quam facillime possit. | 10 |
| Num ergo dubium est quin ei uelut opes sint quaedam | 5.1 |
| parandae, quibus uti ubicumque desideratum erit possit? | |
| Eae constant copia rerum ac uerborum. Sed res propriae | 6.1 |
| sunt cuiusque causae aut paucis communes, uerba in uni- | |
| uersas paranda: quae si [in] rebus singulis essent singula, | |
| minorem curam postularent: nam cuncta sese cum ipsis | |
| protinus rebus offerrent. Sed cum sint aliis alia aut magis | 5 |
| propria aut magis ornata aut plus efficientia aut melius | |
| sonantia, debent esse non solum nota omnia sed in promptu | |
| atque [id] ut ita dicam in conspectu, ut, cum se iudicio dicen- | |
| tis ostenderint, facilis ex his optimorum sit electio. Et quae | 7.1 |
| idem significarent <scio> solitos ediscere, quo facilius et oc- | |
| curreret unum ex pluribus, et, cum essent usi aliquo, si breue | |
| intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis | |
| gratia sumerent aliud quo idem intellegi posset. Quod cum | 5 |
| est puerile et cuiusdam infelicis operae, tum etiam utile | |
| parum: turbam enim tantum modo congregat, ex qua sine | |
| discrimine occupet proximum quodque. | |
| Nobis autem copia cum iudicio paranda est, uim orandi, | 8.1 |
| non circulatoriam uolubilitatem spectantibus. Id autem | |
| consequimur optima legendo atque audiendo: non enim | |
| solum nomina ipsa rerum cognoscemus hac cura, sed quod | |
| quoque loco sit aptissimum. Omnibus enim fere uerbis, | 9.1 |
| praeter pauca quae sunt parum uerecunda, in oratione locus | |
| est. Nam scriptores quidem iamborum ueterisque comoediae | |
| etiam in illis saepe laudantur; sed nobis nostrum opus in- | |
| tueri sat est. Omnia uerba, exceptis de quibus dixi, sunt | 5 |
| alicubi optima: nam et humilibus interim et uulgaribus est | |
| opus, et quae nitidiore in parte uidentur sordida, ubi res | |
| poscit proprie dicuntur. Haec ut sciamus, atque eorum non | 10.1 |
| significationem modo sed formas etiam mensurasque nori- | |
| mus ut ubicumque erunt posita conueniant, nisi multa lec- | |
| tione atque auditione adsequi nullo modo possumus, cum | |
| omnem sermonem auribus primum accipiamus. Propter | 5 |
| quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine | |
| educati, etiam si uerba quaedam emisisse traduntur, tamen | |
| loquendi facultate caruerunt. Sunt autem alia huius naturae, | 11.1 |
| ut idem pluribus uocibus declarent, ita ut nihil significa- | |
| tionis quo potius utaris intersit, ut 'ensis' et 'gladius'. Alia, | |
| etiam si propria rerum aliquarum sint nomina, tropicos | |
| [quare] tamen ad eundem intellectum feruntur, ut 'ferrum' et | 5 |
| 'mucro'; nam per abusionem sicarios etiam omnis uocamus | 12.1 |
| qui caedem telo quocumque commiserunt. Alia circumitu | |
| uerborum plurium ostendimus, quale est 'et pressi copia | |
| lactis'. Plurima uero mutatione figurarum: 'scio' 'non ignoro' | |
| et 'non me fugit' et 'non me praeterit' et 'quis nescit?' et | 5 |
| 'nemini dubium est'. Sed etiam ex proximo mutuari licet. | 13.1 |
| Nam et 'intellego' et 'sentio' et 'uideo' saepe idem ualent | |
| quod 'scio'. Quorum nobis ubertatem ac diuitias dabit lectio, | |
| ut non solum quo modo occurrent sed etiam quo modo opor- | |
| tet utamur. Non semper enim haec inter se idem faciunt, nec | 14.1 |
| sicut de intellectu animi recte dixerim 'uideo', ita de uisu | |
| oculorum 'intellego', nec ut 'mucro' gladium, sic mucronem | |
| 'gladius' ostendit. Sed ut copia uerborum sic paratur, ita | 15.1 |
| non uerborum tantum gratia legendum uel audiendum est. | |
| Nam omnium quaecumque docemus hinc sunt exempla, | |
| potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus (cum eo qui | |
| discit perductus est ut intellegere ea sine demonstrante et | 5 |
| sequi iam suis uiribus possit), quia quae doctor praecepit | |
| orator ostendit. | |
| Alia uero audientis, alia legentis magis adiuuant. Excitat | 16.1 |
| qui dicit spiritu ipso, nec imagine †ambitu† rerum sed rebus | |
| incendit. Viuunt omnia enim et mouentur, excipimusque | |
| noua illa uelut nascentia cum fauore ac sollicitudine: nec | |
| fortuna modo iudicii sed etiam ipsorum qui orant periculo ad- | 5 |
| ficimur. Praeter haec uox, actio decora, commodata ut [quis] | 17.1 |
| quisque locus postulabit pronuntiandi uel potentissima | |
| in dicendo ratio, et, ut semel dicam, pariter omnia docent. | |
| In lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut | |
| suus cuique fauor aut ille laudantium clamor extorquet. | 5 |
| Pudet enim dissentire, et uelut tacita quadam uerecundia | 18.1 |
| inhibemur plus nobis credere, cum interim et uitiosa | |
| pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non | |
| placent. Sed <e> contrario quoque accidit ut optime dictis | 19.1 |
| gratiam praua iudicia non referant. Lectio libera est nec <ut> | |
| actionis impetus transcurrit, sed repetere saepius licet, siue | |
| dubites siue memoriae penitus adfigere uelis. Repetamus | |
| autem et tractemus et, ut cibos mansos ac prope liquefactos | 5 |
| demittimus quo facilius digerantur, ita lectio non cruda sed | |
| multa iteratione mollita et uelut [ut] confecta memoriae | |
| imitationique tradatur. | |
| Ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi | 20.1 |
| minime fallat legendus est, sed diligenter ac paene ad scri- | |
| bendi sollicitudinem nec per partes modo scrutanda omnia, | |
| sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipue- | |
| que oratio, cuius uirtutes frequenter ex industria quoque | 5 |
| occultantur. Saepe enim praeparat dissimulat insidiatur | 21.1 |
| orator, eaque in prima parte actionis dicit quae sunt | |
| in summa profutura; itaque suo loco minus placent, adhuc | |
| nobis quare dicta sint ignorantibus, ideoque erunt cognitis | |
| omnibus repetenda. Illud uero utilissimum, nosse eas causas | 22.1 |
| quarum orationes in manus sumpserimus, et, quotiens con- | |
| tinget, utrimque habitas legere actiones: ut Demosthenis et | |
| Aeschinis inter se contrarias, et Serui Sulpici atque Messalae, | |
| quorum alter pro Aufidia, contra dixit alter, et Pollionis et | 5 |
| Cassi reo Asprenate, aliasque plurimas. Quin etiam si minus | 23.1 |
| pares uidebuntur aliquae, tamen ad cognoscendam litium | |
| quaestionem recte requirentur, ut contra Ciceronis orationes | |
| Tuberonis in Ligarium et Hortensi pro Verre. Quin etiam | |
| easdem causas ut quisque <egerit utile> erit scire. Nam de | 5 |
| domo Ciceronis dixit Calidius, et pro Milone orationem | |
| Brutus exercitationis gratia scripsit, etiam si egisse eum | |
| Cornelius Celsus falso existimat, et Pollio et Messala de- | 24.1 |
| fenderunt eosdem, et nobis pueris insignes pro Voluseno | |
| Catulo Domiti Afri, Crispi Passieni, Decimi Laeli orationes | |
| ferebantur. Neque id statim legenti persuasum sit, omnia | |
| quae summi auctores dixerint utique esse perfecta. Nam et | 5 |
| labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum | |
| suorum uoluptati, nec semper intendunt animum, nonnum- | |
| quam fatigantur, cum Ciceroni dormitare interim Demo- | |
| sthenes, Horatio uero etiam Homerus ipse uideatur. Summi | 25.1 |
| enim sunt, homines tamen, acciditque iis qui quidquid apud | |
| illos reppererunt dicendi legem putant ut deteriora imiten- | |
| tur (id enim est facilius), ac se abunde similes putent si uitia | |
| magnorum consequantur. Modesto tamen et circumspecto | 26.1 |
| iudicio de tantis uiris pronuntiandum est, ne, quod plerisque | |
| accidit, damnent quae non intellegunt. Ac si necesse est in | |
| alteram errare partem, omnia eorum legentibus placere | |
| quam multa displicere maluerim. | 5 |
| Plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem | 27.1 |
| poetarum multique eius iudicium secuntur; neque inmerito: | |
| namque ab his in rebus spiritus et in uerbis sublimitas et in | |
| adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, prae- | |
| cipueque uelut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime | 5 |
| rerum talium †libertate† reparantur; ideoque in hac lectione | |
| Cicero requiescendum putat. Meminerimus tamen non per | 28.1 |
| omnia poetas esse oratori sequendos, nec libertate uer- | |
| borum nec licentia figurarum: genus ostentationi compara- | |
| tum, et, praeter id quod solam petit uoluptatem eamque | |
| [etiam] fingendo non falsa modo sed etiam quaedam incredi- | 5 |
| bilia sectatur, patrocinio quoque aliquo iuuari: quod alligata | 29.1 |
| ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis | |
| possit, sed depulsa recta uia necessario ad eloquendi quae- | |
| dam deuerticula confugiat, nec mutare [que] modo uerba, | |
| sed extendere corripere conuertere diuidere cogatur: nos | 5 |
| uero armatos stare in acie et summis de rebus decernere et | |
| ad uictoriam niti. Neque ego arma squalere situ ac robigine | 30.1 |
| uelim, sed fulgorem in iis esse qui terreat, qualis est ferri, | |
| quo mens simul uisusque praestringitur, non qualis auri | |
| argentique, inbellis et potius habenti periculosus. | |
| Historia quoque alere oratorem quodam uberi iucundoque | 31.1 |
| suco potest. Verum et ipsa sic est legenda ut sciamus pleras- | |
| que eius uirtutes oratori esse uitandas. Est enim proxima | |
| poetis, et quodam modo carmen solutum est, et scribitur ad | |
| narrandum, non ad probandum, totumque opus non ad | 5 |
| actum rei pugnamque praesentem sed ad memoriam posteri- | |
| tatis et ingenii famam componitur: ideoque et uerbis remo- | |
| tioribus et liberioribus figuris narrandi taedium euitat. | |
| Itaque, ut dixi, neque illa Sallustiana breuitas, qua nihil | 32.1 |
| apud aures uacuas atque eruditas potest esse perfectius, | |
| apud occupatum uariis cogitationibus iudicem et saepius | |
| ineruditum captanda nobis est, neque illa Liui lactea ubertas | |
| satis docebit eum qui non speciem expositionis sed fidem | 5 |
| quaerit. Adde quod M. Tullius ne Thucydiden quidem aut | 33.1 |
| Xenophontem utiles oratori putat, quamquam illum 'belli- | |
| cum canere', huius ore 'Musas esse locutas' existimet. Licet | |
| tamen nobis in digressionibus uti uel historico nonnumquam | |
| nitore, dum in iis de quibus erit quaestio meminerimus non | 5 |
| athletarum toris sed militum lacertis <opus> esse, nec uersi- | |
| colorem illam qua Demetrius Phalereus dicebatur uti uestem | |
| bene ad forensem puluerem facere. Est et alius ex historiis | 34.1 |
| usus, et is quidem maximus sed non ad praesentem pertinens | |
| locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in | |
| primis instructus esse debet orator; nec omnia testimonia | |
| expectet a litigatore, sed pleraque ex uetustate diligenter | 5 |
| sibi cognita sumat, hoc potentiora quod ea sola criminibus | |
| odii et gratia uacant. | |
| A philosophorum uero lectione ut essent multa nobis | 35.1 |
| petenda uitio factum est oratorum, qui quidem illis optima | |
| sui operis parte cesserunt. Nam et de iustis honestis utili- | |
| bus, iisque quae sint istis contraria, et de rebus diuinis | |
| maxime dicunt, et argumentantur acriter, et altercationi- | 5 |
| bus atque interrogationibus oratorem futurum optime | |
| [Socratici] praeparant. Sed his quoque adhibendum est simile | 36.1 |
| iudicium, ut etiam cum in rebus uersemur isdem, non tamen | |
| eandem esse condicionem sciamus litium ac disputationum, | |
| fori et auditorii, praeceptorum et periculorum. | |
| Credo exacturos plerosque, cum tantum esse utilitatis in | 37.1 |
| legendo iudicemus, ut id quoque adiungamus operi, qui sint | |
| <legendi>, quae in auctore quoque praecipua uirtus. Sed per- | |
| sequi singulos infiniti fuerit operis. Quippe cum in Bruto M. | 38.1 |
| Tullius tot milibus uersuum de Romanis tantum oratoribus | |
| loquatur et tamen de omnibus aetatis suae, qui quidem | |
| tum uiuebant, exceptis Caesare atque Marcello, silentium | |
| egerit: quis erit modus si et illos et qui postea fuerunt et | 5 |
| Graecos omnis et philosophos * ? Fuit igitur breuitas illa | 39.1 |
| tutissima quae <est> apud Liuium in epistula ad filium | |
| scripta, legendos Demosthenen atque Ciceronem, tum ita ut | |
| quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus. Non est | 40.1 |
| dissimulanda nostri quoque iudicii summa: paucos enim uel | |
| potius uix ullum ex iis qui uetustatem pertulerunt existimo | |
| posse reperiri quin iudicium adhibentibus allaturus sit | |
| utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque uetustissimis | 5 |
| auctoribus, ingeniosis quidem sed arte carentibus, plurimum | |
| fateatur adiutum. Nec multo aliud de nouis sentio: quotus | 41.1 |
| enim quisque inueniri tam demens potest qui ne minima | |
| quidem alicuius certe fiducia partis memoriam posteritatis | |
| sperauerit? Qui si quis est, intra primos statim uersus depre- | |
| hendetur, et citius nos dimittet quam ut eius nobis magno | 5 |
| temporis detrimento constet experimentum. Sed non quid- | 42.1 |
| quid <ad> aliquam partem scientiae pertinet, protinus ad | |
| faciendam etiam phrasin, de qua loquimur, accommodatum. | |
| Verum antequam de singulis loquar, pauca in uniuersum | |
| de uarietate opinionum dicenda sunt. Nam quidam solos | 43.1 |
| ueteres legendos putant, neque in ullis aliis esse naturalem | |
| eloquentiam et robur uiris dignum arbitrantur; alios recens | |
| haec lasciuia deliciaeque et omnia ad uoluptatem multi- | |
| tudinis imperitae composita delectant. Ipsorum etiam qui | 44.1 |
| rectum dicendi genus sequi uolunt alii pressa demum et | |
| tenuia et quae minimum ab usu cotidiano recedant sana et | |
| uere Attica putant, quosdam elatior ingenii uis et magis con- | |
| citata et plena spiritus capit, sunt etiam lenis et nitidi et | 5 |
| compositi generis non pauci amatores. De qua differentia | |
| disseram diligentius cum de genere dicendi quaerendum erit: | |
| interim summatim quid et a qua lectione petere possint qui | |
| confirmare facultatem dicendi uolent attingam. Paucos (sunt | 45.1 |
| enim eminentissimi) excerpere in animo est: facile est autem | |
| studiosis qui sint his simillimi iudicare, ne quisquam quera- | |
| tur omissos forte aliquos <quos> ipse ualde probet; fateor | |
| enim pluris legendos esse quam qui nominabuntur. Sed | 5 |
| nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue conuenire in- | |
| tendentibus ut oratores fiant existimem, persequor. | |
| Igitur, ut Aratus ab Ioue incipiendum putat, ita nos rite | 46.1 |
| coepturi ab Homero uidemur. Hic enim, quem ad modum | |
| ex Oceano dicit ipse amnium fontiumque cursus initium | |
| capere, omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum | |
| dedit. Hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in paruis | 5 |
| proprietate superauerit. Idem laetus ac pressus, iucundus | |
| et grauis, tum copia tum breuitate mirabilis, nec poetica | |
| modo sed oratoria uirtute eminentissimus. Nam ut de laudi- | 47.1 |
| bus exhortationibus consolationibus taceam, nonne uel nonus | |
| liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, uel in primo | |
| inter duces illa contentio uel dictae in secundo sententiae | |
| omnis litium atque consiliorum explicant artes? Adfectus | 48.1 |
| quidem uel illos mites uel hos concitatos nemo erit tam | |
| indoctus qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse | |
| fateatur. Age uero, non utriusque operis ingressu in paucis- | |
| simis uersibus legem prohoemiorum non dico seruauit | 5 |
| sed constituit? Nam et beniuolum auditorem inuocatione | |
| dearum quas praesidere uatibus creditum est et intentum | |
| proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter | |
| comprensa facit. Narrare uero quis breuius quam qui mortem | 49.1 |
| nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui Cure- | |
| tum Aetolorumque proelium exponit? Iam similitudines, | |
| amplificationes, exempla, digressus, signa rerum et argu- | |
| menta †ceteraque quae probandi ac refutandi sunt† ita | 5 |
| multa ut etiam qui de artibus scripserunt plurima earum | |
| rerum testimonia ab hoc poeta petant. Nam epilogus quidem | 50.1 |
| quis umquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus | |
| aequari? Quid? in uerbis, sententiis, figuris, dispositione | |
| totius operis nonne humani ingenii modum excedit?—ut | |
| magni sit uiri uirtutes eius non aemulatione, quod fieri non | 5 |
| potest, sed intellectu sequi. Verum hic omnis sine dubio et | 51.1 |
| in omni genere eloquentiae procul a se reliquit, epicos tamen | |
| praecipue, uidelicet quia durissima in materia simili com- | |
| paratio est. Raro adsurgit Hesiodus magnaque pars eius in | 52.1 |
| nominibus est occupata, tamen utiles circa praecepta sen- | |
| tentiae, leuitasque uerborum et compositionis probabilis, | |
| daturque ei palma in illo medio genere dicendi. Contra in | 53.1 |
| Antimacho uis et grauitas et minime uulgare eloquendi | |
| genus habet laudem. Sed quamuis ei secundas fere gramma- | |
| ticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et | |
| dispositione et omnino arte deficitur, ut plane manifesto | 5 |
| appareat quanto sit aliud proximum esse, aliud secundum. | |
| Panyasin, ex utroque mixtum, putant in eloquendo neutrius | 54.1 |
| aequare uirtutes, alterum tamen ab eo materia, alterum dis- | |
| ponendi ratione superari. Apollonius in ordinem a grammati- | |
| cis datum non uenit, quia Aristarchus atque Aristophanes, | |
| poetarum iudices, neminem sui temporis in numerum rede- | 5 |
| gerunt, non tamen contemnendum edidit opus aequali | |
| quadam mediocritate. Arati materia motu caret, ut in qua | 55.1 |
| nulla uarietas, nullus adfectus, nulla persona, nulla cuius- | |
| quam sit oratio; sufficit tamen operi cui se parem credidit. | |
| Admirabilis in suo genere Theocritus, sed musa illa rustica | |
| et pastoralis non forum modo uerum ipsam etiam urbem | 5 |
| reformidat. Audire uideor undique congerentis nomina pluri- | 56.1 |
| morum poetarum. Quid? Herculis acta non bene Pisandros? | |
| Quid? Nicandrum frustra secuti Macer atque Vergilius? | |
| Quid? Euphorionem transibimus? Quem nisi probasset Ver- | |
| gilius idem, numquam certe conditorum Chalcidico uersu | 5 |
| carminum fecisset in Bucolicis mentionem. Quid? Horatius | |
| frustra Tyrtaeum Homero subiungit? Nec sane quisquam | 57.1 |
| est tam procul a cognitione eorum remotus ut non indicem | |
| certe ex bibliotheca sumptum transferre in libros suos possit. | |
| Nec ignoro igitur quos transeo nec utique damno, ut qui | |
| dixerim esse in omnibus utilitatis aliquid. Sed ad illos iam | 58.1 |
| perfectis constitutisque uiribus reuertemur: quod in cenis | |
| grandibus saepe facimus, ut, cum optimis satiati sumus, | |
| uarietas tamen nobis ex uilioribus grata sit. Tunc et elegi- | |
| am uacabit in manus sumere, cuius princeps habetur | 5 |
| Callimachus, secundas confessione plurimorum Philetas | |
| occupauit. Sed dum adsequimur illam firmam, ut dixi, | 59.1 |
| facilitatem, optimis adsuescendum est et multa magis quam | |
| multorum lectione formanda mens et ducendus color. Itaque | |
| ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum | |
| ad hexin maxime pertinebit unus Archilochus. Summa in | 60.1 |
| hoc uis elocutionis, cum ualidae tum breues uibrantesque | |
| sententiae, plurimum sanguinis atque neruorum, adeo ut | |
| uideatur quibusdam quod quoquam minor est materiae | |
| esse, non ingeni uitium. Nouem uero lyricorum longe Pin- | 61.1 |
| darus princeps spiritu, magnificentia, sententiis, figuris, | |
| beatissima rerum uerborumque copia et uelut quodam elo- | |
| quentiae flumine: propter quae Horatius eum merito nemini | |
| credit imitabilem. Stesichorum quam sit ingenio ualidus | 62.1 |
| materiae quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos | |
| canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem. | |
| Reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam | |
| dignitatem, ac si tenuisset modum uidetur aemulari proxi- | 5 |
| mus Homerum potuisse, sed redundat atque effunditur, | |
| quod ut est reprehendendum, ita copiae uitium est. Alcaeus | 63.1 |
| in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos | |
| insectatus multum etiam moribus confert, in eloquendo | |
| quoque breuis et magnificus et diligens et plerumque oratori | |
| similis, sed et lusit et in amores descendit, maioribus tamen | 5 |
| aptior. Simonides, tenuis alioqui, sermone proprio et iucun- | 64.1 |
| ditate quadam commendari potest, praecipua tamen eius | |
| in commouenda miseratione uirtus, ut quidam in hac eum | |
| parte omnibus eiusdem operis auctoribus praeferant. | |
| Antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici | 65.1 |
| gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis, et | |
| si est <in> insectandis uitiis praecipua, plurimum tamen | |
| uirium etiam in ceteris partibus habet. Nam et grandis et | |
| elegans et uenusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, | 5 |
| quem ut Achillem semper excipi par est, aut similior sit | |
| oratoribus aut ad oratores faciendos aptior. Plures eius | 66.1 |
| auctores, Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque prae- | |
| cipui. Tragoedias primus in lucem Aeschylus protulit, subli- | |
| mis et grauis et grandilocus saepe usque ad uitium, sed rudis | |
| in plerisque et incompositus: propter quod correctas eius | 5 |
| fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses | |
| permisere: suntque eo modo multi coronati. Sed longe | 67.1 |
| clarius inlustrauerunt hoc opus Sophocles atque Euripides, | |
| quorum in dispari dicendi uia uter sit poeta melior inter | |
| plurimos quaeritur. Idque ego sane, quoniam ad praesentem | |
| materiam nihil pertinet, iniudicatum relinquo. Illud quidem | 5 |
| nemo non fateatur necesse est, iis qui se ad agendum com- | |
| parant utiliorem longe fore Euripiden. Namque is et sermone | 68.1 |
| (quod ipsum reprehendunt quibus grauitas et coturnus et | |
| sonus Sophocli uidetur esse sublimior) magis accedit oratorio | |
| generi, et sententiis densus, et in iis quae a sapientibus | |
| tradita sunt paene ipsis par, et in dicendo ac respondendo | 5 |
| cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus, in | |
| adfectibus uero cum omnibus mirus, tum in iis qui misera- | |
| tione constant facile praecipuus. Hunc et admiratus maxime | 69.1 |
| est, ut saepe testatur, et secutus, quamquam in opere diuer- | |
| so, Menander, qui uel unus meo quidem iudicio diligenter | |
| lectus ad cuncta quae praecipimus effingenda sufficiat: ita | |
| omnem uitae imaginem expressit, tanta in eo inueniendi | 5 |
| copia et eloquendi facultas, ita est omnibus rebus personis | |
| adfectibus accommodatus. Nec nihil profecto uiderunt qui | 70.1 |
| orationes quae Charisi nomine eduntur a Menandro scriptas | |
| putant. Sed mihi longe magis orator probari in opere suo | |
| uidetur, nisi forte aut illa iudicia quae Epitrepontes, Epi- | |
| cleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomo- | 5 |
| thete, Hypobolimaeo non omnibus oratoris numeris sunt | |
| absolutae. Ego tamen plus adhuc quiddam conlaturum eum | 71.1 |
| declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum | |
| condicionem controuersiarum plures subire personas, patrum | |
| filiorum, <caelibum> maritorum, militum rusticorum, diui- | |
| tum pauperum, irascentium deprecantium, mitium asperor- | 5 |
| um. In quibus omnibus mire custoditur ab hoc poeta decor. | |
| Atque ille quidem omnibus eiusdem operis auctoribus ab- | 72.1 |
| stulit nomen, et fulgore quodam suae claritatis tenebras | |
| obduxit. Habent tamen alii quoque comici, si cum uenia | |
| legantur, quaedam quae possis decerpere, et praecipue | |
| Philemon, qui ut prauis sui temporis iudiciis Menandro | 5 |
| saepe praelatus est, ita consensu tamen omnium meruit | |
| credi secundus. | |
| Historiam multi scripsere praeclare, sed nemo dubitat | 73.1 |
| longe duos ceteris praeferendos, quorum diuersa uirtus | |
| laudem paene est parem consecuta. Densus et breuis et | |
| semper instans sibi Thucydides, dulcis et candidus et fusus | |
| Herodotus: ille concitatis, hic remissis adfectibus melior, | 5 |
| ille contionibus, hic sermonibus, ille ui, hic uoluptate. Theo- | 74.1 |
| pompus his proximus ut in historia praedictis minor, ita | |
| oratori magis similis, ut qui, antequam est ad hoc opus solli- | |
| citatus, diu fuerit orator. Philistus quoque meretur qui | |
| turbae quamuis bonorum post eos auctorum eximatur, imi- | 5 |
| tator Thucydidi et ut multo infirmior, ita aliquatenus luci- | |
| dior. Ephorus, ut Isocrati uisum, calcaribus eget. Clitarchi | |
| probatur ingenium, fides infamatur. Longo post interuallo | 75.1 |
| temporis natus Timagenes uel hoc est ipso probabilis, quod | |
| intermissam historias scribendi industriam noua laude re- | |
| parauit. Xenophon non excidit mihi, sed inter philosophos | |
| reddendus est. | 5 |
| Sequitur oratorum ingens manus, ut cum decem simul | 76.1 |
| Athenis aetas una tulerit. Quorum longe princeps Demo- | |
| sthenes ac paene lex orandi fuit: tanta uis in eo, tam densa | |
| omnia, ita quibusdam neruis intenta sunt, tam nihil otiosum, | |
| is dicendi modus, ut nec quod desit in eo nec quod redundet | 5 |
| inuenias. Plenior Aeschines et magis fusus et grandiori | 77.1 |
| similis quo minus strictus est, carnis tamen plus habet, minus | |
| lacertorum. Dulcis in primis et acutus Hyperides, sed minori- | |
| bus causis, ut non dixerim uilioribus, magis par. His aetate | 78.1 |
| Lysias maior, subtilis atque elegans et quo nihil, si oratori | |
| satis sit docere, quaeras perfectius: nihil enim est inane, | |
| nihil arcessitum, puro tamen fonti quam magno flumini | |
| propior. Isocrates in diuerso genere dicendi nitidus et comp- | 79.1 |
| tus et palaestrae quam pugnae magis accommodatus omnes | |
| dicendi ueneres sectatus est, nec inmerito: auditoriis enim | |
| se, non iudiciis compararat: in inuentione facilis, honesti | |
| studiosus, in compositione adeo diligens ut cura eius repre- | 5 |
| hendatur. Neque ego in his, de quibus sum locutus, has solas | 80.1 |
| uirtutes, sed has praecipuas puto, nec ceteros parum fuisse | |
| magnos. Quin etiam Phalerea illum Demetrium, quamquam | |
| is primus inclinasse eloquentiam dicitur, multum ingenii | |
| habuisse et facundiae fateor, uel ob hoc memoria dignum, | 5 |
| quod ultimus est fere ex Atticis qui dici possit orator, quem | |
| tamen in illo medio genere dicendi praefert omnibus Cicero. | |
| Philosophorum, ex quibus plurimum se traxisse eloquen- | 81.1 |
| tiae M. Tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse prae- | |
| cipuum siue acumine disserendi siue eloquendi facultate | |
| diuina quadam et Homerica? Multum enim supra prorsam | |
| orationem et quam pedestrem Graeci uocant surgit, ut mihi | 5 |
| non hominis ingenio sed quodam Delphico uideatur oraculo | |
| instinctus. Quid ego commemorem Xenophontis illam iucun- | 82.1 |
| ditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio | |
| possit?—ut ipsae sermonem finxisse Gratiae uideantur, et | |
| quod de Pericle ueteris comoediae testimonium est in hunc | |
| transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam | 5 |
| persuadendi deam. Quid reliquorum Socraticorum elegan- | 83.1 |
| tiam? Quid Aristotelen? Quem dubito scientia rerum an scrip- | |
| torum copia an eloquendi [usu] suauitate an inuentionum | |
| acumine an uarietate operum clariorem putem. Nam in | |
| Theophrasto tam est loquendi nitor ille diuinus ut ex eo | 5 |
| nomen quoque traxisse dicatur. Minus indulsere eloquentiae | 84.1 |
| Stoici ueteres, sed cum honesta suaserunt, tum in colligendo | |
| probandoque <quae> instituerant plurimum ualuerunt, rebus | |
| tamen acuti magis quam, id quod sane non adfectarunt, | |
| oratione magnifici. | 5 |
| Idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus | 85.1 |
| est. Itaque ut apud illos Homerus, sic apud nos Vergilius | |
| auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis | |
| poetarum Graecorum nostrorumque haud dubie proximus. | |
| Vtar enim uerbis isdem quae ex Afro Domitio iuuenis ex- | 86.1 |
| cepi, qui mihi interroganti quem Homero crederet maxime | |
| accedere 'secundus' inquit 'est Vergilius, propior tamen | |
| primo quam tertio'. Et hercule ut illi naturae caelesti atque | |
| inmortali cesserimus, ita curae et diligentiae uel ideo in hoc | 5 |
| plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminen- | |
| tibus uincimur, fortasse aequalitate pensamus. Ceteri omnes | |
| longe sequentur. Nam Macer et Lucretius legendi quidem, | 87.1 |
| sed non ut phrasin, id est corpus eloquentiae, faciant, ele- | |
| gantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter diffi- | |
| cilis. Atacinus Varro in iis per quae nomen est adsecutus | |
| interpres operis alieni, non spernendus quidem, uerum ad | 5 |
| augendam facultatem dicendi parum locuples. Ennium sicut | 88.1 |
| sacros uetustate lucos adoremus, in quibus grandia et anti- | |
| qua robora iam non tantam habent speciem quantam reli- | |
| gionem. Propiores alii atque ad hoc de quo loquimur magis | |
| utiles. Lasciuus quidem in herois quoque Ouidius et nimium | 5 |
| amator ingenii sui, laudandus tamen partibus. Cornelius | 89.1 |
| autem Seuerus, etiam si est uersificator quam poeta melior, | |
| si tamen (ut est dictum) ad exemplar primi libri bellum | |
| Siculum perscripsisset, uindicaret sibi iure secundum locum. | |
| Serranum consummari mors inmatura non passa est, puerilia | 5 |
| tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et ad- | |
| mirabilem praecipue in aetate illa recti generis uoluntatem. | |
| Multum in Valerio Flacco nuper amisimus. Vehemens et | 90.1 |
| poeticum ingenium Salei Bassi fuit, nec ipsum senectute | |
| maturuit. Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si uacet. | |
| Lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et, ut | |
| dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus. | 5 |
| Hos nominamus quia Germanicum Augustum ab institutis | 91.1 |
| studiis deflexit cura terrarum, parumque dis uisum est esse | |
| eum maximum poetarum. Quid tamen his ipsis eius operibus | |
| in quae donato imperio iuuenis secesserat sublimius, doctius, | |
| omnibus denique numeris praestantius? Quis enim caneret | 5 |
| bella melius quam qui sic gerit? Quem praesidentes studiis | |
| deae propius audirent? Cui magis suas artis aperiret fami- | |
| liare numen Minerua? Dicent haec plenius futura saecula, | 92.1 |
| nunc enim ceterarum fulgore uirtutum laus ista praestringi- | |
| tur. Nos tamen sacra litterarum colentis feres, Caesar, si non | |
| tacitum hoc praeterimus et Vergiliano certe uersu testamur | |
| 'inter uictrices hederam tibi serpere laurus.' | 5 |
| Elegia quoque Graecos prouocamus, cuius mihi tersus | 93.1 |
| atque elegans maxime uidetur auctor Tibullus. Sunt qui | |
| Propertium malint. Ouidius utroque lasciuior, sicut durior | |
| Gallus. Satura quidem tota nostra est, in qua primus in- | |
| signem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi | 5 |
| adhuc habet amatores ut eum non eiusdem modo operis | |
| auctoribus sed omnibus poetis praeferre non dubitent. Ego | 94.1 |
| quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium | |
| 'fluere lutulentum' et esse aliquid quod tollere possis putat. | |
| Nam et eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas | |
| et abunde salis. Multum est tersior ac purus magis Horatius | 5 |
| et, nisi labor eius amore, praecipuus. Multum et uerae gloriae | |
| quamuis uno libro Persius meruit. Sunt clari hodieque et qui | |
| olim nominabuntur. Alterum illud etiam prius saturae genus, | 95.1 |
| sed non sola carminum uarietate mixtum condidit Terentius | |
| Varro, uir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros et | |
| doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis | |
| antiquitatis et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen | 5 |
| scientiae conlaturus quam eloquentiae. Iambus non sane a | 96.1 |
| Romanis celebratus est ut proprium opus, †quibusdam inter- | |
| positus†: cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio | |
| (quamquam illi epodos interuenit) reperiatur. At lyricorum | |
| idem Horatius fere solus legi dignus: nam et insurgit ali- | 5 |
| quando et plenus est iucunditatis et gratiae et uarius figuris | |
| et uerbis felicissime audax. Si quem adicere uelis, is erit | |
| Caesius Bassus, quem nuper uidimus; sed eum longe prae- | |
| cedunt ingenia uiuentium. | |
| Tragoediae scriptores ueterum Accius atque Pacuuius | 97.1 |
| clarissimi grauitate sententiarum, uerborum pondere, auc- | |
| toritate personarum. Ceterum nitor et summa in excolendis | |
| operibus manus magis uideri potest temporibus quam ipsis | |
| defuisse: uirium tamen Accio plus tribuitur, Pacuuium | 5 |
| uideri doctiorem qui esse docti adfectant uolunt. Iam Vari | 98.1 |
| Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest. Ouidi Medea | |
| uidetur mihi ostendere quantum ille uir praestare potuerit | |
| si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset. Eorum | |
| quos uiderim longe princeps Pomponius Secundus, quem | 5 |
| senes [quem] parum tragicum putabant, eruditione ac nitore | |
| praestare confitebantur. In comoedia maxime claudicamus. | 99.1 |
| Licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat | |
| sermone locuturas fuisse si Latine loqui uellent, licet Cae- | |
| cilium ueteres laudibus ferant, licet Terenti scripta ad | |
| Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc | 5 |
| genere elegantissima, et plus adhuc habitura gratiae si | |
| intra uersus trimetros stetissent): uix leuem consequimur | 100.1 |
| umbram, adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere | |
| uideatur illam solis concessam Atticis uenerem, cum eam ne | |
| Graeci quidem in alio genere linguae optinuerint. Togatis | |
| excellit Afranius: utinam non inquinasset argumenta puer- | 5 |
| orum foedis amoribus, mores suos fassus. | |
| At non historia cesserit Graecis. Nec opponere Thucydidi | 101.1 |
| Sallustium uerear, nec indignetur sibi Herodotus aequari | |
| Titum Liuium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissi- | |
| mique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari | |
| potest eloquentem, ita quae dicuntur omnia cum rebus tum | 5 |
| personis accommodata sunt: adfectus quidem, praecipueque | |
| eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo histori- | |
| corum commendauit magis. Ideoque illam inmortalem Sal- | 102.1 |
| lusti uelocitatem diuersis uirtutibus consecutus est. Nam | |
| mihi egregie dixisse uidetur Seruilius Nonianus pares eos | |
| magis quam similes: qui et ipse a nobis auditus est, clari uir | |
| ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam his- | 5 |
| toriae auctoritas postulat. Quam paulum aetate praecedens | 103.1 |
| eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris belli Germanici, | |
| praestitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibus- | |
| dam suis ipse uiribus minor. Superest adhuc et exornat | 104.1 |
| aetatis nostrae gloriam uir saeculorum memoria dignus, qui | |
| olim nominabitur, nunc intellegitur. Habet amatores—nec | |
| inmerito—Cremuti libertas, quamquam circumcisis quae | |
| dixisse ei nocuerat: sed elatum abunde spiritum et audaces | 5 |
| sententias deprehendas etiam in iis quae manent. Sunt et | |
| alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non biblio- | |
| thecas excutimus. | |
| Oratores uero uel praecipue Latinam eloquentiam parem | 105.1 |
| facere Graecae possunt: nam Ciceronem cuicumque eorum | |
| fortiter opposuerim. Nec ignoro quantam mihi concitem | |
| pugnam, cum praesertim non id sit propositi, ut eum Demo- | |
| stheni comparem hoc tempore: neque enim attinet, cum | 5 |
| Demosthenen in primis legendum uel ediscendum potius | |
| putem. Quorum ego uirtutes plerasque arbitror similes, con- | 106.1 |
| silium, ordinem, diuidendi praeparandi probandi rationem, | |
| omnia denique quae sunt inuentionis. In eloquendo est aliqua | |
| diuersitas: densior ille, hic copiosior, ille concludit adstrict- | |
| ius, hic latius, pugnat ille acumine semper, hic frequenter et | 5 |
| pondere, illic nihil detrahi potest, hic nihil adici, curae plus | |
| in illo, in hoc naturae. Salibus certe et commiseratione, quae | 107.1 |
| duo plurimum <in> adfectibus ualent, uincimus. Et fortasse | |
| epilogos illi mos ciuitatis abstulerit, sed et nobis illa quae | |
| Attici mirantur diuersa Latini sermonis ratio minus per- | |
| miserit. In epistulis quidem, quamquam sunt utriusque, | 5 |
| dialogisue, quibus nihil ille, nulla contentio est. Cedendum | 108.1 |
| uero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem | |
| quantus est fecit. Nam mihi uidetur M. Tullius, cum se totum | |
| ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse uim Demo- | |
| sthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. Nec uero | 109.1 |
| quod in quoque optimum fuit studio consecutus est tantum, | |
| sed plurimas uel potius omnes ex se ipso uirtutes extulit | |
| inmortalis ingenii beatissima ubertas. Non enim pluuias, | |
| ut ait Pindarus, aquas colligit, sed uiuo gurgite exundat, | 5 |
| dono quodam prouidentiae genitus in quo totas uires | |
| suas eloquentia experiretur. Nam quis docere diligentius, | 110.1 |
| mouere uehementius potest, cui tanta umquam iucunditas | |
| adfuit?—ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas, | |
| et cum transuersum ui sua iudicem ferat, tamen ille non rapi | |
| uideatur sed sequi. Iam in omnibus quae dicit tanta auctori- | 111.1 |
| tas inest ut dissentire pudeat, nec aduocati studium sed | |
| testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, | |
| quae uix singula quisquam intentissima cura consequi posset, | |
| fluunt inlaborata, et illa qua nihil pulchrius auditum est | 5 |
| oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem. Quare non | 112.1 |
| inmerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus | |
| est, apud posteros uero id consecutus ut Cicero iam non | |
| hominis nomen sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spect- | |
| emus, hoc propositum nobis sit exemplum, ille se profecisse | 5 |
| sciat cui Cicero ualde placebit. Multa in Asinio Pollione | 113.1 |
| inuentio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia | |
| uideatur, et consilii et animi satis: a nitore et iucunditate | |
| Ciceronis ita longe abest ut uideri possit saeculo prior. At | |
| Messala nitidus et candidus et quodam modo praeferens in | 5 |
| dicendo nobilitatem suam, uiribus minor. C. uero Caesar si | 114.1 |
| foro tantum uacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem | |
| nominaretur: tanta in eo uis est, id acumen, ea concitatio, | |
| ut illum eodem animo dixisse quo bellauit appareat; exornat | |
| tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus | 5 |
| fuit, elegantia. Multum ingenii in Caelio et praecipue in accu- | 115.1 |
| sando multa urbanitas, dignusque uir cui et mens melior | |
| et uita longior contigisset. Inueni qui Caluum praeferrent | |
| omnibus, inueni qui Ciceroni crederent eum nimia contra se | |
| calumnia uerum sanguinem perdidisse; sed est et sancta et | 5 |
| grauis oratio et castigata et frequenter uehemens quoque. | |
| Imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors | |
| iniuriam si quid adiecturus sibi, non si quid detracturus, | |
| fuit. Et Seruius Sulpicius insignem non inmerito famam | 116.1 |
| tribus orationibus meruit. Multa si cum iudicio legatur dabit | |
| imitatione digna Cassius Seuerus, qui, si ceteris uirtutibus | |
| colorem et grauitatem orationis adiecisset, ponendus inter | |
| praecipuos foret. Nam et ingenii plurimum est in eo et acer- | 117.1 |
| bitas mira et urbanitas †et sermo†, sed plus stomacho quam | |
| consilio dedit: praeterea ut amari sales, ita frequenter amari- | |
| tudo ipsa ridicula est. Sunt alii multi diserti, quos persequi | 118.1 |
| longum est. Eorum quos uiderim Domitius Afer et Iulius | |
| Africanus longe praestantissimi. Verborum arte ille et toto | |
| genere dicendi praeferendus et quem in numero ueterum | |
| habere non timeas: hic concitatior, sed in cura uerborum | 5 |
| nimius et compositione nonnumquam longior et tralationi- | |
| bus parum modicus. Erant clara et nuper ingenia. Nam et | 119.1 |
| Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit et quem | |
| uelle optima crederes, auditus tamen maior: nam et uocis | |
| quantam in nullo cognoui felicitas, et pronuntiatio uel scaenis | |
| suffectura, et decor, omnia denique ei quae sunt extra super- | 5 |
| fuerunt: et Vibius Crispus compositus et iucundus et delect- | |
| ationi natus, priuatis tamen causis quam publicis melior. | |
| Iulio Secundo si longior contigisset aetas, clarissimum pro- | 120.1 |
| fecto nomen oratoris apud posteros foret: adiecisset enim | |
| atque adiciebat ceteris uirtutibus suis quod desiderari potest, | |
| id est autem, ut esset multo magis pugnax et saepius ad | |
| curam rerum ab elocutione respiceret. Ceterum interceptus | 121.1 |
| quoque magnum sibi uindicat locum, ea est facundia, tanta | |
| in explicando quod uelit gratia, tam candidum et leue et | |
| speciosum dicendi genus, tanta uerborum etiam quae ad- | |
| sumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo | 5 |
| petitis significantia. Habebunt qui post nos de oratoribus | 122.1 |
| scribent magnam eos qui nunc uigent materiam uere lau- | |
| dandi: sunt enim summa hodie quibus inlustratur forum | |
| ingenia. Namque et consummati iam patroni ueteribus | |
| aemulantur et eos iuuenum ad optima tendentium imitatur | 5 |
| ac sequitur industria. | |
| Supersunt qui de philosophia scripserint: quo in genere | 123.1 |
| paucissimos adhuc eloquentes litterae Romanae tulerunt. | |
| Idem igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis | |
| aemulus extitit. Egregius uero multoque quam in orationi- | |
| bus praestantior Brutus suffecit ponderi rerum: scias eum | 5 |
| sentire quae dicit. Scripsit non parum multa Cornelius Celsus, | 124.1 |
| Sextios secutus, non sine cultu ac nitore. Plautus in Stoicis | |
| rerum cognitioni utilis; in Epicuriis leuis quidem sed non | |
| iniucundus tamen auctor est Catius. Ex industria Senecam | 125.1 |
| in omni genere eloquentiae distuli, propter uulgatam falso | |
| de me opinionem qua damnare eum et inuisum quoque | |
| habere sum creditus. Quod accidit mihi dum corruptum et | |
| omnibus uitiis fractum dicendi genus reuocare ad seueriora | 5 |
| iudicia contendo: tum autem solus hic fere in manibus | |
| adulescentium fuit. Quem non equidem omnino conabar | 126.1 |
| excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non | |
| destiterat incessere, cum diuersi sibi conscius generis placere | |
| se in dicendo posse quibus illi placerent diffideret. Amabant | |
| autem eum magis quam imitabantur, tantumque ab illo | 5 |
| defluebant quantum ille ab antiquis descenderat. Foret enim | 127.1 |
| optandum pares ac saltem proximos illi uiro fieri. Sed place- | |
| bat propter sola uitia, et ad ea se quisque dirigebat effingenda | |
| quae poterat: deinde cum se iactaret eodem modo dicere, | |
| Senecam infamabat. Cuius et multae alioqui et magnae uir- | 128.1 |
| tutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, | |
| multa rerum cognitio, in qua tamen aliquando ab iis quibus | |
| inquirenda quaedam mandabat deceptus est. Tractauit | |
| etiam omnem fere studiorum materiam: nam et orationes | 129.1 |
| eius et poemata et epistulae et dialogi feruntur. In philo- | |
| sophia parum diligens, egregius tamen uitiorum insectator | |
| fuit. Multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum | |
| gratia legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque, atque | 5 |
| eo perniciosissima quod abundant dulcibus uitiis. Velles eum | 130.1 |
| suo ingenio dixisse, alieno iudicio: nam si aliqua contempsis- | |
| set, si †parum† non concupisset, si non omnia sua amasset, | |
| si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, | |
| consensu potius eruditorum quam puerorum amore com- | 5 |
| probaretur. Verum sic quoque iam robustis et seueriore | 131.1 |
| genere satis firmatis legendus, uel ideo quod exercere potest | |
| utrimque iudicium. Multa enim, ut dixi, probanda in eo, | |
| multa etiam admiranda sunt, eligere modo curae sit; quod | |
| utinam ipse fecisset: digna enim fuit illa natura quae meliora | 5 |
| uellet; quod uoluit effecit. |