Malagma ad lienosos
  Myrobalani 𐆖 p. L, aphronitri 𐆖 p. XXX, capparis radicis 261.1
𐆖 p. XX, cardamomi 𐆖 p. XXV, ammoniaci guttae 𐆖 p. XXX, cerae
pondo selibram, irini olei pondo selibram. cera irino solvitur, quibus am-
moniacum aceto dilutum miscetur et postea arida quae sunt commiscen-
tur. 5
  Malagma ad omnem dolorem veterem ex qualibet causa fac- 262.1
tum, praecipue ad lumborum dolorem, quos ante leniter scarifant: bdel-
lae pondo trientem, styracis pondo trientem, hysopi pondo trientem,
ammoniaci pondo trientem, piperis albi pondo trientem, thuris pondo
trientem, bacae lauri aridae pondo dua, terebinthinae pondo trientem, 5
opopanacis pondo trientem, adipis taurini pondo trientem, medullae cer-
vinae pondo trientem, propolis pondo selibram, olei veteris pondo libram,
cerae pondo duo, thuris pollinis pondo libram. oleum, cera, resina, propo-
lis liquefiunt, deinde thuris pollinis pondus superius dictum adicitur et
cetera minutatim vel in unum contusa; opopanacem oleo diluere oportet. 10
  Malagma quod discutit strumas, parotidas, panum, quod 263.1
Graeci φύγεθλον vocant; idem omnem futuram suppurationem dissipat,
factam aperit; facit et ad dolorem articulamentorum vel cuiuslibet par-
tis, praecipue ad lumborum dolorem atque inflationem stomachi vel coli:
picis Hispanae, aphronitri, resinae pituinae, cerae, laurus bacarum, sin- 5
gulorum 𐆖 p. XXXV, adipis taurini 𐆖 p. XV, ammoniaci guttae 𐆖
p. XV, iris Illyricae 𐆖 p. XV, galbani 𐆖 p. XV, piperis albi 𐆖 p. XV.
quae debent liquefieri, solvuntur igne et oleo; cetera contusa temperatis
asperguntur, ultimo loco tepente medicamento laurus bacae miscentur.
  Malagma ad omnem dolorem corporis et articulamentorum, 264.1
facit et ad podagram; idem discutit vomicas aut aperit, praecipue in pec-
tore et interaneis; prodest et lumborum doloribus: cerae 𐆖 p. VIII,
ammoniaci 𐆖 p. X, bdellae 𐆖 p. X, iris 𐆖 p. VI, galbani 𐆖 p. III, terebin-
thinae 𐆖 p. V. contunduntur ordine, quo scripta sunt, pilo ligneo cyprino 5
oleo, quod in imo subsidit, peruncto; cera in aquam ferventem in mini-
mas partes concisa demittitur et subacta manibus in pilam conicitur.
  Malagma item ad contusionem lateris; idem facit ad suspec- 265.1
tas vomicas aut iam factas; praeterea ad iocinoris, praecordiorum duri-
tiam vel dolorem bene facit; proderit et in omni loco dolenti impositum:
cyperi, ammoniaci guttae, cardamomi, bdellae, thuris, resinae terebinthi-
nae, singulorum pondo besem. thus et bdella macerantur pridie vini he- 5
mina una, cetera contunduntur; cerae pondo libra et triens et olei cyprini
sextarius unus cum terebinthina liquefiunt ceterisque commiscentur.
quidam adiciunt myrrhae pondo sextantem, croci pondo sextantem, cin-
namomi pondo sextantem.
  Malagma ad luxum, contusum, canis morsum, parotidas, 266.1
strumas, podagram: cerae pondo dua, resinae frictae pondo dua, picis
Hispanae pondo tria, ammoniaci pondo libram, thuris pollinis pondo se-
mis, galbani pondo semis, aceti #¹¹⁰⁴ duos. ammoniacum tritum cum aceto
solvitur igne; deinde resina, cera, pix adicitur et coquitur, usque dum 5
spissetur; postea thus admiscetur. ubi emplastri habuerit temperamen-
tum, medicamento tepente galbanum adicitur.
  Malagma ad podagram et omnem dolorem et tensionem 267.1
nervorum: ammoniaci guttae pondo I, cerae pondo I, axungiae ve-
teris selibram, olei veteris pondo trientem, olei cedrini pondo unciam,
rosae pondo sextantem, cyprini pondo sextantem, croci pondo sex-
tantem, Assi lapidis pondo unciam, myrrhae pondo unciam, aphroni- 5
tri pondo semunciam. patella nova liquefit axungia, cera cum oleo vetere;
quibus adicitur ammoniacum tritum et movetur, usque dum solvatur;
postea oleum cyprinum, rosa et cedria in unum miscentur et tunc sub-
ducitur flamma, ne fervescat medicamentum. secundum quae adicitur
crocum tritum ex aceto, deinde myrrha trita per se aspergitur, ultimum 10
nitrum et Assius lapis; Phoenicio inducitur.