| Pater et Filius Luxuriosi | |
| Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. | 2.6.pr.1 |
| Filius accusat patrem dementiae. | |
| PORCI LATRONIS Utriusque tamen conparetur | 1.1 |
| luxuria. Tu consumis patrimonium patris tui, ego | |
| accusatoris mei. Naviga, milita, peregrinare, quaere | |
| adulescens, senex utere. Accusator meus diversos et | |
| inter se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, | 5 |
| crimen absolvi. | |
| CESTI PII Potest nobis convenire; similes sumus. | |
| Puta te patrem: dic quid me velis facere. Si tu | |
| bona fide frugi es, et hoc imitor. Te ego imitor an tu | |
| me? Rogo vos: uter prior coepit? 'Luxuriaris' | 10 |
| inquit. Patrimonium conputemus. 'Sed tu senex | |
| es' inquit. Hoc dicis: luxuria tua serius coepit, citius | |
| desinet. | |
| ARELLI FUSCI patris 'Sed tu' inquit 'senex es.' | 2.1 |
| Unde scis te non futurum luxuriosum senem? Omnia | |
| a te vitia: quod unguento coma madet, tuum est; | |
| quod laxior usque in pedes demittitur toga, tuum est. | |
| Quid est aliud quod non a te senes discant? Quid | 5 |
| porro? domus nostra luxuriosos duos non capit? In- | |
| dulgentius te abdicare non potui. Ecquid mihi licet | |
| seniles annos meliore vita reficere? Hoc novissimum | |
| meum meritum est et quod tibi pro maximo imputo: | |
| pro te etiam luxuriosus factus sum. | 10 |
| FABIANI Noli pecuniam concupiscere. Quid tibi | |
| dicam? Haec est quae auget discordiam urbis et | |
| terrarum orbem in bellum agitat, humanum genus | |
| cognatum natura in fraudes et scelera et mutuum | |
| odium instigat, haec est quae senes corrumpit. | 15 |
| Quidam summum bonum dixerunt voluptatem et omnia ad | |
| corpus rettulerunt. Nihil est mihi opus praecipienti- | |
| bus: habeo exemplum, proposui quidquid tu feceris | |
| facere; navigabo si navigaris, militabo si militaris: | |
| dic hodie, quid putes melius. Sed illud excipio: non | 20 |
| obicies quod elegeris. | |
| BLANDI Obicit luxuriam; poteram ei hoc dicere: | |
| adulescens, frugaliter vixi quamdiu patrem habui. | |
| Ante me desisti, ante me coeperas. | |
| †BLANDI† 'Senex luxuriaris.' Respondeo tibi: | 3.1 |
| adulescens enim navigavi. 'Ego' inquit 'iam | |
| desii, tu nondum.' Non miror si prior desisti; prior | |
| coeperas. | |
| MENTONIS Quid? gaudiorum taedium cepisti? | 5 |
| Vere luxurior. | |
| POMPEI SILONIS Si modo emendatus est filius | |
| meus—solet enim etiam luxuria dissimulari—, suo | |
| quisque ordine reus sit. Vis me ducere uxorem? Si | |
| novercam haberes, iam abdicatus esses. | 10 |
| VIBI GALLI Convivae certe tui dicunt: vivamus, | |
| moriendum est. Si intellego, hoc nulli magis in domo | |
| dicitur quam mihi. Ostendi tibi luxuriam quam in te | |
| non videbas. Adliga me, dum te custodias. | |
| P. ASPRENATIS Quia nihil proficiebam obiur- | 15 |
| gando, volui illi vitam suam ostendere. | |
| IUNI OTHONIS Malam causam haberem si alium | |
| accusatorem haberem; malam causam haberem si te | |
| filium non haberem. | |
| Pars altera. IUNI GALLIONIS A laudibus patris | 4.1 |
| incipiam. Fuit hic adulescens temperatissimus, et | |
| lubricum tempus sine infamia transit; duxit uxorem, | |
| filium sustulit, ad aetatem perduxit. Iam senex | |
| factus est, nisi quod sibi nondum videtur; <in> | 5 |
| luxuriam usque eo se proiecit ut accusem. Senex | |
| amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus | |
| unguentis et in praeteritos annos se retro agens et | |
| validius in voluptatibus quam iuvenis exultans, | |
| nonne portentum est? Luxuriosus adulescens peccat; | 10 |
| at senex luxuriosus insanit; aetas exhaurit <virtutes>: | |
| vitia lasciviunt. | |
| PAPIRI FABIANI Navem in portu mergis. Alter | |
| solito tempore labitur, alter insolito; alter alieno, | |
| alter suo; alter annos sequitur, alter senectuti re- | 15 |
| pugnat. Non est luxuria tua qualem videri velis: | |
| non simulas ista sed facis, nec amantem agis sed | |
| amas, nec potantem adumbras sed bibis, nec te dicis | |
| bona dissipare sed dissipas. Nemo, puto, vitia quia | |
| odit imitatur. Quis imperator ob hoc ipse de proelio | 20 |
| fugit, ut bene pugnaret exercitus? quis, ut ambitum | |
| comprimeret, ipse honores mercatus est? quis, ut | |
| seditionem leniret, turbavit rem publicam? Non | |
| coercet vitia qui provocat. | |
| Latro sic divisit: an ob hoc accusari pater possit, | 5.1 |
| <quod luxuriatus sit>. Hic illam volgarem quaes- | |
| tionem posuit quam solebat fastidire: †se leviter† | |
| minime patri obici solere luxuriam, non magis quam | |
| avaritiam, quam iracundiam; non vitia patris ac- | 5 |
| cusari solere, sed morbum. Ut possit aliquid praeter | |
| dementiam obici patri, <an> luxuria non possit. | |
| 'Alioqui filiis' inquit 'abdicare permittitis <patres; | |
| sed lex patri filium quia de alieno consumit abdicare | |
| permittit>, hic de suo consumit.' Etiamsi ob hoc | 10 |
| accusari pater a filio <potest, an a tali filio> possit? | |
| Hic vitiorum exprobratio. 'Sic ebrietatem patri obicis | |
| ebrius, sic petulantiam iniuriarum damnatus?' | |
| Etiamsi ob hoc accusari potest, etiamsi a tali filio, an, | |
| si ad castigandum filium hoc consilio usus est, dam- | 15 |
| nandus sit. Ait enim adulescens: Quolibet alio | |
| genere debuisti me obiurgare. Quid si adulterium | |
| velles vindicare committendo? Turpe est sic casti- | |
| gare vitia ut imiteris. Deinde, an consilio luxurietur. | |
| Non enim concedit hoc filius: 'alioqui' inquit | 20 |
| 'quare, si coepisti sic emendare filium, cum emen- | |
| daveras non desinis?' | |
| Cestius <a> parte patris aiebat simulationem | 6.1 |
| luxuriae significandam magis quam profitendam. | |
| Ita, inquit, apparebit illum simulasse si etiamnunc | |
| simulat; si desinit simulare, ostendit iam sibi nihil | |
| opus esse eo consilio, quasi filius emendatus sit; | 5 |
| emendatum autem esse non concessit, et adsidue dixit | |
| nihil magis se quam intervallum hoc luxuriae timere; | |
| intermissa vitia vehementius surgere. | |
| Latro aperte putabat simulationem confitendam. | |
| Incipio, inquit, non tantum honestum senem sed | 10 |
| prudentem defendere si, quod vitium videri poterat, | |
| efficio consilium. Quare potius significet quam dicat | |
| frugi <se> esse? | |
| Blandus hac figura declamavit filium: ut pro ab- | |
| dicato respondit. | 15 |
| Cestius aiebat adulescentis partem diligentius | 7.1 |
| colorandam: facere illum rem non ita probam: patri | |
| non remittere quod a patre ipsi remissum sit. Itaque | |
| sic narravit ut suam quoque luxuriam imputaret | |
| patri. Non severam fuisse disciplinam, non bene in- | 5 |
| stitutam domus legem, quae posset adulescentis mores | |
| formare et a vitiis aetatis abducere. 'Quodammodo' | |
| inquit 'ad luxuriam a patre praemissus sum. | |
| . . . unguento canos madentis et comissatorem senem: utique | |
| nulli nimis luxuriosus sed parum sanus videbatur. | 10 |
| Merito in adulescentibus <non> omnem luxuriam | |
| vindicant: cito desinunt. Desii, cum haberem | |
| luxuriae istius exemplum. Quaeritis quae res mihi | |
| remedio fuerit? aetas: illa quae faciebam iam puta- | |
| bam me non decere.' | 15 |
| Hunc sensum ipse Cestius sano genere dixit; | 8.1 |
| Flavum Alfium, auditorem suum, qui eandem rem | |
| lascivius dixerat, obiurgavit. Flavus hoc modo dixit: | |
| cum desidiae se eripuisset, paulatim se ad frugali- | |
| tatem redisse et odio se vitiorum captum. 'Hoc | 5 |
| fuit' inquit 'quare desinerem: sentiebam' inquit | |
| 'me senem fieri.' Cestius hoc aiebat dulcius | |
| quidem <esse>, sed corrumpi ultimam sententiam. | |
| 'Incredibile est,' inquit 'cum iuvenis sit, sensisse | |
| illum se senem fieri, et nolim videri tam diu luxuri- | 10 |
| atum donec sentiret senem se fieri.' | |
| Fuscus Arellius dixit: Non accusaturus patrem sed | 9.1 |
| me defensurus sum, ne aliena luxuria male audiam. | |
| Hoc consilium luxuriante filio honestum emendato | |
| <est> supervacuum. In narratione hunc colorem | |
| habuit: subito furore conlapsam patri mentem. | 5 |
| Meretricem vidi pendentem collo senis et parasi- | |
| torum circumfusum patri gregem, turpes cum rivali- | |
| bus rixas et ebrietati nocturnae additum diem. | |
| Putavi initio et ego consilium esse, non morbum: | |
| desii luxuriari; desinet, inquam, si propter me coepit. | 10 |
| Permanet in iuvenalibus vitiis et turpius luxuriosus et | |
| diutius. Quid faciam? ex suo more emendare | |
| patrem volo: luxuriandum est. | |
| Silo Pompeius patronum adulescenti dedit; quod | 10.1 |
| non putabat in accusatoris persona Latro faciendum: | |
| <numquam certe esse factum> ut aliquis per patro- | |
| num accusaret patrem. | |
| Rufus Vibius <a parte> adulescentis: festivum | 5 |
| senem! in honorem filii sui ebrius fit. In narratione | |
| hoc usus est colore: solutum patrem iam mente eius | |
| labente laudare coepisse luxuriam; dicere enim eos | |
| felicius <vivere> qui sibi amare permitterent nec | |
| cessarent tantum habere quantum cuperent; obiur- | 10 |
| gare interim <se> quasi non commodaret. 'Rusti- | |
| cum' inquit 'iuvenem! Praematura' inquit | |
| 'severitas non est frugalitas sed tristitia: quid tu | |
| senex facies?' Non creditis haec illum dixisse qui | |
| vitia dum obiurgare vult luxuriatur? | 15 |
| Argentarius hoc colore declamavit: Duo luxuri- | 11.1 |
| antur una in domo: alter iuvenis, alter senex; alter | |
| filius, alter pater; uterque aeque licenti cultu per | |
| publicum incedit. Alter vobis hoc ait: 'Concessis | |
| aetati iocis utor et iuvenali lege defungor; id facio | 5 |
| quod pater meus fecit cum iuvenis esset. Negabit? | |
| Bona ego aetate coepi; simul primum hoc tirocinium | |
| adulescentiae quasi debitum ac sollemne persolvero, | |
| revertar ad bonos mores.' Qui qualem causam | |
| habeat videritis; facit etiamsi non quod oportet fieri, | 10 |
| at quod solet. Alter ait: 'scio me novum civitatis | |
| miraculum incedere, luxuriosum senem, sed hoc casti- | |
| gandi genus commoventius visum; ut emendarem | |
| filium, ipse peccare coepi.' Ita, si avos viveret, ut | |
| nemo in domo luxuriosus esset, tres luxuriosi fuissetis. | 15 |
| A parte patris Glycon Spyridion dixit: ἐγὼ μὲν | 12.1 |
| ἄρχομαι δαπανῶν, σὺ δ’ οὐ παύῃ. | |
| Agroitas Massiliensis longe vividiorem sententiam | |
| dixit quam ceteri Graeci declamatores, qui in hac | |
| controversia tamquam rivales rixati sunt. Dicebat | 5 |
| autem Agroitas arte inculta, ut scires illum inter | |
| Graecos non fuisse, sententiis fortibus, ut scires illum | |
| inter Romanos fuisse. Sententia quae laudabatur | |
| haec fuit: ἐπὶ τῆς ἀσωτίας τοῦτο διαπεφωνήκαμεν· | |
| σὺ μὲν δαπανᾷς ἡδόμενος, ἐγὼ δὲ λυπούμενος. | 10 |
| Damas Scombrus: ἐστυγημένην ἀσωτίαν ἀσωτεύῃ. | |
| Diocles Carystius: εἴθ’ εὐχαριστοίης· ἄρτι ἐκ | 13.1 |
| τῆς ἀσωτίας μεταβάλλομαι. | |
| Hermagoras raras sententias dicebat, sed argutas | |
| et quae auditorem diligentem penitus adficerent, | |
| securum et neglegentem transcurrerent. In hac | 5 |
| controversia dixit: ὦ τύχης δεινῆς· ταῦτα ἐπιτάτ- | |
| τοντες ἀλλήλοις ἐποιοῦμεν. | |
| Barbarus dixit vulgarem sensum satis vulgariter: | |
| γνώσῃ, τέκνον, ὅτι νοῦς γήρᾳ συνανθεῖ. | |
| Elegantius hoc conposuit Hispo Romanius: Placet | 10 |
| vobis frugalitas mea, quod patrimonium servavi, quod | |
| adquisivi, quod uxorem mature duxi, semper dilexi, | |
| quod ab omni me tutum fabula praestiti. Illud ad- | |
| firmo, nihil tota vita frugalius feci. | |
| Rem ab omnibus dictam celerrime Syriacus Vallius | 15 |
| dixit: fili, quando vis desinamus? |