| Ad coli dolorem etiam vetustum compositionum genera | |
| experta quae in totum persanant | |
| Ad coli inflationem bene facit cumini silvatici semen per se, ut | 119.1 |
| est, datum, quantum coclearia tria, in aquae calidae cyathis quattuor. | |
| Nam Cassii medici colice bona, multis nota propter effectus, | 120.1 |
| vera haec est, ut ab eius servo Atimeto accepi, legato Tiberii Caesaris, | |
| quia is eam solitus erat ei componere: apii seminis pondo selibram, anesi | |
| pondo quadrantem, castorei pondo sextantem, myrrhae pondo quadran- | |
| tem, spicae nardi Indicae pondo sextantem, opii pondo quadrantem, croci | 5 |
| pondo sescunciam, piperis longi pondo sextantem semunciam, piperis | |
| nigri pondo sextantem semunciam, petroselini pondo sextantem, schoeni | |
| pondo sescunciam. haec omnia contusa, cribrata, melle Attico decocto | |
| miscentur. datur ex hoc medicamento, quantum nux avellana media | |
| patet, ex aquae cyathis tribus caldae. in ipsis doloribus statim prodest | 10 |
| idem medicamentum cerati ex malobathro facti duabus partibus et cerae | |
| uni mixtum et extra impositum in ventrem totum. praeterea bene facit | |
| et ad stomachi inflationem et ad suspirium et ad iocineris dolorem, tus- | |
| sim, destillationem. | |
| Colice mirifica Bassi Tullii cito levat, deinde tollit inflationes | 121.1 |
| coli et omnis partis corporis; facit et ad stomachi imbecillitates et ad | |
| intestinorum alioquin dolorem, quem Graeci strophon appellant, ex aqua | |
| hyssopum aut rutam decoctam habente. item bene facit ad sanguinem et | |
| ex interiore parte: non enim patitur late fieri nec intus vulnus converti, | 5 |
| sed cito supprimit sanguinem et vulnus cogit coire. dandum autem his est | |
| medicamentum ex aqua polion coctum habente aut rutam. prodest et | |
| torminosis et coeliacis datum ex aqua centunculum herbam incoctam | |
| habente, quam Graeci gnafalida dicunt, vel sorba vel siliquam Syriacam. | |
| lienosis datur ex mulso vel passo aquae mixtis. eodem modo dandum est | 10 |
| et eis, qui sanguinem per urinam vel alvum reddunt, nec minus etiam | |
| mulieribus, quae fluore sanguinolento infestantur, quod rhun erythron | |
| Graeci dicunt, vel ex partu abortuve quae residuos vulvae dolores habent, | |
| et in totum, quibus supprimendus est fluor aut ex aliqua parte corporis | |
| inflatio tollenda. recipit autem haec: spicae nardi, costi, piperis albi, pi- | 15 |
| peris nigri, piperis longi, myrrhae, opii, Apollinaris radicis et cinnami, | |
| asari, acori, thuris, brassicae seminis, castorei, singulorum 𐆖 p. XII, | |
| opopanacis 𐆖 p. X, stoechadis, dauci, ami, singulorum 𐆖 p. XVIII, se- | |
| selis Cretici 𐆖 p. XXIIII. mel Atticum miscetur; datur non plus quam 𐆖 | |
| pondus aut victoriati; ceterum prout cuiusque vires postulabunt, dum- | 20 |
| modo infra hoc pondus, ex aquae calidae cyathis tribus in noctem secun- | |
| dum cenam. haec potio etiam febricitantibus tuto datur, sed coeliacis in | |
| ipso dolore prodest. vitreo vase servatur. | |
| Ad coli dolorem faciunt quidem mirifice, quae superius posita | 122.1 |
| sunt, sed cetera medicamenta in aliis vitiis dolorem levant in praesentia, | |
| hoc vero, quod dicturus sum, supra hominis spem condicionemque est. | |
| ideo primo tempore ne fidem quidem habet, postea a nullo satis digne | |
| laudari potest. nam et in praesentia dolorem tollit et in futurum remediat, | 5 |
| ne umquam repetat. raro enim quis iterum vel ad summum tertio | |
| hoc accepto medicamento vexatus est. quamobrem si quando repetierit | |
| iterum dolor, dandae erunt per triduum et tunc potiones eodem modo, | |
| quo primae datae fuerint. interdum et tertio in dolore eodem genere po- | |
| tiones dabuntur, quod raro quidem accidit; posthac utique in futurum | 10 |
| quoque remediatur, ita ut ne suspicio quidem ulla relinquatur vitii. si | |
| quando tamen frigus aut multitudo cibi praecesserint, gravitatem quan- | |
| dam et torporem eius loci sine ullo dolore sentiunt, plane ut intellegant | |
| quasi quanto malo caruerint. hoc medicamento muliercula quaedam ex | |
| Africa Romae multos remediavit. postea nos per magnam curam compo- | 15 |
| sitionem accepimus, id est pretio dato, quod desideraverat, aliquot non | |
| ignotos sanavimus, quorum nomina supervacuum est referre. constat | |
| autem medicamentum ex his rebus: cervi cornua sumuntur, dum tenera | |
| sunt, quasi in taleas brevis divisa olla fictili componuntur operculoque | |
| superposito et argilla undique circumdata fornace uruntur, donec in ci- | 20 |
| nerem candidissimum redigantur, atque ita in vaso vitreo mundo repo- | |
| nuntur. cum dolorem habuit aliquis, pridie abstinetur quam poturus est | |
| medicamentum ab omni re, atque ita postero die sumuntur ex cornibus | |
| coclearia tria cumulata satis ampla, quibus miscentur piperis albi grana | |
| novem trita et myrrhae exiguum, quod odorem tantummodo praestare | 25 |
| possit. haec cum in unum commixta sunt mortario diligenter, coclea | |
| vera Africana, id est inde adlata, sumitur quam potest maculosissima et | |
| viva mortario cum sua testa contunditur atque ut est teritur, donec | |
| nullum vestigium appareat testularum. postea vini Falerni non saccati | |
| cyathus adicitur et nihilo minus rursus teritur: magis enim tunc apparent | 30 |
| residendo aspritudines, si quae reliquae sunt; quibus levatis iterum ad- | |
| iciuntur cyathi duo eiusdem vini atque ita prioribus bene admiscentur, | |
| transfunditurque cum his, quae sunt in mortario, calice novo et supra car- | |
| bones imponitur, movente aliquo cocleario liquorem, ne quid subsidat et | |
| peruratur. at ubi bene incaluerit, iniciuntur in eundem calicem quae supra | 35 |
| dixi coclearia tria et permovetur. cum autem calore temperata est potio, | |
| datur obducenda; statim dolorem levat. hoc facere oportebit per inse- | |
| quens biduum capientem cibi in prandio aut de tempore exiguum, quod | |
| facile conficiatur, ne crudus sumat medicamentum. postea in consuetudi- | |
| nem victus sui, qui colo infestabatur, dimittatur. oportet tamen non in- | 40 |
| differenter remediatos in futurum vivere: tametsi enim a coli dolore tuti | |
| sunt, metuere nihilo minus debent, ne alia parte corporis aeque adfician- | |
| tur ob intemperantiam <quam> colo, antequam remediati erant. |