Raptor Patrem non Exorans
  Raptor, nisi et suum et raptae patrem intra dies 2.3.pr.1
triginta exoraverit, pereat.
  Raptor raptae patrem exoravit, suum non
exorat. Accusat dementiae.
  PORCI LATRONIS 'Moriar,' inquit 'moriar.' 1.1
Dic ergo verum; non fleo. Quid contremescis, pectus?
quid, lingua, trepidas? quid, oculi, obtorpuistis? nondum
est tricesimus dies. Vitam rogas? dedi et perdidisti.
'Mori' inquit 'filium vis.' Ego te mori volo? 5
immo furor tuus, illa caeca et temeraria cupiditas, et
inter haec pater illius, qui nimis cito exoratus est.
Quare tam cito senex ille remisit iniuriam? Ne
tristiore quidem vultu expugnatam filiae pudicitiam tulit.
Timeo ne verum sit quod audio, ne novo inauditoque 10
more de nuptiis puellae vitiator exoratus sit.
  CESTI PII Quo melius de sene iudicare possitis, 2.1
narrabo me iuvenem. Habui patrem sanae mentis
nec tam severum ut crudelis esset, nec tam indul-
gentem ut incautus. Duxi uxorem quam pater ius-
serat, nec tamen nuptiarum mearum me paenitet. 5
Fili, nonne saepe excandui, saepe reconciliatus sum,
saepe quod negaveram dedi? Ipse dispensasti triginta
dies, ut haberet primos socer, medios reus, novissimos
pater. Ne omnia vitia a prima adulescentia repetam,
virginem rapuit, patrem accusat: haec intra dies triginta. 10
Putas me accusatori promissurum quod filio negavi?
'Impetravi' inquit 'ab illo': alii aiunt illum a te.
Mediis me diebus accusas. Rapuisti virginem, cum
tam libenter viveres?
  ARELLI FUSCI patris 'Moriar' inquit: etiam- 3.1
nunc minaris? nondum rogas? 'Quousque' inquit
'rogabo?' Iam lassus es nec adhuc ullum rogasti.
'Non possum' inquit 'exorare tam diu.' Novo
more obicit dementi constantiam. 'Quid ergo? tu 5
poteris videre morientem filium?' Fortasse non
potero et ideo irascor dum licet.
  POMPEI SILONIS Haec audacia eius ex parte cul-
pae meae est: nimium indulgenter nutritus est,
omnia sibi putat licere, nihil umquam me rogavit. 10
'Ignovit' inquit. Ita aliquis ante me rogatus est?
Non nosti condicionem legis tuae: in hac culpa <qui>
pares sententias habent pereunt. Ipse se ad
alienam misit, lex illum misit ad meam. 'Raptor,
nisi et suum et raptae patrem exoraverit, pereat.' 15
Vis scire lex utrum maluerit? non exorari: irascitur.
Ex duobus patribus eum raptor accusat qui legem
sequitur.
  ARELLI FUSCI Miraris me dubitare? ipsa lex inter 4.1
mortem et nuptias dubia est. Quid me intempestivae
proditis lacrimae? nondum erat tempus fatendi.
Non est quod tibi quicquam promisisse lacrimas putes:
fleo quod necesse mihi est filium spectare morientem. 5
Quid facturus sim adhuc nescio; utique tu ante tri-
cesimum diem nescies. 'Exoravi' inquit '<rap-
tae> patrem.' Quid ergo mihi molestus es si hoc
tibi satis est?
  MOSCHI Effregit fores et identidem leges in- 10
vocantem coegit pati stuprum: nisi tam facile puel-
lam exoravit quam patrem. Mortem vitiatione
meruit, accusatione deprecatur. Consumuntur in-
terim dies: uter nostrum illos consumit? 'Rogo'
inquit: non est fortunae meae rogari; nunc ego 15
rogare debueram, qui periclitor.
  PAPIRI FABIANI Demens sum. Vides enim, turpiter 5.1
vivo, meretricem amo, legem ignoro, dies tuos non
numero. Ad iudices vocat iudicem suum. 'Ergo
moriar' inquit. Hoc si reo dicis, non curo; si iudici,
videbo; si dementi, non intellego. Demens, inquit, 5
es: et huic aliquis ignoscere potest qui sic rogat? Vos
mei iudices estis, iste habet suum iudicem, nec potest
inexorabilem queri quem nondum expertus est.
  IUNI GALLIONIS 'Rogo' inquit. Nunc? hic? 6.1
sic? Si volebas rogare, admovisses propinquos, ami-
cos, maiorum imagines, lacrimas, repetitos alte
gemitus. Testor deos, sic rogaturus fui puellae
patrem. 'Quando' inquit <'misereberis?' 5
Cum> vultum in supplicis habitum summiseris,
cum dixeris: 'paenitet quod rapui, quod te priorem
non rogavi,' cum dixeris te dementem fuisse, de-
liberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis, de-
liberabo cum tua matre. Me miserum, quam paene 10
promisi! <Dura>, anime, dura; here fortior eras.
Et multum habeo quod deliberem: diversi me ad-
fectus distringunt, inter reum et patrem distrahor;
hinc iniuria est, hinc natura. Quid properas? nemo
tibi praeter me rogandus est. 'Ergo' inquit 15
'misereberis?' Nihil promittam ante tricesimum
diem. O me miserum, quod tantum triginta diebus irasci
possum! longiore tempore opus erat. Audi a de- 7.1
mente exempla huic crimini. Denis vicenisque annis
inter bella iuventus consenuit; nos dies triginta ferre
non possumus! Deliberabo: lex nihil vult temere
fieri; magna res est, inquit: delibera, cogita, tempus 5
accipe. Effregisti domum civis, ut dicis etiam miseri-
cordis; morere: non est hoc nocenti grave; ego nihil
peccavi: propter te mori cupio. Ratio a me exigitur
alienae culpae, meae potestatis. 'Quid ergo fac-
turus es?' Non pronuntiabo ante supremam. 10
Quid miraris si illum citius exorasti? Facilius est
iniuriam donare quam crimen. Agedum, procede in
medium, senex, cuius misericordia crudelis sum: non
putasti mecum deliberandum? Unde scis qualem
filium habeam? ego certe adhuc nescio qualem filiam 15
habeas. 'Iam' inquit 'angustum tempus est': et
tibi vacat accusare? Nullum tempus uni verbo an-
gustum est.
  VIBI RVFI Quis umquam praeter me ignoscere 8.1
iussus est? 'Iam' inquit 'tempus angustum est.'
Ita non putas me subducere quantum supersit?
'Iam' inquit 'tempus angustum est.' Angustum
erat si duos rogare deberes. 'Angustum tempus 5
est' exclamat; 'nescio quando rogem.' Ergo me
priorem rogare debuisti: non dico quia dignior sum
qui prius roger quia pater tuus; id quod minimum est,
propius habito. Hoc videlicet illa pars legis pertine-
bat: 'et suum patrem exoret.' 10
  P. ASPRENATIS Sic aliquis exorat? sic deprecatur?
Apparet nunc te primum rogare. Demens sum: immo
si vis argumentum dabo tibi: filius meus moriturus
est, et nondum testamentum meum mutavi.
  CORNELI HISPANI Multi me adfectus diducunt: 15
necesse est de aliis querar, de aliis erubescam, de aliis
timeam, de omnibus etiamnunc deliberem. Ne ille
quidem, quamvis dicatur nimis exorabilis, ignovisset
si sic rogatus esset.
  Pars altera. ARELLI FUSCI patris Me miserum, 9.1
pater! irae tuae detractum est nihil, at tempori multum.
Infelicior sum quam si neutrum exorassem; mortem
timeo postquam mihi omnes gratulati sunt. Quid
tibi, optime socer, pro ista misericordia tua, qua mihi 5
et patri meo pepercisti, precer nisi superstitem filiam?
  PAPIRI FABIANI Non possum dissimulare, pater:
quod illum exoravi, tuum beneficium est; certe cum
exoratus est, hoc dixit: Aliud quidem suadebat dolor
meus, sed quid faciam? Patris tui misereor. Mise- 10
rere, pater: scis quam brevis sit advocatio mea.
'Misereor' inquit (vis verum dicam, quid dixerit?)
'patris tui.' Unde ego miser ab hoc patre veniens
timerem patrem?
  CESTI PII Timeo mortem nec iam habeo cui 10.1
peream.
  MARULLI Si tibi tam pertinax adversus me odium
est, audacter quid sis facturus pronuntia; dic exorari
te non posse. Quid me incerta mortis expectatione 5
suspendis? Sollicitus inter somnos quoque velut
admotam cervicibus meis securem expavesco. Si non
inpetro ut vivam, hoc certe inpetrem, ne diu moriar.
Non est quod putetis legem in numero dierum
angustam fuisse: <est> lex illius diu mori. Res- 10
ponde, pater: si servaturus es filium, iam tempus fuit; si
occisurus, iam tempus est. Non possum metum susti-
nere ultra nec tormenta <tot> diebus pati: et in me
mihi aliquid licet.
  BLANDI Ita parum tibi contigit quod solus pericli- 15
tante filio non rogas?
  Latro sic divisit: an intra tricesimum diem raptor 11.1
cum alio agere possit, sicut non potest qui in custodia
est, qui in carcere. Etiamsi cum alio potest, an cum
patre possit, quoi vitae mortisque arbitrium datum
est, an illi accusare eum liberum sit quem mortiferum 5
est non exorasse? Etiamsi cum patre potest agere,
an ob id possit cuius faciendi potestatem lex patri
dedit: 'ista enim ratione nihil licet si aut exorari aut
accusari ei necesse est.' Deinde si potest agere, an
debeat. Irascendi causas tractavit, quod rapuit, 10
quod alium prius rogavit, quod patrem non rogavit,
quod etiam accusat. Si non exorari <a> filio de-
mentia est, an tamen damnari dementiae non possit
cum adhuc an exoretur incertum sit. Hic paternos
adfectus tractavit spem facientis. Non probabat 15
Fuscum, qui paulo apertius agebat: Est, <inquit,
contra> controversiam promittere. Potest nihilo-
minus et bonus agi pater et non exoratus.
  Fabianus hanc quaestionem fecit et in ea multum 12.1
moratus est: dementiae non posse agi nisi cum eo qui
morbo fureret; in hoc enim latam esse legem, ut
pater a filio sanari deberet, non ut regi.
  Latro eleganter dicebat quasdam esse quaestiones 5
quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam
an quidquid optaverit vir fortis aut tyrannicida ac-
cipere debeat: quasi iam pronuntiatum sit non
debere, nemo iam hanc quaestionem tractat, sicut ne
illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum 10
sit. Inter has putabat et hanc esse, an pater ob
dementiam quae morbo fieret tantum accusari a filio
debeat; aiebat enim manifestum esse e lege et de
officio patris quaeri et fingi quasdam controversias in
quibus pater furiosus probari non possit, <nec> 15
absolvi tamen propter impietatem nimiam, libidinem
foedam. Quid ergo? aiebat; numquam utar hac
quaestione? utar cum aliis deficiar.
  Pollio Asinius aiebat hoc Latronem videri tam- 13.1
quam forensem facere, ut ineptas quaestiones circum-
cideret, <sed> in nulla magis illum re scholasticum
deprehendi. 'Remittit' inquit 'eam quaestionem
quae semper pro patribus valentissima est.' Ego 5
[semper] scio nulli a praetore curatorem dari quia
inicus pater sit aut impius, sed quia furiosus; hoc
autem in foro esse curatorem petere quod in scholas-
tica dementiae agere.
  Gallio et superiore usus est quaestione et illam 14.1
adiecit: an agi cum patre dementiae possit ob id quod
fecerit, non ob id quod facturus sit. Neminem
iniuriarum accusari quod iniuriam facturus sit, nec
adulteri quod adulterium commissurus sit; <sic ne> 5
dementiae quidem quod demens futurus sit. Atqui
tu non, inquit, mecum agis quod non exoravisti, sed
quod non exoraturus es; puta enim hodie me exorari:
demens non ero. Demens videor qui uno verbo
sanari possum? Lex triginta dies dedit quia iudi- 10
cavit aliquem duriorem futurum. Etiamsi demens
est qui non exoratur a filio <tricensimo die>, numquid
et qui vicensimo? Ergo non potes hoc nomine dam-
nare me quod exoratus non sim; etiamnunc enim
exorari possum. Ita, si vis verum, agere mecum hoc 15
crimine non potes; utique <intra> triginta dies
exorari possum, post triginta queri non potes: aut
crimen non habeo aut accusatorem.
  Silo Pompeius fecit quaestionem qua Gallio usus est 15.1
<et illam adiecit>: nihil acturum adulescentem
etiamsi damnaverit patrem; nihilominus enim peri-
turum quia lex nullam aliam salutis viam dedit raptori
quam si exoraverit patrem. 5
  Latro haec omnia quasi membra in aliquam quaes-
tionem incurrentia tractabat, non ut quaestiones;
tamquam hoc ipsum in illam aiebat quaestionem in-
currere in qua quaeritur an raptor possit accusare
patrem intra tricesimum diem. 'Nam cum dico: 10
non potes accusare eum in cuius arbitrio positum est
moriaris an vivas, non magis quam magistratum in ius
vocare, quam de iudicibus tuis ferre sententiam, non
magis quam miles in imperatorem suum animadver-
tere, adicio: non opus est accusare; nihil enim tibi 15
proderit; etiamsi damnaveris, morieris; lex enim, si
non exoraveris, perire te vult; non exoras autem
etiamsi damnas.' Quare hoc non in quaestionis loco
ponebat? Inbecillum putabat.
  Adparet enim <non> exigere legem ab eo ut 16.1
exoret patrem qui non habet quem exoret. Puta
enim patrem alicuius esse tam palam furiosum ut
nihil intellegat: hunc exorari a filio vult? atqui eodem
loco est manifestus inclemens. 5
  Fuscus parum hoc putabat valens esse tamquam
quaestionem, satis valens tamquam argumentum; et
illam alteram quaestionem [satis valens questionem],
non posse cum patre agi eo nomine quod non pec-
caverit sed peccaturus sit, in aequitatis tractatione 10
ponebat, cum diceret: Agere mecum dementiae,
etiamsi potes, <non debes>. Numquid enim peccavi?
Non sum exoratus: nondum transit tempus, etiamnunc
exorari possum. Quam iniquum est nondum esse me
nocentem et iam reum! 15
  Omnes infamaverunt raptae patrem quasi cum 17.1
raptore conludentem. Gallio dixit: ingenuam vir-
ginem rapuit, si tamen rapuit. Silo Pompeius
eandem suspicionem in omnia contulit: 'Exoravi'
inquit 'raptae patrem.' Immo tu, cum exorabilem 5
haberet patrem, rapuisti.
  Hispanus dixit: Omnia cito facta sunt: iste cito
rapuit, ille cito ignovit. Nisi demens sum, aliquid
suspicandum.
  Argentarius dixit: Rapta est et statim exorata; 10
immo nescio an exorata, deinde rapta. Spero te in-
nocentiorem fuisse quam vis videri. Tu exorasse te
dicis, ego te exoratum puto. Dic, quid tibi cum
socero convenit? Rufus Vibius dixit: Dic mihi quid 18.1
tibi <cum socero> convenerit, quanto tibi nuptias
promiserit. Non vis? tum hercules fateberis cum
dies venerit.
  Asprenas dixit: 'iam' inquit 'non multum reli- 5
quum est ex triginta diebus'; si ex illo dies numer-
arem cum primum exorasti, aiunt iam triginta dies
praeterisse.
  Latro dixit, id quod inter sententias scriptum est:
'moriar'; dic ergo verum. 10
  Cestius hac figura declamavit, ut rogaret patrem,
tamquam <non> exoratus esset raptae pater; deinde
ad hanc sententiam transit: numquid peiorem cau-
sam habeo si apud alterum iudicem vici?
  Eadem figura declamavit et Hispo Romanius, sed 15
transit mollius: scio quid responderi possit mihi:
facile est domestico iudici satis facere; videro <de>
te cum ab raptae patre veneris.
  In hac controversia Triarius dixerat: non scies an 19.1
exores nisi ultimus dies venerit; et tum quamdiu
licebit perseverabo. Deinde cum scholasticorum
summo fragore: at tu quisquis es carnifex, cum
strictam sustuleris securem, antequam ferias, patrem 5
respice.
  Belle deridebat hoc Asinius Pollio: filius, inquit,
cervicem porrigat, carnifex manum tollat, deinde
respiciat ad patrem et dicat: agon? (quod fieri solet
victumis). Sed ioco quoque remoto aiebat rem veris- 10
simam, non posse carnificem venire nisi eo tempore
quo iam exorari pater non posset.
  Cestius ex altera parte hoc colore usus est quare 20.1
priorem rogasset raptae patrem: suspensum esse
<nolui patrem meum>, volui statim illum securum
esse de me; queritur quod illum potius cogitare de
matrimonio fili quam de periculo volui. 5
  Latro hoc colore usus est: Scitis periclitantes
alieno arbitrio agere. Illi qui circa erant sodales, qui
occurrerant amici paterni, aiebant: eamus statim ad
raptae patrem; in eiusmodi casu hi rogantur; nam
raptorum patres—rogant. 10
  Silo Pompeius diversum colorem huic secutus est: 21.1
nota erat, inquit, duritia patris mei; itaque amici
suaserunt, ad raptae patrem iremus, ne noceret apud
illum, tarde meum exorari patrem.
  Hispo Romanius bello idiotismo usus est. Dixer- 5
unt, inquit, amici: eamus ad raptae patrem; hoc
curemus, illud domi est.
  Fuscus Arellius dixit: prior rogatus est qui magis
timebatur.
  Triarius a parte adulescentis dixit: timeo ne 10
mutetur etiamsi exoratus est. Hunc sensum non
inprudenter Silo Pompeius inprobabat; aiebat enim
non posse mutari semel latam sententiam.
  Quidam voluerunt videri cito exoratum raptae 22.1
patrem, quidam tarde. Fuscus Arellius dixit: mag-
nam partem legis consumpsi nec de mora queror:
raptae pater rogabatur. Cestius non probabat, et
hac sententia usus est cum hunc colorem argueret: 5
dum vult videri rogatum diu raptae patrem, efficit ut
videatur suum diu non rogasse; malo autem videri
huius patrem tarde exorari quam tarde rogari.
  Hermagoras solebat interdum diu schemata prose-
qui, interdum breviter et fortius attingere, sicut in 10
hac sententia fecit, cum suspicionem facere vellet in-
ter raptae patrem et raptorem collusionis: 'πέπεισταί,
φησιν, ὁ τῆς φθαρείσης πατήρ’. οὕτως ταχέως;
μονονοὺ πρὸ τῆς φθορᾶς.'
  Artemon dixit: λέγε, ἐς τί σὺ πρὸς τὸν πατέρα 23.1
τῆς ἐφθαρμένης συμπεφώνηκας; λέγε, πῶς πέπεικας;
σιωπᾷς; †ΙΩΡΙΟ.†
  Glycon dixit: βραδέως ἐλεεῖς με· κηρὸς ῥῦσις
οὐκ ἔστι. φθίνω κρυεροτέραν θανάτου μέριμναν· 5
οὐ περιμενῶ σου τὸν ἔλεον.
  Hunc sensum commodius dixit Lepidus, Neronis
praeceptor: non misereberis nisi ultimo die? ego mei
ante miserebor.
  Diocles Carystius a parte patris ethicos dixit: 10
'ἡβῶ θανάσιμος.' ἀπόθανε· εἰς τί γὰρ ἥρπαζες;
εἰς τί γὰρ ἐφέρου; εἰς τί γὰρ ἐμαίνου; καὶ ταῦτα
δὴ ποήσας ἐνέδρας ἤ τι ὅμοιον.