| Torta a Tyranno pro Marito | |
| Torta a tyranno uxor numquid de viri tyran- | 2.5.pr.1 |
| nicidio sciret, perseveravit negare; postea | |
| maritus eius tyrannum occidit. Illam sterili- | |
| tatis nomine dimisit intra quinquennium non | |
| parientem. Ingrati actio est. | 5 |
| PORCI LATRONIS Si cum liberis torta esset, in- | 1.1 |
| dicasset. 'Escende,' inquit 'occide tyrannum; | |
| nisi occideris, indicabo.' Subito iniecta manu | |
| satelles 'quid moraris?' inquit; 'iam exposita | |
| tormenta sunt.' 'Bene est,' inquit mulier, 'ad | 5 |
| stuprum non vocor.' Instabat cotidie viro uxor, | |
| exigebat tyrannicidium: 'tempus est; escende; si | |
| nihil aliud, ut liberos habeas: in tyrannide paritura | |
| non sum.' 'Miraris si eo tempore <parere non | |
| potui quo a tyranno torqueri> matrona potuit?' | 10 |
| 'Escende, occide tyrannum; comes sequerer nisi | |
| me inutilem dimisisset tyrannus. Escende: ego iam | |
| feci tyrannicidium meum.' Eas nuptias tyrannicidium | |
| diduxit quas non diduxit tyrannus. | |
| CESTI PII [Subito infelicis nuptias tyrannus op- | 2.1 |
| pressit.] Trahebantur matronae, rapiebantur virgines; | |
| nihil tutum erat; nullae feliciores tunc videbantur quam | |
| quae liberos non habebant. Quaedam itaque elisere | |
| conceptos, quaedam fecunditatem suam moratae | 5 |
| sunt. Quod ad hanc pertinet, agat sane Fortunae | |
| gratias quod illo tempore nihil peperit. Tyrannus | |
| suspicatus est nescio quid istum de tyrannicidio cogitare, | |
| sive isti aliquid excidit, sive magna consilia non bene | |
| voltus texit. Utique de uxoris garrulitate queri non | 10 |
| potes, cum scias quemadmodum taceat. Misit satellites: | |
| 'attrahite' inquit 'uxorem, et' adiecit 'si quos | |
| filios habet.' Veniunt in domum crudelissimi carni- | 3.1 |
| fices, in quorum vultibus tormenta erant: iactatur | |
| misera inter satellitum manus, et toto itinere non | |
| ducitur sed trahitur. Hanc aliquis, etiamsi torta non | |
| sit, mirabitur non peperisse cum cogitaret iste de | 5 |
| tyrannicidio? Audacter iam consilium indicamus, | |
| iam enim, puto, licet. Nupsit isti propter liberos, sed | |
| infelices nuptias cito tyrannus oppressit; hoc pub- | |
| licum divortium fuit. Rapitur in arcem mulier, inter | |
| satellitum manus vexatur atque distrahitur. Hanc | 10 |
| aliquis, etiamsi non torqueatur, non parere miretur? | |
| Inposita in eculeum saepius ad absentem virum respexit | |
| quam ad praesentem tyrannum. Quam multas matres | |
| audivi illo tempore: quid mihi volui quae peperi? | |
| ARELLI FUSCI Explicatur crudelitatis adversus in- | 4.1 |
| felicem feminam adparatus et illa instrumenta virorum | |
| quoque animos ipso visu frangentia ad excutiendam | |
| muliebris pectoris conscientiam proponuntur; instat ante | |
| denuntiationibus quam tormentis tyrannus et mi- | 5 |
| nando torquet: tacet. Videt intentum tyranni | |
| vultum, videt oculos minaces: [et] tacet. Plus tibi | |
| praestare non potuit si de te liberos sustulisset. | |
| Flagellis caeduntur artus, verberibus corpus abrumpitur | |
| exprimiturque <sanguis> ipsis vitalibus: tacet. | 10 |
| Res publica, an sit tibi ista datura liberos nescio; tyran- | |
| nicidam dedit. Ita tu, mulier, non vis parere? delicata | |
| es, cruciatus puerperi times? Fremebat indig- | |
| natione captae civitatis maritus et consilio suo et | |
| uxoris adiutorio fortior. 'Quomodo occidam tyran- | 15 |
| num? quae pars accedenti maxime vacat? ubi custo- | |
| diae cessant? ubi natura loci minore munimento | |
| virtutem non summovet?' Sic vir et uxor noctes | |
| exercebant: miraris si transit quinquennium inter | |
| uxorem tortam et occupatum virum? Saeviebat etiam- | 20 |
| nunc tyrannus; torquebantur in conspectu maritorum | |
| uxores; paenitebat matres fecunditatis suae. | |
| HISPONIS ROMANI In quid desideras liberos? ut | 5.1 |
| sint quibus relinquas patrimonium? Ingrate, ita tu | |
| hac salva heredem non habes? Nullum tormenti | |
| genus omisit; omnia membra laniata, omnes artus | |
| convolsi sunt, scissum corpus flagellis, igne exustum, | 5 |
| convulsum tormentis. Ignoscetis puto mulierculae si | |
| dixero: fessa est. | |
| HISPANI CORNELI Cunctabatur ille nec ullis ad- | |
| hortationibus in tyrannicidium poterat inpelli; | |
| prorsus, cum uxorem vidisses, posses timenti ig- | 10 |
| noscere. Adsidue tormenta variantur; accenduntur | |
| extincti ignes; tortor vocatur sub quo mariti uxores | |
| prodiderant. Pacisci me tecum puta: ut taceam, | |
| donas quinquennium? Quid gloriaris tamquam non | |
| facilius sit occidere tyrannum quam sustinere? Duplici | 15 |
| beneficio uxoris suae obligatus <est>: et quod non | |
| est occisus et quod occidit. Fastidit sterilem qui | |
| fecit. | |
| IUNI GALLIONIS Instabat tyrannus: torque: illa | 6.1 |
| pars etiam potest; subice ignes: in illa parte iam | |
| exaruit cruor; seca, verbera, oculos lancina, fac iam | |
| ne viro placeat matrix. | |
| PAPIRI FABIANI Describam nunc ego cruciatus et | 5 |
| miram corporis patientiam inter tyrannica tormenta | |
| saevientia: extincti sanguine refovebantur ignes; in | |
| hoc desinebatur torqueri aliquando ut saepius posset. | |
| Exquisita verbera, lamnae, eculeus, quidquid antiqua | |
| saevitia invenerat, quidquid et nova adiecerat—quid | 10 |
| amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyran- | |
| nicidio quaereret. O nos felices quod nullis exhausta | |
| puerperiis fuit! Tacuit ac silentio tyrannicidium | |
| fecit, certe tyrannicidam. Convolsis laceratisque | |
| membris nec adhuc sufficientibus non dimissa est ex | 15 |
| arce sed proiecta. Quid est quare uxorem dimiseris? | 7.1 |
| Numquid premit censum onerosa sumptibus? et, ut | |
| saeculi mos est, in deterius luxu fluente muliebris ambitio | |
| certamine mutuo usque in publica damna privatis insanit. | |
| Numquid gemmas et ex alieno litore petitos lapillos et | 5 |
| aurem vestemque nihil in matrona tecturam con- | |
| cupivit? Si talis esset, facile illam corrupisset tyran- | |
| nus. Expecta, potest parere; non respondet ad pro- | |
| positum nec ad certam diem fecunditas; sui iuris rerum | |
| natura est nec ad leges humanas conponitur: modo | 10 |
| properat et vota praecurrit, modo lenta est et | |
| demoratur. Expecta, pariet. Quid dicis? 'Non | |
| potest fieri.' Quare? quod torta est. Imputat tibi | |
| quod †publica† est; imputat tibi quod torta est; im- | |
| putat tibi quod sterilis est. | 15 |
| IULI BASSI Aiebat tyrannus: ure, caede ventrem. | |
| ARGENTARI Caede ventrem, ne tyrannicidas | |
| pariat. | |
| TRIARI Non ex formula natura respondet nec ad | 8.1 |
| praescriptum casus obsequitur; semper expectari | |
| fortuna mavult quam regi. Aliubi effunditur in- | |
| provisa segetum maturitas, aliubi sera magno fenore | |
| moram redemit. Licet lex dies finiat, natura non | 5 |
| recipit. Aiebat tyrannus: 'indica; nulla tua culpa | |
| est': <tacet.> Caeditur: tacet; uritur: tacet. | |
| Utrum putas mirandum esse, tuum tyrannicidium an huius | |
| silentium? Expectasse aliqua per longum tempus | |
| maritum dicitur: quanta laus est servasse cum ex- | 10 |
| pectasse tanta sit? Alia desiderio viri attonita in | |
| ardentem rogum se misisse: haec non cum viro | |
| arsisset, quae pro viro arsit? Alia pro incolumitate | |
| mariti vicaria morte decidit: creditisne hanc in tor- | |
| mentis oppressam <horruisse> mortem? amplius pro | 15 |
| viro praestitisset si quid amplius exegisset tyrannus. | |
| MARCELLI Si quid tamen peccasset in partu, | 9.1 |
| ignosci ei posset; nupserat enim isti occupato. | |
| Crudelior es etiam illo quem occidisti tyranno: ille | |
| torsit, sed dimisit ad virum. | |
| ALBUCI SILI Vicerat saevitiam patientia; deerat | 5 |
| iam sanguis, supererat fides. Aliquando proiecta | |
| est; deserebatur distortis manibus, emotis articulis; | |
| nondum in sua membra artus redierant. Talem | |
| uxorem tortor dimisit ad partum. Ingratus voca- | |
| batur quod in praemio nullam uxoris fecerat men- | 10 |
| tionem. 'Res tuas tibi habe.' Inicere debuit | |
| manum et ipsum te inter res suas trahere; nihil | |
| amplius patri debes quam uxori. Mihi crede, maius | |
| fuit tyrannicidium pati quam facere. | |
| Pars altera. ARGENTARI 'Ego tamen torta sum.' | 10.1 |
| Merito obiceres nisi te vindicassem. | |
| FULVI SPARSI Vobiscum, iudices, loquor; quid | |
| faciam? Non agam gratias quod <non> indicavit | |
| uxor? timeo ne vobis ingrati iam <teneri videar; | 5 |
| agam gratias? liberorum expers manebo . . . | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ * * voluit in tali> controversia hanc | |
| reum facere primam, si materia patitur: 'non | |
| accepi <beneficium,' aut 'accepi> quidem sed | |
| reddidi' aut 'accepi quidem sed non potui red- | 10 |
| dere,' aut isto novissime confugere: 'non quisquis | |
| non reddidit beneficium ingrati tenetur; animus | |
| aestimandus est non reddentis.' | |
| Pollio Asinius aiebat numquam temptandam esse | |
| quaestionem primam, nisi manifesto obtineri posset, | 15 |
| qua negamus nos beneficium accepisse; perit tota | |
| causa nisi in hoc vicit; apparet enim ingratum esse | |
| qui ne fatetur quidem se accepisse beneficium. | |
| Gallio noster putat, quotiens possit, hoc auferendum | 11.1 |
| adversario; quotiens non possit, concutiendum; | |
| quotiens ne hoc quidem possit, ita transeundum quasi | |
| donemus et possimus quidem facere controversiam | |
| sed nolimus. | 5 |
| Idem Attico Dionysio, Apollodori discipulo, placuit. | |
| Hoc ille amplius: quotiens non potuerimus, aiebat, an | |
| beneficium acceperimus controversiam facere, de | |
| modo faciamus: non esse tam magnum quam ille | |
| dicat, sicut in criminibus facimus; quotiens negare | 10 |
| non possumus, esse quidem crimen illud fatemur, sed | |
| leviore poena dignum quam accusator arguat. | |
| Latro in hac controversia non dubitabat facere | 12.1 |
| primam quaestionem, an beneficium dederit. Hoc in | |
| haec divisit: etiamsi scisti de tyrannicidio viri nec in- | |
| dicasti, non est beneficium scelus non facere; deinde ne | |
| scisti quidem; non enim tibi indicavi nec tam magnum | 5 |
| consilium, virilibus quoque animis grave, commisi | |
| muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere quod | |
| nescit. <Alteram fecit:> etiamsi dedit beneficium, | |
| an receperit. Occidi tyrannum, libertatem tibi red- | |
| didi, ultionem plenissimam persecutus sum, nefarium | 10 |
| hostem illic occidi ubi torserat. Dices me rei pub- | |
| licae causa fecisse: et tu rei publicae causa tacuisti. | |
| <Tertiam: an ob id> tutus sit quod lege fecerit. | |
| Deinde ultima aequitatis tractatio: an quod fecit | |
| facere debuerit. Hoc divisit in duo: an iam certam | 13.1 |
| sterilitatem uxoris tam bonae ferre debuerit; an ne | |
| sterilis quidem pro certo sit. | |
| Novi declamatores post Moschum Apollodoreum, | |
| qui reus veneficii fuit et a Pollione Asinio defensus | 5 |
| damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem in | |
| hac controversia fecerunt: an inter viros et uxores | |
| data beneficia ingrati lege teneantur. Non est bene- | |
| ficium sed officium facere quod debeas: sic filius patri | |
| se dicat beneficium dare. Hanc quaestionem fecit et | 10 |
| Gallio noster. | |
| Blandus in ultima parte controversiae, qua de re | |
| publica disputatur, quaestionem fecit an quinquen- | |
| nium numerari debeat excepta tyrannide. Illud | |
| tempus non debet inputari quasi sterili quo matres | 15 |
| etiam editos partus abominatae sunt: illud tempus | |
| imputetur feminis quo rei publicae pariunt, non | |
| illud quo tyranno. Huic subiecit an, etiamsi aliis | |
| imputari tempus tyrannidis solet, huic non debeat. | |
| Latro ex suo more has non quaestiones putabat, sed | 14.1 |
| membra illius ultimae partis ex aequitatis quaestione | |
| pendentis. An <ne> sterilis quidem, altius repetit: | |
| 'Non quaecumque quinquennio non peperit sterilis | |
| est. Quid enim si vir alicuius afuerit toto paene | 5 |
| quinquennio peregrinatione, utri imputabitur? quid | |
| si vir aegrotaverit? Si hic maritus a tyranno tortus | |
| inutilis in concubitu suae uxoris iacuisset, <utri> im- | |
| putari debuit quinquennium? Quaeris quare non | |
| pepererit? Tyrannis erat; nemo non cum parenti- | 10 |
| bus suis querebatur quod natus esset. Adice quod | |
| torta est haec, quod maritus occupatus tyrannicidio | |
| non vacavit in uxoris voluptates.' | |
| Buteo, aridus quidem declamator, sed prudens | 15.1 |
| divisor controversiarum, contra Latronem sentiebat, | |
| Blando accedebat. Aliud enim esse aiebat: 'quae | |
| intra quinquennium non peperit, non utique sterilis | |
| est'; aliud: 'quae intra quinquennium non peperit, | 5 |
| non statim dimitti potest sterilitatis nomine'; hic | |
| quaeri de condicione iuris, illic de spe fecunditatis. | |
| Sed Blandum quoque arguebat; aiebat enim <non> | |
| sic fuisse quaerendum, an tyrannidis tempus excipi | |
| deberet, deinde, [an] etiamsi non in aliis, an <in hac, | 10 |
| tamquam> inter has gradus essent. Ipse sic hanc | |
| partem <vel> quaestionem dividebat: an, quae- | |
| cumque quinquennio non peperit, tamquam sterilis | |
| dimitti possit. <Puta> accidere, quod Atheniensi- | 16.1 |
| bus in bello accidit, ut liberi et coniuges in aliquo | |
| tutiore loco deponantur: inputabitur hoc tempus | |
| feminis, quo viros non destituunt, sed non habent? | |
| Si tyrannus non vetuisset istam parere, quin intra | 5 |
| <quinquennium parere potuerit, quis dubitet?> Et | |
| cum hoc vehementer implevisset et probasset, non | |
| omnes posse dimitti si quinquennio non peperissent, | |
| tunc illo transit: an haec posset; et hic etiamnunc | |
| non hoc quaerebat, an deberet dimitti, sed an posset, | 10 |
| et hoc contra Latronem dicebat: quomodo istam | |
| quaestionem putas in aequitatis tractationem cadere, | |
| cum quid liceat quaeratur, non quid oporteat? Hoc | |
| enim, an haec possit, per illa impleo: non potest quia | |
| <in> tyrannide non conceperat. Aliquod tempus im- | 15 |
| mune a legibus miseriae faciunt. Non dico: <non | |
| peperit> quia torta est—hoc adhuc praetereo et | |
| aequitatis tractationi reservo—, sed quia tu maximae | |
| rei cogitatione occupatus nihil de liberis cogitasti. | |
| Passienus, vir eloquentissimus et temporis sui | 17.1 |
| primus orator, hanc subtilitatem Buteonis non pro- | |
| babat: Latroni se adsentiri dicebat ideo <quod | |
| istae> quaestiones tractandae per se essent si haec | |
| mulier iniusti repudi ageret; nunc ingrati agit: ita | 5 |
| non quaeritur an legitime sed an ingrate dimissa sit; | |
| itaque in aequitatis tractationem cadunt etiam quae | |
| iuris sunt. Nam cum quaeratur an non oportuerit | |
| hanc dimitti etiamsi licuit, apparet quam utique non | |
| oportuerit si ne licuit quidem. | 10 |
| Albucius itaque decentissime fecit—solebat enim | |
| fere in aliquas figuras declamationem discribere—et | |
| prius egit iniusti repudii, deinde ingrati: †inquit | |
| putat emet an ullum beneficium a quo tamquam ini- | |
| quae dimissa.† Hinc omnes quaestiones ad sterili- | 15 |
| tatem et aestimationem quinquenni pertinentis libere | |
| tractavit; deinde transit in ingrati accusationem. | |
| Cestius pro viro <hunc> introduxit colorem: quo | 18.1 |
| tempore uxor torta est, nihil adhuc de tyrannicidio cogi- | |
| tabam; postea cogitavi et haec ipsa mihi causa cogitandi | |
| fuit uxoris ultio. Utrumque secutus est, ut <et> illa | |
| marito silentium imputare non posset et maritus im- | 5 |
| putare illi tyrannicidium posset. Latro dixit se iam | |
| tunc de tyrannicidio cogitasse, sed uxori non indi- | |
| casse. Fabianus philosophus colorem <non> magis | |
| bono viro convenientem introduxit quam oratori cal- | |
| lido. Dixit enim et cogitasse <se> tyrannicidium et | 10 |
| uxori indicasse et illam tum quidem fecisse quod pro- | |
| bam feminam facere oportuit, nunc peccare quod putet | |
| beneficium esse recte facere. Hic color illi et in illa | |
| parte profuit: si beneficium putas te dedisse quod | |
| tyrannicidium non prodidisti, ego prior dedi, qui tibi | 15 |
| tyrannicidium credidi. †Repudium ex tuo quo ius | |
| liberorum cupiditatem quo semper uti tamquam | |
| civis debuisset, postea magis tamquam tyrannicida.† | |
| L. Vinicius, †vinci fater†, Fabiani colorem valde | 19.1 |
| probabat, et aiebat onerari uxorem uno modo posse, | |
| si nihil umquam secretum ab illa maritus habuisset. | |
| Si dixerit, inquit, post tormenta se de tyrannicidio | |
| cogitasse, tum tyrannicidium uxori debemus. Melius | 5 |
| de viro meruit si torta tyrannicidam fecit quam si | |
| tacuit. Sed apparet ei aliquid de tyrannicidio | |
| cogitatum, de quo tyrannus usque eo suspicatus est | |
| ut torqueret. <Si> dixerit cogitasse quidem se de | |
| tyrannicidio ante tormenta, sed uxori non indicasse, | 10 |
| augebit uxoris beneficium: liberius enim potuit | |
| tyrannicidium indicare quod illi commissum non erat; | |
| potuit enim uxor etiam non indicante marito tam | |
| magni consili molitionem deprehendere. At si hunc | |
| colorem Fabiani sequor, multa efficiam. Si olim de | 15 |
| tyrannicidio cogitavi, honestior sum vetus tyrannicida | |
| et non privatis sed publicis malis ad ultionem in- | |
| pulsus. Si cum cogitarem non celavi uxorem, facilius | |
| persuadebo malum me hodie maritum non esse, qui | |
| semper tam deditus fui. Ad ultimum hoc consequar, | 20 |
| quod, si quod audierat tacuit, non beneficium est sed | |
| fides. | |
| Hic est L. Vinicius quo nemo civis Romanus in agendis | 20.1 |
| causis praesentius habuit ingenium: quidquid longa cogi- | |
| tatio alii praestatura erat, prima intentio animi dabat; ex | |
| tempore causas agebat, sed non desiderabat hanc com- | |
| mendationem, ut ex tempore agere videretur. De hoc | 5 |
| eleganter dixit divus Augustus: L. Vinicius ingenium in | |
| numerato habet. | |
| Hispo Romanius maligne et accusatorie 'Nihil' | |
| inquit 'ego isti narraveram; ista, ut erat necesse, | |
| aliquid ex vultu, aliquid ex nocturnis vigiliis suspicata | 10 |
| est. Unde emanaverit sermo scietis—videtis quo | |
| veniat tyrannus: non ad amicum meum, non ad | |
| servum, sed ad istam, quae nihil negoti habuisset si | |
| tacuisset. Tua etiam causa tacuisti: sciebas te peri- | |
| turam si confessa esses tyrannicidium.' | 15 |
| Hybreas dixit: †ἀνάξαις οὖν ἐπὶ τὴν ἄκραν ἐπιών, | |
| καὶ εἰ εὐτολμεῖς, νῦν λαβὲ τὸ ξίφος.† |