| Mathematicus | |
| Vir fortis optet praemium quod volet. Qui causas | 4.pr.1 |
| <voluntariae> mortis in senatu non reddiderit, in- | |
| sepultus abiciatur. Quidam de partu uxoris mathemati- | |
| cum consuluit. is respondit virum fortem futurum, qui na- | |
| sceretur, deinde parricidam. cum adolevisset qui erat natus, | 5 |
| bello patriae fortiter fecit. reddit causas voluntariae mortis. | |
| pater contradicit. | |
| Positus, P.C., in ea condicione tristissimae sortis, ut nec | 1.1 |
| morte dignus sim, nisi me parricidam putetis, nec praemio, | |
| nisi innocentem, adeoque ludibriis miserrimae diversitatis | |
| [necessitatis] inplicitus, ut impetrandum a vobis habeam | |
| odii mei favorem, quaeso praeter omnia, quae ante hoc | 5 |
| tempus circa nos ordo praedictae veritatis explicuit, attu- | |
| lisse me credatis urgentium malorum probationem: de par- | |
| ricidio venit, quod occidere me possum, de fato, quod mihi | |
| non licet mori. non solus mathematicus saeculo tempori- | |
| busque praedixit has manus; et ego me parricidium credo | 10 |
| facturum. plus quam responsum, quam sacrae artis triste | |
| praesagium est, quod mihi sic minatur animus meus. non | |
| habeo infelix in cogitationibus, unde non timeam, et faci- | |
| nus, quod sibi pro me pietas patris, quod singularis inno- | |
| centia <ab>rogat, sentio, patior, agnosco. ne quis me tamen | 15 |
| laborare putet miserae persuasionis errore, accipite, cur | |
| non possim dubitare de fato: parricidium credit qui facturus | |
| est, non timet qui periturus est. | |
| Ante omnia igitur a gravitate publica peto, ne pro tota | 2.1 |
| innocentia mea contenti sitis hoc, quod volo mori; nec, quia | |
| videor contendere cum mathematico, vincere necessitates, | |
| expugnare fatum, ideo mihi bene credi putetis et vitam. | |
| aliud est facinus non esse facturum, aliud mori velle, ne | 5 |
| facias. quin immo, si qua est fides, hoc, quod vos constan- | |
| tiam putatis, infirmitas est. quod ad suprema confugio, ani- | |
| mum meum novi. novissima victae mentis integritas est in | |
| mea potestate; brevi non habebo nec mortem. fidem ve- | |
| stram, P.C., ne quid amplius de misera pietate speretis. qui | 10 |
| mori volo, ne parricidium admittam, non invenio, quemad- | |
| modum illud possim non facere victurus. nam quod ad pa- | |
| trem pertinet, qui me retinet vivere nolentem, non miror, | |
| quod adhuc recenti gloriae nostrae gaudio stupet, et in | |
| opera mea totus oculis animoque conversus parricidam non | 15 |
| videt per virum fortem. hic est animus, quo me quamvis | |
| denuntiatum praedictumque servavit, et, cum incertis ad- | |
| huc dubiisque virtutibus praestiterit, ut viverem, praestat | |
| meritis actisque, ne moriar. nunc ille, quod pietate, quod | |
| videor istius perire reverentia, vocat parricidium suum, et | 20 |
| in orbitate, quam facere sibi videtur, non remedium meum, | |
| sed suum spectat adfectum. filium, qui vult mori, ne parri- | |
| cida sit, aliter sibi videtur remunerare non posse, quam ut | |
| ipse moriatur. | |
| Merito prorsus, merito miserum senem tristes sollicitudi- | 3.1 |
| nes et praescii metus ad mathematicum et responsa mise- | |
| runt. debui vir fortis nuntiari, parricida praedici. sive enim | |
| miserae coniugis prodigiosa fecunditas tumultuosis pulsibus | |
| maritales inquietavit amplexus, seu per anxias noctes di- | 5 |
| rosque somnos feralibus senex imaginibus agitatus dicitur | |
| ad notissimum sacrae artis antistitem non spes, non avida | |
| vota, sed suspiria, metus et praesagum magni nescio cuius | |
| incerti detulisse pallorem. quid aliud hoc esse vultis, P.C., | |
| quam primam fatalis instinctus necessitatem? de partu uxo- | 10 |
| ris non potuit non interrogare, deinde non credidit. | |
| Referam nunc, P.C., cuius artis, cuius fuisse dicatur auc- | |
| toritatis, quem putavit adeundum, qui sic timebat? homo | |
| qui, quod certum habeo, plurimis meruerat experimentis, | |
| ut ad illum velut ad oracula deorum plenumque sacro spi- | 15 |
| ritu pectus hominum sollicitudines metusque confugerent, | |
| dicitur inspecta totius ratione caeli, digestis sideribus in | |
| numeros ad publici privatique fati stupuisse conspectum, et | |
| tanta prosperorum tristiumque congerie magis ipso consul- | |
| tore perterritus diu non commississe verbis quod videbat. | 20 |
| sed o virum gravitatis antiquae dignumque, cui se fatorum | 4.1 |
| arcana nudarent! cum partus, de quo quaerebatur, multa | |
| praestaret, propiora prospera, laetos incipientes annos, non | |
| fuit contentus meliora praedicere, et, quae certissima est | |
| vera proferentium fides, quicquid deprehenderat, protulit | 5 |
| in medium et proclamavit futurum virum fortem, deinde | |
| parricidam, quis umquam, P.C., fiducia maiore respondit? | |
| cum summum facinus denuntiaret, ante se dixit proba- | |
| turum. | |
| Fecerat profecto, P.C., interrogando mathematicum pa- | 10 |
| ter rem non educaturi, si quid tristius conperisset, nisi hoc | |
| primum de fato fuisset, ut viverem. sed nec mathematici | |
| fides circa momentum aliquod <ne>que cessavit ordine[m]: | |
| non numerus fefellit, non sexus in partu, non iuventa, non | |
| robur. illa quoque, quae velut extrinsecus consentiebant, | 15 |
| adfuere response: bellum, hostis, acies ad illam ipsam, qua | |
| fortiter facere poteramus, aetatem. pater vero periculi sui | |
| denuntiatione non territus arma mihi (pro tristis necessi- | |
| tas!), arma ipse circumdedit et suis ad pugnam manibus | |
| aptavit, tamquam mathematico iam credidisset. quis mire- | 20 |
| tur, quod responsum [non] contempserit, dum sperabat, ut | |
| fortiter facerem? mori me non vult, et iam non superest nisi | |
| parricidium. o mors laudanda fortibus, expetenda miseris, | |
| non recusanda felicibus, quantum te quaesivimus in bello! | |
| tuli enim, deos testor, in aciem, tuli non virium iactationem, | 25 |
| non gloriae cupiditatem, sed ut patriae praestaret aliquid | |
| vilitas mei, ut hunc mihi deploratum spiritum, hoc destina- | |
| tum damnatumque corpus publicarum utilitatium usus ab- | |
| sumeret. ibi primum miser didici, quam multa nescientes, | 5.1 |
| quam multa faceremus inviti: in medios hostium globos | |
| perditus pugnator exilui, cessit acies; densissima quaeque | |
| certamina solus invasi, resistere nemo sustinuit; obviis icti- | |
| bus membra nudavi et ad incurrens ubique ferrum vitalia | 5 |
| parata circumtuli; vacua circa me tela ceciderunt. miserum | |
| me deceptae cogitationis eventu! fortiter feci, dum mereor | |
| occidi. recedite, gratulationes, abite, laudantes; non circu- | |
| meo templa, non reddo vota numinibus: ad parricidium | |
| veni. quem ego paulo ante passus sum miserae conscientiae | 10 |
| pudorem! ad patrem arma non rettuli; timui quin immo, ne | |
| mihi, dum revertor, occurreret, ne in oscula mea plenasque | |
| adhuc victricibus telis manus incauto rueret amplexu. quam | |
| tunc inter ceteras exclamationes deducentis exercitus vo- | |
| cem, quod circumstantis populi murmur excepi! 'magnum | 15 |
| felicemque iuvenem'; si subito moreretur! | |
| Adiuvate, dii pariter atque homines, dum perire concu- | |
| pisco, dum volo; miseremini, ne hunc ardorem fugientis | |
| animae dilatione laxetis. proclamo, testor: in novissimo fati | |
| stamus abrupto, prope est, ut occidat patrem parricida | 20 |
| praedictus, cum est mori paratus. quid me, pater, adhuc | |
| detines, quid moraris abeuntem? melius quidem fuerat | |
| hunc spiritum aut in ipsa maternorum viscerum sede com- | |
| primere aut, ut primum contactu suo caelum terrasque pol- | |
| luerit, festinata morte dimittere. sane tamen caritas patriae | 25 |
| privatos vicerit metus, et in honorem virtutum scelera | |
| nutrita sint; quicquid est, propter quod educari me tanti | |
| fuit, explicitum peractumque est. restat una pars fati: ulti- | |
| mum solumque facinus. frustra me consolaris aequani- | |
| mitate patientiae tuae; non idem utriusque nostrum discri- | 30 |
| men agitur: tu mori periclitaris, ego patrem invitus occi- | |
| dere. | |
| Hoc primum itaque excuso vobis, P.C., quod praemium | 6.1 |
| peto. satis sit hactenus viri fortis nomen agnoscere, hucus- | |
| que auctoritatem sacrae legis attingere, ut illam in advoca- | |
| tionem [sacrae] mortis adducam. relaturum me putatis illa | |
| optionum verba sollemnia, non capere magnorum pretia | 5 |
| meritorum solas aequitates; tanta remunerandum benigni- | |
| tate quod fortiter fecit aliquis, quanta sollicitaretis, ut face- | |
| ret? nemini umquam minus solvendo civitas fuit: praestiti, | |
| post quod mori continuo deberem. | |
| Sed securi estote de aviditate summae potestatis. illud | 10 |
| infinitum, illud immodicum, quod nobis voluerunt licere | |
| leges, intra se consumit ille, qui morit<ur>. titulos, imagines, | |
| honores servate victuris; mihi praestate salutem patris, in- | |
| nocentiam meam, temporum pudorem. quaeso, ne mihi | |
| ideo praemium negetis, quia fortassis et hoc debeatis | 15 |
| odisse, quod fortiter feci; extra invidiam est optio, cum id | |
| exigam, quod inpetrare potuissem etiam antequam fortiter | |
| facerem. nam quod obiter optionis reddo rationem, quaeso, | |
| ne quis ideo me parum aut praemio fidere credat aut causis, | |
| quia utriusque iuris miscui preces; ignoscite ardori perire | 20 |
| cupientis, quod pariter inploro quae singula sufficere potu- | |
| issent. fidem quin immo vestram, si qua adhuc lex est, quae | |
| adiuvare possit mori volentem, commodate, conferte. [est | |
| quod in] utriusque iuris auctoritati est, quod in mea morte | |
| tribuatis: praestate causis ut moriar, praemio ut sepeliar. | 25 |
| Sentio, P.C., hoc primum ab adfectibus publicis pe- | |
| tendum, ne quis ideo mori me velle non credat, quia potius | |
| ad causas ac verba confugi, quia a vobis malui petere, quic- | |
| quid ab his potui manibus accipere. merui, fateor, malignas | 7.1 |
| interpretationes: vir fortis, ut morerer, a bello reversus | |
| arma posui, populi favorem, gaudia civitatis intravi. sed sive | |
| hoc est sepulturae suae magna reverentia, pessimeque ad- | |
| ditae pectoribus humanis infirmitatis, ut esset, quod time- | 5 |
| ret, qui non timet mortem, seu decuit innocentiae amore | |
| pereuntem tranquillitas magna pereundi, ignoscite, quaeso, | |
| cunctationi, patientiae, morae: si me continuo occidissem, | |
| tamquam parricida moriebar. | |
| Neque est, P.C., quod excludi praemium putetis contra- | 10 |
| dictione patris. eximus per magnorum operum reverentiam | |
| de necessitate parendi, et aut interim nobis magna venit | |
| contra nominis huius potentiam de virtutum favore libertas, | |
| aut obsequia peracta demum optione repetemus. non est, | |
| quod vos resistentis moveat auctoritas; neminem invenias | 15 |
| mori volentem, qui non habeat aliquem vetantem: ille, cui | |
| praesto non sunt pignera caritatis, lacrimis tamen audien- | |
| tium et consolationibus et promptissima semper exhorta- | |
| tione retinetur. parentibus vero circa liberos unus adfectus | |
| est: favere vitae, timere mortem. non habent patientiam | 20 |
| nec iustae orbitatis, et inter supplicia [†nemo] poenasque | |
| omnes tamen illis innocentes, omnes miseri sumus. ego, | |
| P.C., communem hanc impatientiam senis accendo pietate, | |
| reverentia. fieri non potest, ut se mori debere persuadeat | |
| patri filius, propter quem se videtur occidere. | 25 |
| Hactenus leges, hactenus merita virtutum; veniamus ad | 8.1 |
| necessitates. mori volo: ita [ut] non reddidi causas? ita non | |
| ex hac destinatione sentitis, quicquid dici potest, quicquid | |
| dici non potest? viderit, quid nos hucusque protulerit; hinc | |
| incipit ratio, quod volo. fingite unum ex populo turbaque | 5 |
| petere ius supremorum; non debet hoc vetari, quotiens ha- | |
| bet causas, non potest, quotiens non habet. scilicet enim | |
| verendum est, ne ad hoc inconsulte, ne temere levitas hu- | |
| mana prosiliat, et credibile est, ut quicquid apud hominem | |
| pro vita dici potest, ipsa sibi vita non dixerit? abite, gratula- | 10 |
| tiones, silete, blanditiae; quotiens iam putatis noluisse me | |
| mori? primum hoc maximumque pro incolumitate hominis | |
| natura commenta est, ut periremus inviti, et contra tot ad- | |
| versos casus patientiae nobis aequanimitate succurreret. | |
| inde est, quod inter luctus et desperationes foeda vivacitate | 15 |
| duramus. an vos me movere non creditis, quod iuvenis sum, | |
| quod modo vitae voluptates, modo gaudia lucis ingressus | |
| sum? quantopere mihi blanditur, quod publicis ex acie re- | |
| portatus umeris laetitiam civitatis implevi! quotiens meher- | |
| cule haec vulnera et rorantia hostili cruore arma conspexi, | 20 |
| animum supra necessitates erigo, supra fatum pono. sed | |
| omnia mihi iam discussa, consumpta sunt, et honeste | |
| pereundi ratione victa cesserunt. quid mihi amplius cum cor- | |
| pore, quod oderunt oculi sui, cum quo cotidie properans | |
| anima rixatur? non sunt mea membra, quae possim velut | 25 |
| hostis alicuius lacerare, confodere. homini, qui semel re- | |
| nuntiavit rebus humanis, non redditur vita, sed tempus, et | |
| ipsa cupiditas ratioque pereundi hoc ipso quo vetamur, ad- | |
| crescit. felicior mehercules, qui moritur, antequam debeat, | |
| antequam velit; paene sero renuntiat vitae quisquis sic ad | 30 |
| exitum pervenit, ut hoc illum facere nemo miretur. ei tan- | |
| tum debet mors negari, de quo non sufficit hoc poenae | |
| genus, ut ipse se potius occidat. | |
| Nam quod lex iussit, ut moriturus redderet causas, quod | 9.1 |
| insepultum voluit abici, si sic properasset erumpere, ut non | |
| nuntiaret hoc prius, non fateretur, fallitur, quisquis ideo | |
| factum putat, ut teneremur in vita. illa vero non timet per- | |
| eundi temeritatem, nec secretum doloris alieni libenter in- | 5 |
| quirit. sciebat illos non [aliter] ausuros proferre causas, | |
| quos sceleris conscientia, quos maioris cruciatus metus in | |
| suprema compelleret. igitur ne supplicia properato lucra- | |
| rentur obitu, rursus in poenam nocentis insepulti corporis | |
| revocavit iniuria. lex placida, mitis causas mortis reddi vo- | 10 |
| luit, non aestimari. | |
| Possum igitur, P. C., publica quadam voce generis hu- | |
| mani respondere quaerentibus causas mortis interrogatus, | |
| at ego difficilius redderem vitae: quid iuvat, o misera mor- | |
| talitas, animam per tot annos, etiam, si natura patiatur, per | 15 |
| infinita temporum spatia tristissimo corporis retinere com- | |
| plexu? si cuncta gaudia nostra, si voluptates et quaecumque | |
| ex hac universitate mundi vel sollicitant aspectu, vel blan- | |
| diuntur usu, diligenter excutias, tota vita hominis unus est | |
| dies. humiles prorsus abiectaeque mentes, quas non implent | 20 |
| haec eadem semperque redeuntia. at qui honestis operatus | |
| artibus sciat, quis finis bonorum, quae vera felicitas, num- | |
| quam sibi videbitur praematura morte periturus, et lucis | |
| causas ad animum mentemque referentium neminem coti- | |
| die vita non satiat. relaturum nunc me putatis, quanto plura | 10.1 |
| sint in hac aevi brevitate fugienda, comparaturum gaudiis, | |
| prosperis metus, calamitates? illa, illa aestimemus, propter | |
| quae fatigamus votis deos, propter quae brevem querimur | |
| aetatem. nempe sunt vanitas, cupido, luxuria, libido. non | 5 |
| pudet propter haec ferre debilitates, luctus, spatia mor- | |
| borum, et, cum liceat evadere, malle pati? finge tibi velut | |
| ipsam proclamare naturam: 'receptus es in hoc pulcherrimum | |
| mundi rerumque consortium et per succedentium vices in | |
| ordinem mortalitatis natus bona nostra vidisti; admitte poste- | 10 |
| ros, cede venientibus.' nescis, te quanto diutius vixeris, tanto | |
| magis impatientem perire? quantumlibet prorogentur tem- | |
| pora, iungantur aetates, quandoque tamen non potest non | |
| exitu perire miseri, qui moritur invitus. miraris, quod suprema | |
| mea ipse praecipitem? numquid enim non hoc agunt singuli | 15 |
| dies? omnis nos hora per tacitos fallentesque cursus adplicat | |
| fato, et in hac turpissima perpetuitatis cogitatione districti per | |
| exigua festinantis aevi momenta praemorimur. faciamus po- | |
| tius de fine remedium, de necessitate solacium; exeamus | |
| sponte, consilio, pleni securitatis, gratias agentes. solus vixit, | 20 |
| quoad voluit, qui mori mavult. | |
| Indulgete, quaeso, saevae tristesque causae, indulgete, | 11.1 |
| virtutes ut mori tamquam magno animo velim. ita non suf- | |
| ficit ad maturandos exitus quod fortiter feci? infirmae pror- | |
| sus terrenaeque mentis est, ut numeretis annos; ego, quae | |
| felicissima vel lassitudo vel satietas est, virtute consenui. | 5 |
| quid adhuc inter accidentia fragilesque casus ago? homo | |
| receptus in publicas gratulationes praesentiae humilitate | |
| decresco: minores fiant necesse est diuturnitate, quorum | |
| initia confirmavere successus. cum iam nec operibus nec | |
| felicitati possit accedere, cum fortuna ruere dementia est et | 10 |
| aetatem trahere pereuntem; nullos ego senes degere tur- | |
| pius puto, quam qui fortissimi fuerunt. vultis expectem, ut | |
| putres artus foedet pudenda canities, ut sanguine membra | |
| vacuata vix nitantur ad gressus, ut hae laudatae manus nec | |
| ad cotidianae vitae ministeria sufficiant? quam miserum, | 15 |
| quam deforme est meminisse quod fueris, referre cicatri- | |
| cum tuarum redundationes et frigidam praeteritorum me- | |
| moriam, cum iam fidem membra non habeant, supra sua | |
| facta rideri! festinato exire de saeculo debeo, dum alacre | |
| corpus, dum spiritus viget, dum teneor, dum desideror, et | 20 |
| hoc volo deberi manibus meis, animo meo. favete, dii pari- | |
| ter atque homines: mortem vir fortis inveni. est haec com- | |
| munis mihi cum multis fortasse causa, sed veniamus ad | |
| meam. | |
| Si mihi mathematicus denuntiasset damna membrorum, | 12.1 |
| gravem corporis perpetuumque languorem, ignosceres | |
| tanta mala vel incerta fugienti. plus est, quod expavesco, | |
| quod timeo; minatus est mihi manus meas meus animus, | |
| nullumque voluit esse momentum, quo securus intrepidus- | 5 |
| que requiescerem. iussus sum vitam per anhelitus metusque | |
| consumere. quis inter haec spei, quis consolationis est lo- | |
| cus? mori debeo tamquam nocens, si mathematicus verum | |
| dixit, tamquam miser, si mentitus est. | |
| Quid, quod me futurum dixit parricidam? en quem mitta- | 10 |
| mus in experimentum, cui credamus! placet potius fu- | |
| turorum incerta[m] tractare ratione[m] quam ad diversas | |
| persuasiones et ad loquacissima humanorum pectorum in- | |
| genia variari[s]. parricidium dictus sum facturus; si possum | |
| post hoc vivere, non sum innocens, etiamsi non fecero. | 15 |
| Interrogare mehercules hoc <loco> libet vos, omnes li- | |
| beri, omnes parentes: quem mihi post hanc denuntiationem | |
| adsignetis animum? homo sum, cuius corpus iratum for- | |
| tasse saeculo numen velut aptissimam facinori videtur ele- | |
| gisse materiam, cui in primis continuo natalibus adsignata | 20 |
| est virtus pariter et facinus, omnium incredibilium diverso- | |
| rumque pariter capax, omnibus difficultatibus novitatibus- | |
| que sufficiens, sceleribus miser et, sine morte sua, nocens, | |
| in quo debeatis ipsas quoque odisse virtutes. | |
| Nescioquae me prodigiosa feritas in patrem velut telum | 13.1 |
| aliquod casurumque pondus librat, inpingit. facinus me ma- | |
| net, quod contra fidem est, quod profuturum mihi negatur | |
| ut nolim cuius non tempus, non locus, non causa praedici- | |
| tur. an mori debeam, vos aestimabitis; non debui nasci. | 5 |
| Sentit pater, quanta sit praedicti sceleris inmanitas, et | |
| ideo temptat efficere, ut mathematicam artem non putetis, | |
| ac modo contendit non esse fatum, et cuncta casu fortuito- | |
| que decurrere, modo, etiam ut providentia regantur, non | |
| posse tamen humana scientia deprehendi. dum utrumque | 10 |
| colligo, interim apud gravitatem vestram depono sensisse | |
| aliquid etiam patrem, cum metuit. ego mathematicum pro- | |
| bavi dixisse verum, ille cre<di>dit esse dicturum. | |
| Casune tibi, pater, haec diversitas videtur in corpus unum | |
| dissentientibus solidata primordiis, ut summo vertice loca- | 15 |
| tus igneus vigor cuncta gravia calidi spiritus ardore suspen- | |
| deret, profundus umor ad ima demersus, unde cotidie su- | |
| perpositi caloris alimenta traherentur, terrenum pondus in | |
| medio quanto superne spiritu, tanta penitus inanitate sub- | |
| nixum librata mole consideret, ut saeculorum infinita series | 20 |
| per adsiduas temporum vices sua lege festinet? quid haec | |
| fulgentium siderum veneranda facies? quod quaedam velut | |
| infixa ac cohaerentia perpetua semelque capta sede conlu- | |
| cent, alia toto sparsa caelo vagos cursus certis emetiuntur | |
| erroribus, ista credis passim fortuitoque disposita? rogo, | 14.1 |
| quid melius ratio fecisset? deus haec, deus, fabricator ope- | |
| ris immensi, ex illa rudi primaque caligine protracta posuit | |
| in vultum, digessit in partes. postquam dederat universitati | |
| parem dignamque faciem, spiritum desuper, quo pariter | 5 |
| <omnia> animarentur, inmisit. inde est, quod quidquid na- | |
| scitur, consociata numinis proprietate signatur et in totam | |
| aevi sui brevitatem conpositum firmatumque sic accipit fu- | |
| tura quasi vitam. haec credo, pater, terrori primis fuisse | |
| mortalibus, mox admirationem consumpta novitate meru- | 10 |
| isse. paulatim deinde hoc, quod stupemus, animus ausus | |
| diligenter adtendere in arcana naturae sacrum misit inge- | |
| nium, et ex adsiduis observationibus notisque redeuntibus | |
| latentium ratione collecta pervenit ad causas. miraris fatum | |
| hominis posse praedici? defectiones siderum laboresque | 15 |
| narrantur, nuntiantur origo tempestatum, lassitudo ven- | |
| torum, quod sidus immodicos solis ardores, quod severas | |
| minetur hiemes, quid significent sparsi longius crines, quid | |
| ardentius solito iubar, quid excussa flamma sideribus. non | |
| invenio, quid esse possit certius verae artis ingenium quam | 20 |
| dicere quid futurum sit, fieri deinde quod dixerit. | |
| Quod si esse artem mathematicam probant natura, ratio, | |
| experimenta, pater quoque, qui credidit consulendum, su- | |
| perest, ut ostendamus verum dixisse de futuris, quem de | |
| praeteritis non possumus probare mentitum. accipite pri- | 15.1 |
| mam certissimae scientiae probationem: homo, qui de | |
| partu consulebatur, non confudit turbavitque responsum, | |
| nec per varias ambages indeprehensibilem sparsit errorem; | |
| nihil ita locutus est, ut illud audientium interpretatio trahe- | 5 |
| ret dirigeretque, quo mallet. atquin in eo tota ratio fallendi | |
| est, non dare consulentibus quod deposcant, sed caligine | |
| magnaque promissorum vanitate suspensos sic dimittere, | |
| ut, quicquid casus attulerit, putent esse praedictum. an scili- | |
| cet haec fuerit ratio fingendi, quod dicebat usitata, commu- | 10 |
| nia, quae futurus pater facile crederet, libenter audiret? | |
| 'fortiter,' inquit, 'faciet filius tuus.' rogo, ubi magis desinit, | |
| qui mentitur? sed quibus ille, dii deaeque, signis, quibus | |
| impletus est notis, qui de parricida dissimulare non potuit, | |
| cum quaereret pater! artem tantum mirari me, pater, pu- | 15 |
| tas? ego miror animum, stupeo constantiam. 'erit,' inquit, | |
| 'vir fortis—et parricida.' rogo, quae ratio fallendi est ea | |
| <a>dicere, propter quae nec prioribus debeat credi? in par- | |
| ricidio quod prospiciebat mathematicus, haec sola ratio fuit | |
| mendacii, ne praediceretur. | 20 |
| Fero tamen, ut quis in aliis consultationibus decipi possit; | |
| at errare de futuro parricida non magis mathematicus pot- | |
| est quam pater interrogare. omnes, sicuti apud sacrae artis | 16.1 |
| antistites satis constat, animae proprietates et futuras men- | |
| tium corporumque formas ex illorum siderum qualitate, | |
| quibus in ortu suo †cuncta† gignuntur, accipiunt. aliquis | |
| vagi numinis errore perstrictus est: vitam transiget ille dis- | 5 |
| cursibus. placida conceptum stella signavit: erit modesta | |
| lenitate conspicuus. ardens nascentis horam sidus accendit: | |
| viribus pariter moribusque flagrabit. . . . languido iam ver- | |
| gentis in proclive mundi: hebescentibus tardior membris | |
| similis senectae iuventa pigrescet. iam si cui principalium | 10 |
| deorum fulgor inluxerit, in populi consurget imperium. | |
| credo mehercules in illum natalem monstri mei diem ira- | |
| torum numinum conspirasse violentiam sedemque prodi- | |
| giosi spiritus conlato pariter igne pressisse. si verum est post | |
| vetusta saecula et innumerabiles annos reddi rursus aliis | 15 |
| corporibus animas, fortassis in me renatus sit aliquis ex illis, | |
| quorum scelere violatus dies mundum subito mutavit, quos | |
| <per> maria terrasque fugientes furiales faces et ultricum | |
| dearum terror agitavit. | |
| Necesse est et maiores notas ventura praemittant, quae | 20 |
| non temere nascuntur. sic futuras tempestates pelagi fragor | |
| et conscium nemorum murmur enuntiat, sic periturorum | |
| fata populorum ardentes caelo faces et crinita siderum | |
| flamma praecurrit. praedicebar bello, monstrabar armis, | 17.1 |
| agebat ante se ventura feritas publicas calamitates, et om- | |
| nium malorum consummatione parricida ponebar. at si | |
| nunc ista putet aliquis fortuito, non arte sentiri, possit for- | |
| tasse casu evenire, quod futurum sit; non potest casu fieri, | 5 |
| quod praedictum est. ecquando umquam, pater, explicuit | |
| manifestius ullius fati necessitatem totus ordo responsi? | |
| 'vir,' inquit, 'nascetur;' evenit. 'educabitur, quamvis prae- | |
| dictus sit;' accidit. 'perveniet ad iuventae robur;' adolevi. | |
| 'viribus erit conspicuus;' eminui. 'aderunt bella;' venerunt. | 10 |
| 'ibit in aciem te volente;' misisti. 'fortiter faciet;' feci. 'erit | |
| parricida;' si vixero. | |
| Si, pater, tamen secretae profundaeque artis ratio red- | |
| denda est, nonne habere tibi grande consortium praedicti | |
| videtur ipsa diversitas? virum fortem dixit et parricidam: | 15 |
| vicina sunt haec, etiam ut dissimilia, paria viribus, etiam ut | |
| mente dissentiant. quid enim me aliud notabilem fecit in | |
| bello, quam quod non parco caedibus, cruore non satior, | |
| exultans super stratorum corporum strages, palpitantibus | |
| adhuc cadaveribus alacer insisto? virtutis sunt ista, cum ho- | 20 |
| stis contigit; pax est, quae nos deprehendit, et cum iusta | |
| grassandi materia consumpta est, in facinus necesse est | |
| otiosus ardor erumpat. ecce iam rei publicae praebita est | |
| quies; mihi tamen plurimum est cum gladio meo: totis die- | |
| bus tracto ferrum, ad arma respicio, tela mea laudo, admi- | 25 |
| ror, adloquor. crede, pater: et parricidium tam facile est | |
| quam fortiter facere, cum utrumque de fato est. | |
| Sed quousque ratione colligam, quod exitu iam probatum | 18.1 |
| est? quod nullis mathematicus dixit ambagibus, nullis dissi- | |
| mulari artibus potest. partem responsi futuram in alio opere | |
| iam vidisti, et, quod praecipue torquet animum, fides scele- | |
| ris virtus fuit. explicata est auctoritas responsi, cum de duo- | 5 |
| bus praedictis unum factum est, nec possis de veritate dubi- | |
| tare, quotiens cum incertis experimenta consentiunt. in re- | |
| sponso, cui cuncta cesserunt, fieri non potest, ut hoc solum | |
| falsum sit, quod novissimum est. | |
| 'Non potest,' inquit, 'fieri parricidium.' vis mirer, pater, si | 10 |
| non creditur futurum, quod, etiam cum factum est, vix cre- | |
| ditur? falleris, si adversus praedictas necessitates sufficere | |
| credis, quod ego bonus filius sum, quod tu optimus pater. tu | |
| non mereris †scire, credo, ego utique nolle me scire†; quid | |
| est ergo fatum, nisi quod fit et non habet causas? 'quemad- | 15 |
| modum ergo,' inquit, 'istud vitari potest, si fieri necesse | |
| est?' scilicet hac sola ratione, ut mors inter facinus homi- | |
| nemque ponatur. vincitur, pater, fatum, si resistas, vincit, si | |
| contempseris. ago quin immo gratias hoc solo nomine cru- | |
| delissimis fatis, quod maximum facinus non in prima aevi | 20 |
| mei parte posuerunt, quod praemissae sunt ante virtutes, | |
| magnorumque operum prior ordo defluxit. potest, puto, | |
| caveri parricidium, quod et praedicitur et novissimum est. | |
| Fingamus, pater, mathematicum de hac sola vitae meae | 19.1 |
| parte mentitum; quid tanti est, ut credam ista et vivam? | |
| 'occidi non potest pater'; sed quid refert, si difficultas ista | |
| non est salva animo meo? excedit omnem calamitatem in- | |
| nocentiae suae non credere, diebus ac noctibus timere, su- | 5 |
| spectum habere animum suum, calumniari manus, incau- | |
| sare visus et parricidalem agere cogitationem. maior mihi | |
| ratio moriendi est, si parricidium fieri non potest, et ego me | |
| credo facturum. quem tu mihi, pater, imperas laborem, | |
| quam asperam exigis patientiam! horreo oscula tua, ne se- | 10 |
| niles artus nimium gravis amplexus elidat. non sustineo eos- | |
| dem expetere convictus, ne, quos porrexerim cibos, venena | |
| fiant. timeo eiusdem peregrinationis adire comitatum, | |
| omne fugio secretum, ne quid fortuna, ne quid afferat ca- | |
| sus. quousque timebitur animus? mors mihi praestare pot- | 15 |
| est, ne parricidium faciam, mors, ut videar nec fuisse fac- | |
| turus. sed me infelicem, quam multa sunt, quae timere de- | |
| beam etiam citra animum meum! unde scio, an expulsum | |
| me repente sensibus meis aliqua magni discriminis imago | |
| raptura sit? prosilibo fortasse, tamquam sequor classici vo- | 20 |
| cantis instinctum, tamquam me ruentis patriae fragor et | |
| vociferatio captae civitatis exciverit. me sane custodire pos- | |
| sum, sed unde scio, quid adferat nox, casus, error? mathe- | |
| maticus hoc non futurum dixit, ut vellem, sed ut occiderem. | |
| Tu quoque, pater, quanto graviores passurus es ex ipsa | 20.1 |
| dissimulatione cruciatus! felicius illud prorsus est, palam | |
| odisse quem timeas. cum bene in osculis meis amplexibus- | |
| que requiescas, subeat necesse est tacitas cogitationes prae- | |
| dicti periculi metus, et, licet componatur ad fortem super- | 5 |
| bamque constantiam, naturalis tamen hominis infirmitas | |
| potest tam percussorem timere quam mortem. explica nos, | |
| pater, tam misero tristique conplexu et longissimas sollici- | |
| tudines brevi recide patientia; minus indignum est, ut mo- | |
| riar, si innocens futurus sum, quam ut vivam, si parricida. | 10 |
| Denuntio tibi, pater, et de suprema necessitate confiteor: | |
| iam non sunt meae potestatis hae manus; non regere dexte- | |
| ram, non retinere sufficio. venit ille nescioquis ardor, non | |
| sentio, non intuentur oculi. tunc omnia incipio scire, cum | |
| gesta sunt. quid? tu me lacertorum viriumque beneficio | 15 |
| stravisse nuper hostes putas? quantum dicuntur narrasse | |
| captivi, nescio quem in me monstruosi vultus horruere con- | |
| spectum. non tela iaciebam, non iaculabar ictus; furialibus | |
| miser facibus ardebam, et pectus istud non lorica, non fer- | |
| rum, sed diri serpentium clauserant nexus. non fuit illud | 20 |
| pugna, non acies: in bello parricida vincebam, excesserunt | |
| opera mea humanarum virium mediocritatem: quicquid | |
| factum est, rabies, insania fuit. praedico, testor: non ego | 21.1 |
| parricidium faciam, non ego fortiter feci. | |
| Quod si ulla ratione casuve effici potest, ut praedicta non | |
| fiant, fidem vestram, P.C., ut mihi potius innocentia quam | |
| fato debeatur: ego dicar expugnasse constitutionem, fre- | 5 |
| gisse vincula necessitatis, mea pietas, mea laudetur integri- | |
| tas. dii non sinant, ut inter me responsumque decernat | |
| exitus; mathematicum vincere malo quam reprehendere. | |
| Quid nunc agam, P.C., quemadmodum me vir fortis ad | |
| preces, quemadmodum parricida componam? dicam 'mise- | 10 |
| remini', dicam 'succurrite'? sic rogari contra mortem solet. | |
| novo mihi inauditoque opus est ambitu: † malorum† nisi | |
| morior, periclitor, ideo videor causas reddidisse, ut contra- | |
| diceret pater, et, si bene novi malignas interpretationes, | |
| non exitum captasse dicar sed excusationem. explicate per | 15 |
| fidem miseri pudoris aestum! numquam videbitur mori vo- | |
| luisse parricida, si vixerit. | |
| Ad tua nunc genua porrigo, optime pater, has, si vis, | 22.1 |
| tantum fortes manus. per ego, si fas est, quicquid feci, per | |
| hanc ipsam mei caritatem, qua me nondum timere coepisti, | |
| miserere, filium pietate pereuntem ne velis exitum facere | |
| parricidae. praesta mihi patientiam, qua me modo bello | 5 |
| credidisti. finge nos in ipso prosperi Martis cecidisse con- | |
| plexu confectumque magnis vulneribus cadaver adferri. re- | |
| linquo tibi pro me omnes <liberos, omnes> parentes. hunc, | |
| quo nos retinere voluisses, in suprema mea transfer adfec- | |
| tum, tuis manibus compone corpus, exstrue rogos, funeri | 10 |
| iusta persolve. deinde cum iam novissimis osculis supremo- | |
| que discedens satiatus fueris amplexu, tunc te fas st subla- | |
| tis ad caelum manibus proclamare: 'mathematice, mentitus | |
| es!' | |
| Reddidimus causas, peregimus preces. reliqua vos, ma- | 23.1 |
| nus, vos adiuvate, cives. non ut liceat mihi mori; licet istud, | |
| etiam ut negetis. vir fortis commendo vobis exitum meum. | |
| si non continuo letale vulnus inpressero, si non cum san- | |
| guine totam animam properans ictus egesserit, adiuvate | 5 |
| dexteram, deprimite telum et ante omnia detinete patrem. | |
| nescio quam longe manum sparsurus sit fugientis animae | |
| dolor, quo cadat extractus mucro visceribus, in quem se | |
| collabentis corporis ruina praecipitet. vultis scire, quantum | |
| debeam timere victurus? metuo, ne patrem, dum morior, | 10 |
| occidam. |