Ornamentis redemptus
|
|
Abdicare liceat. Sepulcri violati sit actio. Amissa uxore et
|
373.pr.1
|
defossis in sepulcro eius ornamentis superduxit filio novercam. Captus a
|
|
piratis pater de redemptione scripsit. Morante filio, uxor ex sepulcro
|
|
prioris uxoris eruit ornamenta et misit. Ob hoc a privigno sepulcri violati
|
|
accusata et damnata est. Pater redît et abdicat filium.
|
5
|
DECLAMATIO
|
|
Antequam parricidium inertiam obicio: non es peregrinatus, etiam
|
1.1
|
me peregrinante. Coactus sum tuas vices sustinere. Sed dices non totam
|
|
domum in periculum committi debuisse. Remansisti ut redimeres?
|
|
Redime! Patrem captum deseruisti: maximum crimen, immo parrici-
|
2.1
|
dium. Quantum in te fuit, occisus sum, et gravissimis quidem tormentis.
|
|
Neque est quod paupertatem excuses: impietas fuit. Moraris: et quid
|
|
facis? Ut sciam otiosum, accusas. Hoc vacat? Et quam accusas? Uxorem
|
|
meam.
|
5
|
'Sepulcrum' inquit 'violaverat.' Quid ad te? Mea iniuria est; ego
|
3.1
|
vindicabo. Sed ne ego quidem debeo: recte violavit. 'Ut scias' inquit
|
|
'peccasse, damnata est.' Miraris, absente viro? Ego te, uxor, damnavi,
|
|
optima feminarum: sed vindicabo.
|
|