| Amici vades | |
| Duo amici, ex quibus uni mater erat, peregre profecti ad | 16.pr.1 |
| tyrannum appliciti sunt. mater cognito, quod filius habere- | |
| tur a tyranno, flendo oculos amisit. oblata est a iuvenibus | |
| tyranno condicio, ut dimitteret alterum ad visendam ma- | |
| trem ad diem praestitutam reversurum, ita ut, nisi occurris- | 5 |
| set ad diem, de eo, qui restiterat, poena sumeretur. et iu- | |
| reiurando adstrictus est. venit iuvenis in civitatem; mater | |
| detinet ex lege, qua parentes in calamitate deserere non | |
| licebat. | |
| Etsi, sanctissimi viri, olim omnes videor humanorum pec- | 1.1 |
| torum adfectus in solam amicitiam contulisse, et patior invi- | |
| diam hominis, qui sibi non reliquerit, ut amaret et matrem, | |
| quotiens tamen universam pietatis meae conscientiam intu- | |
| eor, in qua minimum est, quod videor bonus amicus, non | 5 |
| possum non hanc primam electionis nostrae conplorare for- | |
| tunam, quod mihi necesse est aut amicum relinquere aut | |
| matrem. facinus, severissimi viri, facinus fit inpatientissimis | |
| adfectibus meis, quod succurri non potest duobus. excedit | |
| omnem querelae meae complorationem, quod me tam di- | 10 |
| versis meorum conatibus adversa conveniunt, ut videar eli- | |
| gere. quid non darem miser pro luce matris, qui, ut illam | |
| viderem, amicum dedi! fidem vestram, iudices, ne inter ma- | |
| ximas necessitates pereat usus hominis, qui paratus est duo- | |
| bus inpendi! iam hic est tota ratio clementiae, ne ibi me | 15 |
| detineatis, ubi non prosum. nec dissimulo, sanctissimi viri, | |
| perferre me cum maxime tam incredibilis exempli fidem, ut | |
| non immerito possim videri cum matre colludere. ego vi- | |
| deor excogitasse istum colorem, et hoc, quod detineor, ami- | |
| citiae vocatur infirmitas. miseremini, iudices, temptate me | 20 |
| et dimittite. an voluerim reverti, scire non potestis, nisi re- | |
| vertor. | |
| Illud, sanctissimi iudices, illud adfectus meos torquet ac | 2.1 |
| lacerat, quod sim ingenti expectatione deceptus: spera- | |
| veram futurum, ut hoc loco rem magnam faceret et mater. | |
| paraveram apud tyrannum hanc iactationem, ut me crede- | |
| ret remissum, et genus ostentationis adamaveram, ut mira- | 5 |
| rentur homines fidem etiam in orbitate. quo vultis hoc | |
| animo feram, quod, etiam ut revertar, amico meo mater | |
| inposuit? et quantum ad hanc pertinet, maximum iuvenem | |
| decepit, illum, qui meos crediderit adfectus. non possum, | |
| iudices, litis huius dissimulare facinus: innocentius fuerat, | 10 |
| ut ego nollem reverti. | |
| Viderint, sanctissimi viri, . . . sed receptas nominum per- | |
| suasiones velut aliquam servitutem caritatis attendunt. me | |
| si quis interroget, nullos affectus tantum nasci puto, et si | |
| quis omnia vera ratione respiciat, quicquid liberos, <paren- | 15 |
| tes,> fratres, propinquos invicem tenet, amicitia est. homi- | |
| nes igitur, quos cum maxime incredibilium rerum loquitur | |
| invidia, sumus sine dubio non eiusdem pars animae, non | |
| eiusdem pondus uteri; sed quanto minus in causis, tanto | |
| plus in affectu est. admirabilior caritas, in quam coimus | 20 |
| viribus nostris. non pudet, iudices, hanc fateri persuasio- | |
| nem: minus debetur homini, qui aliquem ideo tantum amat, | |
| quia necesse est. ita est, iudices, ita est: a primis statim | |
| aetatibus in eandem coire vitam habet aliquem fraternitatis | |
| affectum. | 25 |
| Sic effectum est, ut nos statim fama committeret, et tali | |
| certamine coimus, ut, si quid accidisset, uni deberet alter[i] | |
| exemplum. inde est, quod et pariter †reverti† contempsi- | |
| mus, et, quasi facilius esset †inter fides† placuit sub incerta | |
| pelagi cohaerere. nec tamen vanitate, nec discursu putetis | 3.1 |
| extractos; magnas et inexplicabilis navigandi fuisse causas | |
| vel hinc potestis aestimare, quod nos non detinuit haec | |
| mater. | |
| Utrumne igitur, iudices, sumere de nobis etiam nunc vo- | 5 |
| luit experimentum ipsa amicitia, et parum fortuna credit | |
| hominibus adhuc tantum feliciter amantibus, an haec est | |
| magnae semper opinionis invidia, nec ulli umquam tam | |
| plena confessione laudantur, ut illos non ipsa quoque . . . | |
| †ad† litoribus appulsi sumus. homines, quorum omnis ca- | 10 |
| sus fama custodiebat, †consumimus† terrore, qui parenti- | |
| bus statim caecitas est. hinc illud evenit, quod <non> sumus | |
| pariter alligati: sic magis adversus solutum carcer inventus | |
| est. pudet, iudices, fateri: iam in hoc victus, iam inferior | |
| recessi; ex duobus magis amatur, quem tyrannus paratus est | 15 |
| alligare. | |
| Quantum tibi, amice, debeo! non potuit nos dividere nisi | |
| mater. ubi primum caecitas nuntiata est, tuus hic affectus | |
| fuit, quod hoc credidit tyrannus. quid ille non fecit! ut rex | |
| desideravit vicarium corpus, amplexus est catenas; sponderi | 20 |
| sibi voluit hominem rediturum per maria, per matrem; re- | |
| promisit de incertis tamquam de animo suo. quis hominum | |
| pro se tam multa fecisset? praestitit, inquam, amicus, prae- | |
| stitit rem, quam videbatur ideo tyrannus indulsisse, ne fie- | |
| ret, et hominem, qui in rebus humanis hunc esse nolebat | 25 |
| affectum, decipimus, dum temptamur. | |
| Ego non invenio, cur horreat mater arcem, quid sibi velit | 4.1 |
| quasi destinatas operire cervices. non odit me tyrannus, | |
| cuius non interest, an alium occidat. miserere, mater, si quis | |
| est magnorum meritorum pudor, querere, quod unum de- | |
| cet, impatientius ex <d>uobus amari semper absentem. cui | 5 |
| tu fortunae, quibus necessitatibus inicis manum! me ad | |
| amicum meum admitterent alterius catenae tyranni, nunc | |
| mihi portas aperiret, subsidio navigium pirata praestaret. si | |
| mehercules ante morerer, ire deberes, mater, ad diem. mi- | |
| sera, non intellegis, quanto te magis [plus] obligaverit ami- | 10 |
| cus? plus debes homini, qui me tibi remisit, ex quo pati non | |
| potes, ut revertar. | |
| Libet mehercules, iudices, libet misereri hominum, qui | |
| me laudant revertentem. amicus mihi credidit, ut redirem. | |
| ita nunc ego facio rem magnam, ego sum ille bonus amicus, | 15 |
| ille mirabilis, ille narrandus? si qua dicentis fides est, faci- | |
| nus mihi videtur, quod scio me non esse periturum. | |
| Sentit, iudices, et ipsa mater rem se facere turpissimam, | |
| si necessitate detinear; itaque mulier, quae adhuc de affectu | |
| cuncta fecerat, ad legem subito convertitur. pessima, iudi- | 20 |
| ces, causa matris est, in qua plurimum lex potest. liberi | |
| parentes in calamitate ne deserant; facinus est, iudi- | 5.1 |
| ces, hoc dici homini reverso. ita nunc ego contemno ma- | |
| trem, ego despicio caecitatis obsequia, homo qui omnium | |
| calamitatium mearum ambitum in hoc consumpsi, ut redi- | |
| rem, qui inter supremas sollicitudines non pro me rogavi? | 5 |
| mihi quisquam contumacium supplicia liberorum, mihi neg- | |
| lectae pietatis minatur invidiam? bone Iuppiter, quanti mihi | |
| constitit, ut malus filius viderer! inputem tibi necesse est, | |
| mater, quod meum amicum propter te reliqui, ad quem | |
| facinus est non reverti. | 10 |
| Nondum, iudices, necessitates meas, nondum amici me- | |
| rita refero; interim contendo tunc esse tantum legis huius | |
| usum, cum in calamitate soli sunt parentes. magnam partem | |
| mortalium fortuna dimisit a legibus, nec ulla iura tam tristia | |
| sunt, ut ea in adversis patiantur homines. ego, cum me | 15 |
| necessitas rapit, sic †habeo queri† quasi relinquar. excusa- | |
| tae sunt parentibus liberorum calamitates, et si quem lex | |
| ista deprehenderit in alterius fatum, transeat necesse est | |
| tamquam orbitatem. quid enim, si me detinente matre pa- | |
| ter a latere revocaret? et si bella militem poscerent, si lega- | 20 |
| tum patria dimitteret, vel, uti ad propriam descendam ne- | |
| cessitatis meae conplorationem, si me damnatum poena | |
| constringeret, videlicet effringeres carcerem, mater, inice- | |
| res carnifici manum et perituri filii iugulum auctoritate iuris | |
| operires? | 25 |
| Dii deaeque, quam longe est lex, quae retinet hominem, | 6.1 |
| qui poenae non venit! nescis, quantum intellego, mater, | |
| quantam invidiam debeant facere liberis parentes, a quibus | |
| relinquuntur. mater, quae se deseri queritur, illud excla- | |
| met: 'filium meum civitas peregrina sollicitat; ut amoenos | 5 |
| nescio cuius recessus orbis petat, debilitati meae subtrahit | |
| umeros.' 'iuvenis meus abducitur amore meretricis, et ab | |
| officiis caecitatis vitiis abstrahitur oculorum.' eiusmodi ge- | |
| mitu filium necesse est persequaris, ut, quod detineor, obi- | |
| ter et poena sit. non facit ista lex ad liberos, qui misericor- | 10 |
| dia detinentur. ut turpe sit, quod recedo, in eo tantum est, | |
| ad quem revertor, et ut facinus sit relicta mater, non faciunt | |
| nisi causae relinquendi. homo, qui ad tyrannum revertor, si | |
| malo animo relinquo matrem, dignus sum, qui detinear. | |
| non est itaque, quod subinde nominis vestri beneficia, ma- | 15 |
| ter, opponas, non est, quod vilitati tuae fieri putes, si credi- | |
| mus esse in rebus humanis et alterum affectum. amicitia est, | |
| quam mihi videtur natura excogitasse, ut coire invicem pos- | |
| sit totum hominum genus, quae ideo nondum circa se tenet | |
| omnes admirationes, quia tota non contigit, quae tamen | 20 |
| pervenerat ad incredibilium fidem, nisi illa vos inpediretis; | |
| amicitia, plurium corporum unus animus, vicariae manus, | |
| fortior quam matris affectus. | |
| Rogo, quid refert, quid vocetur ille, qui sic amat? quid | 7.1 |
| interest, ex quibus magna merita descendant? vultis scire, | |
| quid de hoc affectu sentiat mater? et amicum meum putat | |
| malle, ne revertar. | |
| Finge me <se>positis paulisper meritis, quibus obligatus | 5 |
| sum, hoc tantum dicere: 'amicus alligatus est.' ire volo, ma- | |
| ter, ut redeat, ut consoler, ut †dominum regem, ut, si tyran- | |
| nus exegerit, vicarium corpus opponam. quid detines, quid | |
| moraris? hoc est tempus, propter quod coimus. nescias, an | |
| diligat, cuius non habet experimenta nisi sola felicitas, et, si | 10 |
| vitae praestes omnia secunda, amicus otiosa res est. dic- | |
| turum me putas: 'hoc expectat alligatus'? expectat totum | |
| immo genus hominum, et nos in hanc fidem persuasiones | |
| receperunt, ut, si hoc faciam, nemo miretur. vis scire, ma- | |
| ter, quem affectum, quam reverentiam in calamitatibus | 15 |
| amico praestare debeamus? nullam legem timuit, ne relin- | |
| queretur. | |
| Differo interim causam amicitiae; agere paulisper om- | |
| nium libet. et tyrannus mihi credidit; volo reverti. nulli um- | |
| quam, mater, plus commisit fides, neminem magis obliga- | 20 |
| verunt expectationes. credidit mihi homo, cui res favorabi- | |
| lis contingit, si decipitur, qui sibi excogitasse contra omnes | |
| amicos videtur, ut illi inponeremus. non est, quod mihi | |
| supplicia, quod omnem mortis apparatum, mater, opponas; | |
| facinus est id tantum hominibus bene credere, quod expe- | 25 |
| dit, et actum est de rebus humanis, si sola servatur utili- | |
| tatium fides. infinitum est, quantum mihi crediderit tyran- | |
| nus, si me occiderit reversum. | |
| Intellegit, iudices, et ipsa mater, quantae reverentiae lo- | 8.1 |
| cum amicus optineat, quae incipit contendere adfectu. nisi | |
| fallor igitur, cum ego sim materia litis, hoc primum aesti- | |
| mare debetis, ut<er> in mea calamitate plus fecerit. ante om- | |
| nia permitte mihi de hoc adfectus tui genere, mater, queri. | 5 |
| quid tibi tam rabido, tam praecipiti dolore voluisti, quid | |
| adversis tuis praestare faciem et in oculos tuos accipere | |
| nuntium? non reliquisti tibi, ut redimeres. sine dubio adie- | |
| cisti ad matris adfectus; oculos in media orbitate fudisti; sed | |
| illud non laxat catenas, non explicat corpus. quid mihi | 10 |
| prodest iste, qui se citra filium consumpsit, adfectus? plus | |
| fecisset mater, quae isset ad tyrannum. alligatus sum; tu | |
| nunc sic flebis, tamquam solvar in lectulo, tamquam in tuis | |
| manibus expirem? in quibusdam calamitatibus desperatio | |
| non est summus affectus, et quisquis orbitatem statim cre- | 15 |
| dit, festinat ad inpatientiae securitatem. dissimules licet, | |
| mater tantae pro me inpatientiae, tam incredibilis adfectus: | |
| amicus rem difficiliorem fecit, quod servavit oculos suos, ut | |
| alligaretur. dii deaeque, quantum ille praestitit <mihi>, qui | |
| [mihi] [in]vidit poenam meam nec recessit! ille, ille terribi- | 20 |
| lem carcerem facit, qui inde procedit. iam non corporis | |
| nexus haerebat, nec aliud quam resederant pondere cate- | |
| nae; consumpti longo squalore vultus, concretae noctibus | |
| diebusque super ora lacrimae. | |
| Miseremini, iudices, ne perdat auctoritatem meritum, | 9.1 |
| quod ultra expectationem est. ponite sub oculos alligatos, | |
| quorum alterum amicus redemerit, alterum mater: rogo, | |
| uter plus fecerit? bone Iuppiter, quam avide, quam fortiter | |
| vincla nostra tractavit! quibus ille precibus exegit, ut sibi | 5 |
| crederetur! 'accipe,' inquit, 'has manus, haec membra, si | |
| fieri potest, ut amicum matri remittamus. in totum explebo, | |
| si videtur, vicaria poena locum recedentis, vel, si vis utique | |
| tibi dimissa membra restitui, spondeo quemcumque iusseris | |
| aperto iugulo diem.' fidem deorum hominumque, quid non | 10 |
| factum est, ut amicum meum paeniteret? ingestum est mi- | |
| sero illud carceris tenebrarumque secretum, gravioribus | |
| vinculis opus esse carnifex dixit ad bonum amicum. acce- | |
| dere ad illud cubile iussi sunt homines nocentes, et subinde | |
| dictum est: 'vide tamen, amice, si tanti est.' una vox, unus | 15 |
| miseri gemitus: 'urite, lacerate, distrahite, ille tamen rever- | |
| tetur.' | |
| Miserere, mater, magna res agitur. amicum meum reliqui | |
| contendentem cum tyranno. excuso me vobis, humani ge- | |
| neris adfectus, et tibi ante omnia, mater, excuso, quod hoc | 20 |
| fieri passus sum. ulla ergo in rebus humanis necessitas tanti | |
| fuit, ut illum amicum meum in carcerem ipse deducerem, ut | |
| squalorem meum, meas catenas in membra festinantis | |
| exuerem, ut tam abrupti commeatus diem contra tot incerta | |
| promitterem? testor te, misera conscientia, et si quod nos in | 25 |
| illa necessitate numen aspexit, quantum simus rixati circa | |
| catenas, quam omnia fecerim, ut ille potius veniret ad ma- | |
| trem. fateor, iudices, unius cogitationis pudore victus sum, | 10.1 |
| quod tam magni beneficii difficultatem ab amico non acci- | |
| pere adfectus videbatur hominis, qui non credidisset. | |
| Miserere, mater, ne me solutum putes; amicum alligavi. | |
| hae sunt catenae, quae ligant membra, quae per maria, per | 5 |
| infinita terrarum spatia restringunt. sic non potest carcer | |
| effringi. invideo tyranno: scit alligare amicos, scit tenere | |
| dimissum. iterum ac subinde proclamem necesse est: ego | |
| amicum meum alligavi, et, ut te viderem, poenam meam | |
| altero homine implevi. scio, quo hoc amicus praestiterit | 10 |
| animo, sed ego rem feci hominis non reversuri. interrogo | |
| hoc loco inpatientiam tuam, mater, interrogo: quid faceres, | |
| si nos ad te videndam deduxissent alligatos aliqui satellites, | |
| si barbarus aliqui? fruereris osculis, fruereris amplexibus. | |
| non est, quod te ista tamquam levior, tamquam expeditior | 15 |
| condicio decipiat. quid putas esse, quod me dimisit solutum | |
| ire, quo vellem? crudelis artifex non reliquit nobis, ut inpo- | |
| neremus. | |
| Supervacuo igitur hoc vos in matris causa movet, quod | 11.1 |
| caeca est. hoc, quod nobis invidiam facit vulneribus ocu- | |
| lorum, nolite detinendi putare causas; idem videns faceret, | |
| nec plus est, quod non potest caecitas ferre, quam mater. ut | |
| aliqua filio carere non possit, non umquam calamitas facit. | 5 |
| quod si, iudices, in persona mea nec adfectu nec meritis | |
| inferior est amicus, quid aliud iustitia vestra debet atten- | |
| dere quam uter plus patiatur? iam satiavit dolorem mater, | |
| egessit aestus, effudit impetum; iam non desiderant oculi, | |
| cum cadunt. adice, quod hanc qualemcumque fortunam in- | 10 |
| ter amicos tenet, inter propinquos; habet omnia ministeria | |
| sua debilitas, suas comparationes. vis scire, quanto intole- | |
| rabilius sit, quod patitur amicus? excaecavit te, quod ego sic | |
| tenebar. accipere cibos, quos carnifex, quos tortor †appen- | |
| debat . . . | 15 |
| * |