| Raptor Patrem non Exorans | |
| Raptor, nisi et suum et raptae patrem intra dies | 2.3.pr.1 |
| triginta exoraverit, pereat. | |
| Raptor raptae patrem exoravit, suum non | |
| exorat. Accusat dementiae. | |
| PORCI LATRONIS 'Moriar,' inquit 'moriar.' | 1.1 |
| Dic ergo verum; non fleo. Quid contremescis, pectus? | |
| quid, lingua, trepidas? quid, oculi, obtorpuistis? nondum | |
| est tricesimus dies. Vitam rogas? dedi et perdidisti. | |
| 'Mori' inquit 'filium vis.' Ego te mori volo? | 5 |
| immo furor tuus, illa caeca et temeraria cupiditas, et | |
| inter haec pater illius, qui nimis cito exoratus est. | |
| Quare tam cito senex ille remisit iniuriam? Ne | |
| tristiore quidem vultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. | |
| Timeo ne verum sit quod audio, ne novo inauditoque | 10 |
| more de nuptiis puellae vitiator exoratus sit. | |
| CESTI PII Quo melius de sene iudicare possitis, | 2.1 |
| narrabo me iuvenem. Habui patrem sanae mentis | |
| nec tam severum ut crudelis esset, nec tam indul- | |
| gentem ut incautus. Duxi uxorem quam pater ius- | |
| serat, nec tamen nuptiarum mearum me paenitet. | 5 |
| Fili, nonne saepe excandui, saepe reconciliatus sum, | |
| saepe quod negaveram dedi? Ipse dispensasti triginta | |
| dies, ut haberet primos socer, medios reus, novissimos | |
| pater. Ne omnia vitia a prima adulescentia repetam, | |
| virginem rapuit, patrem accusat: haec intra dies triginta. | 10 |
| Putas me accusatori promissurum quod filio negavi? | |
| 'Impetravi' inquit 'ab illo': alii aiunt illum a te. | |
| Mediis me diebus accusas. Rapuisti virginem, cum | |
| tam libenter viveres? | |
| ARELLI FUSCI patris 'Moriar' inquit: etiam- | 3.1 |
| nunc minaris? nondum rogas? 'Quousque' inquit | |
| 'rogabo?' Iam lassus es nec adhuc ullum rogasti. | |
| 'Non possum' inquit 'exorare tam diu.' Novo | |
| more obicit dementi constantiam. 'Quid ergo? tu | 5 |
| poteris videre morientem filium?' Fortasse non | |
| potero et ideo irascor dum licet. | |
| POMPEI SILONIS Haec audacia eius ex parte cul- | |
| pae meae est: nimium indulgenter nutritus est, | |
| omnia sibi putat licere, nihil umquam me rogavit. | 10 |
| 'Ignovit' inquit. Ita aliquis ante me rogatus est? | |
| Non nosti condicionem legis tuae: in hac culpa <qui> | |
| pares sententias habent pereunt. Ipse se ad | |
| alienam misit, lex illum misit ad meam. 'Raptor, | |
| nisi et suum et raptae patrem exoraverit, pereat.' | 15 |
| Vis scire lex utrum maluerit? non exorari: irascitur. | |
| Ex duobus patribus eum raptor accusat qui legem | |
| sequitur. | |
| ARELLI FUSCI Miraris me dubitare? ipsa lex inter | 4.1 |
| mortem et nuptias dubia est. Quid me intempestivae | |
| proditis lacrimae? nondum erat tempus fatendi. | |
| Non est quod tibi quicquam promisisse lacrimas putes: | |
| fleo quod necesse mihi est filium spectare morientem. | 5 |
| Quid facturus sim adhuc nescio; utique tu ante tri- | |
| cesimum diem nescies. 'Exoravi' inquit '<rap- | |
| tae> patrem.' Quid ergo mihi molestus es si hoc | |
| tibi satis est? | |
| MOSCHI Effregit fores et identidem leges in- | 10 |
| vocantem coegit pati stuprum: nisi tam facile puel- | |
| lam exoravit quam patrem. Mortem vitiatione | |
| meruit, accusatione deprecatur. Consumuntur in- | |
| terim dies: uter nostrum illos consumit? 'Rogo' | |
| inquit: non est fortunae meae rogari; nunc ego | 15 |
| rogare debueram, qui periclitor. | |
| PAPIRI FABIANI Demens sum. Vides enim, turpiter | 5.1 |
| vivo, meretricem amo, legem ignoro, dies tuos non | |
| numero. Ad iudices vocat iudicem suum. 'Ergo | |
| moriar' inquit. Hoc si reo dicis, non curo; si iudici, | |
| videbo; si dementi, non intellego. Demens, inquit, | 5 |
| es: et huic aliquis ignoscere potest qui sic rogat? Vos | |
| mei iudices estis, iste habet suum iudicem, nec potest | |
| inexorabilem queri quem nondum expertus est. | |
| IUNI GALLIONIS 'Rogo' inquit. Nunc? hic? | 6.1 |
| sic? Si volebas rogare, admovisses propinquos, ami- | |
| cos, maiorum imagines, lacrimas, repetitos alte | |
| gemitus. Testor deos, sic rogaturus fui puellae | |
| patrem. 'Quando' inquit <'misereberis?' | 5 |
| Cum> vultum in supplicis habitum summiseris, | |
| cum dixeris: 'paenitet quod rapui, quod te priorem | |
| non rogavi,' cum dixeris te dementem fuisse, de- | |
| liberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis, de- | |
| liberabo cum tua matre. Me miserum, quam paene | 10 |
| promisi! <Dura>, anime, dura; here fortior eras. | |
| Et multum habeo quod deliberem: diversi me ad- | |
| fectus distringunt, inter reum et patrem distrahor; | |
| hinc iniuria est, hinc natura. Quid properas? nemo | |
| tibi praeter me rogandus est. 'Ergo' inquit | 15 |
| 'misereberis?' Nihil promittam ante tricesimum | |
| diem. O me miserum, quod tantum triginta diebus irasci | |
| possum! longiore tempore opus erat. Audi a de- | 7.1 |
| mente exempla huic crimini. Denis vicenisque annis | |
| inter bella iuventus consenuit; nos dies triginta ferre | |
| non possumus! Deliberabo: lex nihil vult temere | |
| fieri; magna res est, inquit: delibera, cogita, tempus | 5 |
| accipe. Effregisti domum civis, ut dicis etiam miseri- | |
| cordis; morere: non est hoc nocenti grave; ego nihil | |
| peccavi: propter te mori cupio. Ratio a me exigitur | |
| alienae culpae, meae potestatis. 'Quid ergo fac- | |
| turus es?' Non pronuntiabo ante supremam. | 10 |
| Quid miraris si illum citius exorasti? Facilius est | |
| iniuriam donare quam crimen. Agedum, procede in | |
| medium, senex, cuius misericordia crudelis sum: non | |
| putasti mecum deliberandum? Unde scis qualem | |
| filium habeam? ego certe adhuc nescio qualem filiam | 15 |
| habeas. 'Iam' inquit 'angustum tempus est': et | |
| tibi vacat accusare? Nullum tempus uni verbo an- | |
| gustum est. | |
| VIBI RVFI Quis umquam praeter me ignoscere | 8.1 |
| iussus est? 'Iam' inquit 'tempus angustum est.' | |
| Ita non putas me subducere quantum supersit? | |
| 'Iam' inquit 'tempus angustum est.' Angustum | |
| erat si duos rogare deberes. 'Angustum tempus | 5 |
| est' exclamat; 'nescio quando rogem.' Ergo me | |
| priorem rogare debuisti: non dico quia dignior sum | |
| qui prius roger quia pater tuus; id quod minimum est, | |
| propius habito. Hoc videlicet illa pars legis pertine- | |
| bat: 'et suum patrem exoret.' | 10 |
| P. ASPRENATIS Sic aliquis exorat? sic deprecatur? | |
| Apparet nunc te primum rogare. Demens sum: immo | |
| si vis argumentum dabo tibi: filius meus moriturus | |
| est, et nondum testamentum meum mutavi. | |
| CORNELI HISPANI Multi me adfectus diducunt: | 15 |
| necesse est de aliis querar, de aliis erubescam, de aliis | |
| timeam, de omnibus etiamnunc deliberem. Ne ille | |
| quidem, quamvis dicatur nimis exorabilis, ignovisset | |
| si sic rogatus esset. | |
| Pars altera. ARELLI FUSCI patris Me miserum, | 9.1 |
| pater! irae tuae detractum est nihil, at tempori multum. | |
| Infelicior sum quam si neutrum exorassem; mortem | |
| timeo postquam mihi omnes gratulati sunt. Quid | |
| tibi, optime socer, pro ista misericordia tua, qua mihi | 5 |
| et patri meo pepercisti, precer nisi superstitem filiam? | |
| PAPIRI FABIANI Non possum dissimulare, pater: | |
| quod illum exoravi, tuum beneficium est; certe cum | |
| exoratus est, hoc dixit: Aliud quidem suadebat dolor | |
| meus, sed quid faciam? Patris tui misereor. Mise- | 10 |
| rere, pater: scis quam brevis sit advocatio mea. | |
| 'Misereor' inquit (vis verum dicam, quid dixerit?) | |
| 'patris tui.' Unde ego miser ab hoc patre veniens | |
| timerem patrem? | |
| CESTI PII Timeo mortem nec iam habeo cui | 10.1 |
| peream. | |
| MARULLI Si tibi tam pertinax adversus me odium | |
| est, audacter quid sis facturus pronuntia; dic exorari | |
| te non posse. Quid me incerta mortis expectatione | 5 |
| suspendis? Sollicitus inter somnos quoque velut | |
| admotam cervicibus meis securem expavesco. Si non | |
| inpetro ut vivam, hoc certe inpetrem, ne diu moriar. | |
| Non est quod putetis legem in numero dierum | |
| angustam fuisse: <est> lex illius diu mori. Res- | 10 |
| ponde, pater: si servaturus es filium, iam tempus fuit; si | |
| occisurus, iam tempus est. Non possum metum susti- | |
| nere ultra nec tormenta <tot> diebus pati: et in me | |
| mihi aliquid licet. | |
| BLANDI Ita parum tibi contigit quod solus pericli- | 15 |
| tante filio non rogas? | |
| Latro sic divisit: an intra tricesimum diem raptor | 11.1 |
| cum alio agere possit, sicut non potest qui in custodia | |
| est, qui in carcere. Etiamsi cum alio potest, an cum | |
| patre possit, quoi vitae mortisque arbitrium datum | |
| est, an illi accusare eum liberum sit quem mortiferum | 5 |
| est non exorasse? Etiamsi cum patre potest agere, | |
| an ob id possit cuius faciendi potestatem lex patri | |
| dedit: 'ista enim ratione nihil licet si aut exorari aut | |
| accusari ei necesse est.' Deinde si potest agere, an | |
| debeat. Irascendi causas tractavit, quod rapuit, | 10 |
| quod alium prius rogavit, quod patrem non rogavit, | |
| quod etiam accusat. Si non exorari <a> filio de- | |
| mentia est, an tamen damnari dementiae non possit | |
| cum adhuc an exoretur incertum sit. Hic paternos | |
| adfectus tractavit spem facientis. Non probabat | 15 |
| Fuscum, qui paulo apertius agebat: Est, <inquit, | |
| contra> controversiam promittere. Potest nihilo- | |
| minus et bonus agi pater et non exoratus. | |
| Fabianus hanc quaestionem fecit et in ea multum | 12.1 |
| moratus est: dementiae non posse agi nisi cum eo qui | |
| morbo fureret; in hoc enim latam esse legem, ut | |
| pater a filio sanari deberet, non ut regi. | |
| Latro eleganter dicebat quasdam esse quaestiones | 5 |
| quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam | |
| an quidquid optaverit vir fortis aut tyrannicida ac- | |
| cipere debeat: quasi iam pronuntiatum sit non | |
| debere, nemo iam hanc quaestionem tractat, sicut ne | |
| illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum | 10 |
| sit. Inter has putabat et hanc esse, an pater ob | |
| dementiam quae morbo fieret tantum accusari a filio | |
| debeat; aiebat enim manifestum esse e lege et de | |
| officio patris quaeri et fingi quasdam controversias in | |
| quibus pater furiosus probari non possit, <nec> | 15 |
| absolvi tamen propter impietatem nimiam, libidinem | |
| foedam. Quid ergo? aiebat; numquam utar hac | |
| quaestione? utar cum aliis deficiar. | |
| Pollio Asinius aiebat hoc Latronem videri tam- | 13.1 |
| quam forensem facere, ut ineptas quaestiones circum- | |
| cideret, <sed> in nulla magis illum re scholasticum | |
| deprehendi. 'Remittit' inquit 'eam quaestionem | |
| quae semper pro patribus valentissima est.' Ego | 5 |
| [semper] scio nulli a praetore curatorem dari quia | |
| inicus pater sit aut impius, sed quia furiosus; hoc | |
| autem in foro esse curatorem petere quod in scholas- | |
| tica dementiae agere. | |
| Gallio et superiore usus est quaestione et illam | 14.1 |
| adiecit: an agi cum patre dementiae possit ob id quod | |
| fecerit, non ob id quod facturus sit. Neminem | |
| iniuriarum accusari quod iniuriam facturus sit, nec | |
| adulteri quod adulterium commissurus sit; <sic ne> | 5 |
| dementiae quidem quod demens futurus sit. Atqui | |
| tu non, inquit, mecum agis quod non exoravisti, sed | |
| quod non exoraturus es; puta enim hodie me exorari: | |
| demens non ero. Demens videor qui uno verbo | |
| sanari possum? Lex triginta dies dedit quia iudi- | 10 |
| cavit aliquem duriorem futurum. Etiamsi demens | |
| est qui non exoratur a filio <tricensimo die>, numquid | |
| et qui vicensimo? Ergo non potes hoc nomine dam- | |
| nare me quod exoratus non sim; etiamnunc enim | |
| exorari possum. Ita, si vis verum, agere mecum hoc | 15 |
| crimine non potes; utique <intra> triginta dies | |
| exorari possum, post triginta queri non potes: aut | |
| crimen non habeo aut accusatorem. | |
| Silo Pompeius fecit quaestionem qua Gallio usus est | 15.1 |
| <et illam adiecit>: nihil acturum adulescentem | |
| etiamsi damnaverit patrem; nihilominus enim peri- | |
| turum quia lex nullam aliam salutis viam dedit raptori | |
| quam si exoraverit patrem. | 5 |
| Latro haec omnia quasi membra in aliquam quaes- | |
| tionem incurrentia tractabat, non ut quaestiones; | |
| tamquam hoc ipsum in illam aiebat quaestionem in- | |
| currere in qua quaeritur an raptor possit accusare | |
| patrem intra tricesimum diem. 'Nam cum dico: | 10 |
| non potes accusare eum in cuius arbitrio positum est | |
| moriaris an vivas, non magis quam magistratum in ius | |
| vocare, quam de iudicibus tuis ferre sententiam, non | |
| magis quam miles in imperatorem suum animadver- | |
| tere, adicio: non opus est accusare; nihil enim tibi | 15 |
| proderit; etiamsi damnaveris, morieris; lex enim, si | |
| non exoraveris, perire te vult; non exoras autem | |
| etiamsi damnas.' Quare hoc non in quaestionis loco | |
| ponebat? Inbecillum putabat. | |
| Adparet enim <non> exigere legem ab eo ut | 16.1 |
| exoret patrem qui non habet quem exoret. Puta | |
| enim patrem alicuius esse tam palam furiosum ut | |
| nihil intellegat: hunc exorari a filio vult? atqui eodem | |
| loco est manifestus inclemens. | 5 |
| Fuscus parum hoc putabat valens esse tamquam | |
| quaestionem, satis valens tamquam argumentum; et | |
| illam alteram quaestionem [satis valens questionem], | |
| non posse cum patre agi eo nomine quod non pec- | |
| caverit sed peccaturus sit, in aequitatis tractatione | 10 |
| ponebat, cum diceret: Agere mecum dementiae, | |
| etiamsi potes, <non debes>. Numquid enim peccavi? | |
| Non sum exoratus: nondum transit tempus, etiamnunc | |
| exorari possum. Quam iniquum est nondum esse me | |
| nocentem et iam reum! | 15 |
| Omnes infamaverunt raptae patrem quasi cum | 17.1 |
| raptore conludentem. Gallio dixit: ingenuam vir- | |
| ginem rapuit, si tamen rapuit. Silo Pompeius | |
| eandem suspicionem in omnia contulit: 'Exoravi' | |
| inquit 'raptae patrem.' Immo tu, cum exorabilem | 5 |
| haberet patrem, rapuisti. | |
| Hispanus dixit: Omnia cito facta sunt: iste cito | |
| rapuit, ille cito ignovit. Nisi demens sum, aliquid | |
| suspicandum. | |
| Argentarius dixit: Rapta est et statim exorata; | 10 |
| immo nescio an exorata, deinde rapta. Spero te in- | |
| nocentiorem fuisse quam vis videri. Tu exorasse te | |
| dicis, ego te exoratum puto. Dic, quid tibi cum | |
| socero convenit? Rufus Vibius dixit: Dic mihi quid | 18.1 |
| tibi <cum socero> convenerit, quanto tibi nuptias | |
| promiserit. Non vis? tum hercules fateberis cum | |
| dies venerit. | |
| Asprenas dixit: 'iam' inquit 'non multum reli- | 5 |
| quum est ex triginta diebus'; si ex illo dies numer- | |
| arem cum primum exorasti, aiunt iam triginta dies | |
| praeterisse. | |
| Latro dixit, id quod inter sententias scriptum est: | |
| 'moriar'; dic ergo verum. | 10 |
| Cestius hac figura declamavit, ut rogaret patrem, | |
| tamquam <non> exoratus esset raptae pater; deinde | |
| ad hanc sententiam transit: numquid peiorem cau- | |
| sam habeo si apud alterum iudicem vici? | |
| Eadem figura declamavit et Hispo Romanius, sed | 15 |
| transit mollius: scio quid responderi possit mihi: | |
| facile est domestico iudici satis facere; videro <de> | |
| te cum ab raptae patre veneris. | |
| In hac controversia Triarius dixerat: non scies an | 19.1 |
| exores nisi ultimus dies venerit; et tum quamdiu | |
| licebit perseverabo. Deinde cum scholasticorum | |
| summo fragore: at tu quisquis es carnifex, cum | |
| strictam sustuleris securem, antequam ferias, patrem | 5 |
| respice. | |
| Belle deridebat hoc Asinius Pollio: filius, inquit, | |
| cervicem porrigat, carnifex manum tollat, deinde | |
| respiciat ad patrem et dicat: agon? (quod fieri solet | |
| victumis). Sed ioco quoque remoto aiebat rem veris- | 10 |
| simam, non posse carnificem venire nisi eo tempore | |
| quo iam exorari pater non posset. | |
| Cestius ex altera parte hoc colore usus est quare | 20.1 |
| priorem rogasset raptae patrem: suspensum esse | |
| <nolui patrem meum>, volui statim illum securum | |
| esse de me; queritur quod illum potius cogitare de | |
| matrimonio fili quam de periculo volui. | 5 |
| Latro hoc colore usus est: Scitis periclitantes | |
| alieno arbitrio agere. Illi qui circa erant sodales, qui | |
| occurrerant amici paterni, aiebant: eamus statim ad | |
| raptae patrem; in eiusmodi casu hi rogantur; nam | |
| raptorum patres—rogant. | 10 |
| Silo Pompeius diversum colorem huic secutus est: | 21.1 |
| nota erat, inquit, duritia patris mei; itaque amici | |
| suaserunt, ad raptae patrem iremus, ne noceret apud | |
| illum, tarde meum exorari patrem. | |
| Hispo Romanius bello idiotismo usus est. Dixer- | 5 |
| unt, inquit, amici: eamus ad raptae patrem; hoc | |
| curemus, illud domi est. | |
| Fuscus Arellius dixit: prior rogatus est qui magis | |
| timebatur. | |
| Triarius a parte adulescentis dixit: timeo ne | 10 |
| mutetur etiamsi exoratus est. Hunc sensum non | |
| inprudenter Silo Pompeius inprobabat; aiebat enim | |
| non posse mutari semel latam sententiam. | |
| Quidam voluerunt videri cito exoratum raptae | 22.1 |
| patrem, quidam tarde. Fuscus Arellius dixit: mag- | |
| nam partem legis consumpsi nec de mora queror: | |
| raptae pater rogabatur. Cestius non probabat, et | |
| hac sententia usus est cum hunc colorem argueret: | 5 |
| dum vult videri rogatum diu raptae patrem, efficit ut | |
| videatur suum diu non rogasse; malo autem videri | |
| huius patrem tarde exorari quam tarde rogari. | |
| Hermagoras solebat interdum diu schemata prose- | |
| qui, interdum breviter et fortius attingere, sicut in | 10 |
| hac sententia fecit, cum suspicionem facere vellet in- | |
| ter raptae patrem et raptorem collusionis: 'πέπεισταί, | |
| φησιν, ὁ τῆς φθαρείσης πατήρ’. οὕτως ταχέως; | |
| μονονοὺ πρὸ τῆς φθορᾶς.' | |
| Artemon dixit: λέγε, ἐς τί σὺ πρὸς τὸν πατέρα | 23.1 |
| τῆς ἐφθαρμένης συμπεφώνηκας; λέγε, πῶς πέπεικας; | |
| σιωπᾷς; †ΙΩΡΙΟ.† | |
| Glycon dixit: βραδέως ἐλεεῖς με· κηρὸς ῥῦσις | |
| οὐκ ἔστι. φθίνω κρυεροτέραν θανάτου μέριμναν· | 5 |
| οὐ περιμενῶ σου τὸν ἔλεον. | |
| Hunc sensum commodius dixit Lepidus, Neronis | |
| praeceptor: non misereberis nisi ultimo die? ego mei | |
| ante miserebor. | |
| Diocles Carystius a parte patris ethicos dixit: | 10 |
| 'ἡβῶ θανάσιμος.' ἀπόθανε· εἰς τί γὰρ ἥρπαζες; | |
| εἰς τί γὰρ ἐφέρου; εἰς τί γὰρ ἐμαίνου; καὶ ταῦτα | |
| δὴ ποήσας ἐνέδρας ἤ τι ὅμοιον. |