| Peregrinus Negotiator | |
| Quidam, cum haberet formonsam uxorem, | 2.7.pr.1 |
| peregre profectus est. In viciniam mulieris | |
| peregrinus mercator commigravit; ter illam | |
| appellavit de stupro adiectis pretiis; negavit | |
| illa. Decessit mercator, testamento heredem | 5 |
| omnibus bonis reliquit formonsam et adiecit | |
| elogium: 'pudicam repperi.' Adit heredi- | |
| tatem. Redit maritus, accusat adulteri ex sus- | |
| picione. | |
| PORCI LATRONIS Quamquam eo prolapsi iam | 1.1 |
| mores civitatis sunt ut nemo ad suspicanda adulteria | |
| nimium credulus possit videri, tamen ego adeo longe | |
| ab eo vitio afui ut magis timeam ne quis in me aut | |
| nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat quod | 5 |
| tam seram querellam detuli. Non accuso adulteram nisi | |
| divitem factam; ex ea domo ream protraho in qua iam | |
| nihil meum est. Cum ego tamdiu peregrinatus sim, | |
| nullum periculum terra marique fugerim, plus <ista> | |
| intra unam viciniam quam ego toto mari quaesit. | 10 |
| Post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, con- | |
| fitendum habeo hac me causa afuisse, ut in accessionem | |
| patrimoni peregrinando cum uxore certarem. Illud, | |
| iudices, mihi tormentum est, quod notata iudicio | |
| vestro, ut multiplicatam dotem perdat, plus tamen ex | 15 |
| quaestu habitura est quam quantum damnatae per- | |
| dendum est; tantum in istam dives amator effudit ut | |
| post poenam quoque expediat fuisse adulteram. | |
| Quae praeceperim uxori proficiscens, scio; cetera, | 2.1 |
| quemadmodum adulescens formonsus, dives, ignotus | |
| in viciniam formonsae et in absentia viri nimium | |
| liberae mulieris commigraverit, quemadmodum ad- | |
| sidua satietate cotidianae per diem noctemque libi- | 5 |
| dinis exhaustis viribus perierit, interrogate rumorem. | |
| Vos interrogo, iudices, quid offici mei fuerit: poteram | |
| ego salvo pudore meo nihil de hereditate suspicari in | |
| qua etiam nomen auctoris ab uxore doctus sum? | |
| Veni nihil aliud quam ut fortunam meam querar; | 10 |
| nam causam melius vos nostis. | |
| Tempus est, iudices, de uxore marito credi mulierem | 3.1 |
| tam formonsam amari potuisse pudice; certe sic | |
| amari, ne sollicitaretur, potuit; neque est quod dicat: | |
| non in meo istud arbitrio positum <erat>. Erratis | |
| vos, iudices, si non maius ad sollicitandam matronam | 5 |
| putatis inritamentum spem corrumpendi quam faciem | |
| quamvis amabilem venustam. Si tantum in for- | |
| monsa sperari posset quantum placere potest, omnes | |
| formonsae in se universos oculos converterent. | |
| Matrona, quae <tuta> esse adversus sollicitatoris | 10 |
| lasciviam volet, prodeat in tantum ornata quantum ne | |
| inmunda sit; habeat comites eius aetatis quae in- | |
| pudicum, si nihil aliud, in verecundiam annorum | |
| movere possit; ferat iacentis in terram oculos; adversus | |
| officiosum salutatorem inhumana potius quam inverecunda | 15 |
| sit; etiam in necessaria resalutandi vice multo rubore | |
| confusa <sit>. Sic se in verecundiam pigneret <ut> | |
| longe ante inpudicitiam suam ore quam verbo neget. In | |
| has servandae integritatis custodias nulla libido in- | |
| rumpet. | 20 |
| Prodite mihi fronte in omne lenocinium composita, | 4.1 |
| paulo obscurius quam posita veste nudae, exquisito in | |
| omnes facetias sermone, tantum non ultro blan- | |
| dientes ut quisquis viderit non metuat accedere: | |
| deinde miramini si, cum tot argumentis inpudicitiam | 5 |
| praescripseritis, cultu, incessu, sermone, facie, aliquis | |
| repertus est qui incurrenti adulterae se non sub- | |
| duceret. Internuntium, puto, illa sollicitatoris arripi | |
| et denudari iussit, flagella et verbera et omne genus | |
| cruciatus poposcit, in plagas deterrimi mancipi vix | 10 |
| inbecillitatem muliebris manus continuit. Nemo sic | |
| negantem iterum rogat. | |
| Quotiens absentis viri nomen inploravit? quotiens | 5.1 |
| quod non una peregrinaretur questa est? cum quo | |
| questa es? apud quem indignata es? Abunde te in | |
| argumentum pudicitiae profecturam putas si stuprum | |
| tantum negaveris, quod plerumque etiam inpudicis- | 5 |
| sima, spe uberioris praemi, de industria simulat? | |
| Quando de iniuria tua viro scripsisti et, ne in oc- | |
| casionem similis iniuriae solitudo tua pateret, maturio- | |
| rem reditum rogasti? Et quanto decentius con- | |
| tumeliam penetralium meorum uxoris epistula quam | 10 |
| testamento sollicitatoris cognoscerem! Miserrimus | |
| omnis saeculi maritus sic contempta absentia mea | |
| etiamnunc iniuriam meam nescirem si qui fecerat | |
| tacere voluisset. | |
| Totiens sollicitata non istam faciem qua placere | 6.1 |
| poteras convestisti? non omne ornamentum veluti | |
| causam talis iniuriae exsecrata es? Quod proximum | |
| est a promittente, rogata stuprum tacet. Inspicite | |
| adulterae censum; ex eo inpune sit quod adulter isti | 5 |
| dedit si est aliquid quod non dederit. Quid singil- | |
| latim omnia percenseo? quid ego non emi in mundo | |
| tibi? <Me> miserum: maritus cum omni censu | |
| meo inter munera adulteri lateo. 'Sola heres esto.' | |
| Quid ita? Habes, inquit; scripsit causas: 'quia, | 10 |
| cum semel appellassem, <cum iterum appellassem>, | |
| cum tertio appellassem, non corrupi.' O nos nimium | 7.1 |
| felici et aureo, quod aiunt, saeculo natos! Sic etiam | |
| qui inpudicas quaerunt pudicas honorant? 'Omnium | |
| bonorum meorum, omnis pecuniae meae sola heres esto | |
| quia corrumpi non potuit, quia tot sollicitationibus | 5 |
| expugnari non potuit, quia tam fideliter pudicitiam | |
| custodivit.' Tace paulisper nomen auctoris: numquid | |
| non testamentum viri creditis? Ecce nullam in uxore | |
| suspicatus infamiam, inter mutuum eius amorem aut | |
| certe ita creditum iam moriturus tabellas occupare si | 10 |
| volo et muneribus meis inponere elogium, ex testa- | |
| mento adulteri petendum est. | |
| 'Sola heres esto, quamvis aliena, quamvis ignota; | |
| tantum quia pudica, quia incorrupta est.' Quid? isti | 8.1 |
| tam censorio adultero non mater est? non soror? non | |
| propinqua? an nulla earum pudica est? Idcirco | |
| scilicet cum tantis divitiis peregrinas urbes in | |
| honorem pudicitiae ignotae perambulat. Illic ubi | 5 |
| natus est nulla pudica erat, atque illic ubi negotiatus | |
| est nulla non prostituta erat; vacuo testamento | |
| pudica heres per errorem quaesita est. | |
| Ego adulteram arguo, qui in matrimonium recepi, | |
| qui communis ex ista liberos precatus sum, qui pudi- | 10 |
| cam libentissime crederem. Adeone iam ad omnem | |
| patientiam saeculi mos abiit ut adversus querimoniam viri | |
| uxor alieno teste defendatur? At hercules adversus | |
| externorum quondam opiniones speciosissimum | |
| patrocinium erat: ego viro placeo. | 15 |
| Atque ego, si hunc morem scribendi recipitis, in | 9.1 |
| conspectu vestro ita scribam: 'uxor mea heres <ne> | |
| esto, quod peregrinante me adamata est, quod heres | |
| ab adulescente alieno ac libidinoso relicta est, quod | |
| tam infamem hereditatem adit.' A duobus vos | 5 |
| testamentis in consilium mitto: utrum secuturi estis? | |
| quo ab adultero absolvitur, an quo damnatur a viro? | |
| Unus pudicitiae fructus est pudicam credi, et ad- | |
| versus omnes inlecebras atque omnia delenimenta | |
| muliebribus ingeniis est veluti solum <ac> firma- | 10 |
| mentum in nullam incidisse fabulam. †novos fortasse | |
| non in omnium existimationem ocure et horrendum | |
| multa deinde ab variae daturis experimenta.† | |
| Feminae quidem unum pudicitia decus est; itaque | |
| ei curandum est esse ac videri pudicam. . . . | 15 |
| Muliebrium vitiorum fundamentum avaritia est. | |
| Quae potest non timere opinionem adulterii, potest | |
| non timere adulterium. Ex omni rupe conchylium | |
| contrahitur quo vestis cruentetur. Infelices ancil- | |
| larum greges laborant ut adultera tenui veste perspi- | 20 |
| cua sit et nihil in corpore uxoris suae plus maritus | |
| quam quilibet alienus peregrinusque cognoverit. | |
| Futuram eius aestimabo pudicitiam; interim, quod | |
| negat, conperi inpudicam. Omnes te inpudicam | |
| locuntur, pudicam tantum et unus et peregrinus, qui | 25 |
| plus laudator quam accusator nocet. Uxorem meam | |
| nusquam pudicam audivi nisi in adulteri elogio. | |
| Deice in terram oculos et aures externorum vocibus | |
| claude: sibi quisque pro te neget. Pudicam ille | |
| dixit, ego inpudicam: puto, plus credetis civi quam | 30 |
| peregrino, marito quam adultero. Ipsum elogium | |
| scripsit corruptoris animo. Quia pudicam, inquit, | |
| conperi: quod nulli praeter me contigit. | |
| Pars altera. Formosa est: hoc natura peccavit. | |
| Sine viro fuit: hoc maritus peccavit. Appellata est: | 35 |
| hoc alius peccavit. Negavit: hoc pudice. Heres | |
| relicta est: hoc feliciter. Hereditatem adiit: hoc | |
| consulte fecit. |