| Liber Tertius | |
| Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem. | |
| Quosdam disertissimos cognovi viros non respon- | 3.pr.1.1 |
| dentes famae suae cum declamarent, in foro maxima | |
| omnium admiratione dicentes, simul ad has domes- | |
| ticas exercitationes secesserant desertos ab ingenio | |
| suo. Quod accidere plerisque aeque mihi mirum | 5 |
| quam certum est. Memini itaque me a Severo | |
| Cassio quaerere quid esset cur in declamationibus | |
| eloquentia illi sua non responderet. | |
| In nullo enim hoc fiebat notabilius. Oratio eius | 2.1 |
| erat valens, culta, vigentibus plena sententiis; nemo | |
| minus passus est aliquid in actione sua otiosi esse; | |
| nulla pars erat quae non sua virtute staret, nihil in | |
| quo auditor sine damno aliud ageret, omnia intenta, | 5 |
| aliquid petentia; nemo magis in sua potestate habuit | |
| audientium affectus. Verum est quod de illo dixit | |
| Gallio noster: 'Cum dicebat, rerum potiebatur: | |
| adeo omnes imperata faciebant; cum ille voluerat, | |
| irascebantur. Nemo non illo dicente timebat ne | 10 |
| desineret.' | |
| Non est quod illum ex his quae edidit aestimetis; | 3.1 |
| sunt quidem et hic quibus eloquentia eius <agnos- | |
| catur; tamen auditus> longe maior erat quam | |
| lectus. Non hoc ea portione illi accidit qua omnibus | |
| fere, quibus maiori commendationi est audiri quam | 5 |
| legi, sed in illo longe maius discrimen est. | |
| Primum tantundem erat in homine quantum in | |
| ingenio: corporis magnitudo conspicua, suavitas | |
| valentissimae vocis—quamvis haec inter se raro | |
| coeant, ut eadem vox et dulcis sit et solida—, pro- | 10 |
| nuntiatio quae histrionem posset producere, <nec> | |
| tamen quae histrionis posset videri. Nec enim quic- | 4.1 |
| quam magis in illo mirareris quam quod gravitas, | |
| quae deerat vitae, actioni supererat: quamdiu citra | |
| iocos se continebat, censoria oratio erat. Deinde | |
| ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat. | 5 |
| Vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam | |
| studii magis placebat in his quae inveniebat quam in | |
| his quae attulerat. Iam vero iratus commodius dice- | |
| bat, et ideo diligentissime cavebant homines ne | |
| dicentem interpellarent. Uni illi proderat excuti; | 5.1 |
| melius semper fortuna quam cura de illo merebatur. | |
| Numquam tamen haec felicitas illi persuasit negle- | |
| gentiam. Uno die privatas plures <quam duas> | |
| non agebat, et ita ut alteram ante meridiem ageret, | 5 |
| alteram post meridiem; publicam vero numquam | |
| amplius quam unam uno die. Nec tamen scio quem | |
| reum illi defendere nisi se contigerit: adeo nusquam | |
| rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis suis | |
| habuit. Sine commentario numquam dixit, nec hoc | 6.1 |
| commentario contentus erat in quo nudae res | |
| ponuntur, sed ex maxima parte perscribebatur actio; | |
| illa quoque quae salse dici poterant adnotabantur; | |
| sed cum procedere nollet nisi instructus, libenter ab | 5 |
| instrumentis recedebat. Ex tempore coactus dicere | |
| infinito se antecedebat. Numquam non utilius erat | |
| illi deprehendi quam praeparari; sed magis illum | |
| suspiceres quod diligentiam non relinquebat cum illi | |
| tam bene temeritas cederet. | 10 |
| Omnia ergo habebat quae illum ut bene declamaret | 7.1 |
| instruerent: phrasin non vulgarem nec sordidam sed | |
| electam, genus dicendi non remissum aut languidum | |
| sed ardens et concitatum, non lentas nec vacuas | |
| explicationes, sed plus sensuum quam verborum | 5 |
| habentes, diligentiam, maximum etiam mediocris in- | |
| genii subsidium. Tamen non tantum infra se cum | |
| declamaret sed infra multos erat; itaque raro decla- | |
| mabat et non nisi ab amicis coactus. | |
| Sed quaerenti mihi quare in declamationibus impar | 8.1 |
| sibi esset, haec aiebat: Quod in me miraris, paene | |
| omnibus evenit. Magna quoque ingenia—a quibus | |
| multum abesse me scio—quando plus quam in uno | |
| eminuerunt opere? Ciceronem eloquentia sua in | 5 |
| carminibus destituit; Vergilium illa felicitas ingenii | |
| in oratione soluta reliquit; orationes Sallustii in | |
| honorem historiarum leguntur; eloquentissimi viri | |
| Platonis oratio, quae pro Socrate scripta est, nec | |
| patrono nec reo digna est. Hoc non ingeniis tantum | 9.1 |
| sed corporibus videtis accidere, quorum vires non ad | |
| omnia quae viribus efficiuntur aptae sunt: illi nemo | |
| luctando par est; ille ad tollendam magni ponderis | |
| sarcinam praevalet; ille quidquid adprehendit non | 5 |
| remittit, sed in proclive nitentibus vehiculis mora- | |
| turas manus inicit. Ad animalia venio: alii ad | |
| aprum, alii ad cervum canes faciunt; equorum non | |
| omnium, quamvis celerrimi sint, idonea curriculis | |
| velocitas est; quidam melius equitem patiuntur, | 10 |
| quidam iugum. Ut ad meum te morbum vocem, | 10.1 |
| Pylades in comoedia, Bathyllus in tragoedia multum | |
| a se aberrant; nomini meo cum velocitas pedum non | |
| concedatur tantum sed obiciatur, lentiores manus | |
| sunt; quidam cum hoplomachis, quidam cum Thrae- | 5 |
| cibus optime pugnant, quidam sic cum scaeva conponi | |
| cupiunt quomodo alii timent. In ipsa oratione | |
| quamvis una materia sit, tamen ille qui optime argu- | |
| mentatur neglegentius narrat, ille non tam bene | |
| implet quam praeparat. Passienus noster cum coepit | 10 |
| dicere, secundum principium statim fuga fit, ad | |
| epilogum omnes revertimur, media tantum quibus | |
| necesse est audiunt. Miraris eundem non aeque | 11.1 |
| bene declamare quam causas agere, aut eundem non | |
| tam bene suasorias quam iudiciales controversias | |
| dicere? Silo Pompeius sedens et facundus et lit- | |
| teratus est, et haberetur disertus si a praelocutione | 5 |
| dimitteret; declamat tam male ut videar belle op- | |
| tasse cum dixi: numquam surgas. Magna et varia | |
| res est eloquentia, neque adhuc ulli sic indulsit ut tota | |
| contingeret; satis felix est qui in aliquam eius | |
| partem receptus est. | 10 |
| Ego tamen et propriam causam videor posse red- | 12.1 |
| dere: adsuevi non auditorem spectare sed iudicem; | |
| adsuevi non mihi respondere sed adversario; non | |
| minus devito supervacua dicere quam contraria. In | |
| scholastica quid non supervacuum est, cum ipsa | 5 |
| supervacua sit? Indicabo tibi affectum meum: cum | |
| in foro dico, aliquid ago; cum declamo, id quod bel- | |
| lissime Censorinus aiebat de his qui honores in muni- | |
| cipiis ambitiose peterent, videor mihi in somniis | |
| laborare. Deinde res ipsa diversa est: totum aliud | 13.1 |
| est pugnare, aliud ventilare. Hoc ita semper habitum | |
| est, scholam quasi ludum esse, forum arenam; et ideo | |
| ille primum in foro verba facturus tiro dictus est. | |
| Agedum istos declamatores produc in senatum, in | 5 |
| forum: cum loco mutabuntur; velut adsueta clauso | |
| et delicatae umbrae corpora sub divo stare non pos- | |
| sunt, non imbrem ferre, non solem sciunt, vix se | |
| inveniunt; adsuerunt enim suo arbitrio diserti esse. | |
| Non est quod oratorem in hac puerili exercitatione | 14.1 |
| spectes. Quid si velis gubernatorem in piscina aesti- | |
| mare? Diligentius me tibi excusarem, tamquam | |
| huic rei non essem natus, nisi scirem et Pollionem | |
| Asinium et Messalam Corvinum et Passienum, qui | 5 |
| nunc primo loco stat, minus bene videri <dicere> | |
| quam Cestium aut Latronem. Utrum ergo putas | 15.1 |
| hoc dicentium vitium esse an audientium? Non illi | |
| peius dicunt, sed hi corruptius iudicant: pueri fere | |
| aut iuvenes scholas frequentant; hi non tantum | |
| disertissimis viris, quos paulo ante rettuli, Cestium | 5 |
| suum praeferunt sed etiam Ciceroni praeferrent, nisi | |
| lapides timerent. Quo tamen uno modo possunt | |
| praeferunt; huius enim declamationes ediscunt, illius | |
| orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescripsit. | |
| Memini me intrare scholam eius cum recitaturus | 16.1 |
| esset in Milonem; Cestius ex consuetudine sua | |
| miratus dicebat: si Thraex essem, Fusius essem; si | |
| pantomimus essem, Bathyllus essem, si equus, Melis- | |
| sio. Non continui bilem et exclamavi: si cloaca esses, | 5 |
| maxima esses. Risus omnium ingens; scholastici in- | |
| tueri me, quis essem qui tam crassas cervices haberem. | |
| Cestius Ciceroni responsurus mihi quod responderet | |
| non invenit, sed negavit se executurum nisi exissem | |
| de domo. Ego negavi me de balneo publico exiturum | 10 |
| nisi lotus essem. | |
| Deinde libuit Ciceroni de Cestio in foro satis facere. | 17.1 |
| Subinde nanctus eum in ius ad praetorem voco et, | |
| cum quantum volebam iocorum conviciorumque | |
| effudissem, postulavi ut praetor nomen eius reciperet | |
| lege inscripti maleficii. Tanta illius perturbatio fuit | 5 |
| ut advocationem peteret. Deinde ad alterum prae- | |
| torem eduxi et ingrati postulavi. Iam apud prae- | |
| torem urbanum curatorem ei petebam; intervenienti- | |
| bus amicis, qui ad hoc spectaculum concurrerant, et | |
| rogantibus dixi molestum me amplius non futurum si | 10 |
| iurasset disertiorem esse Ciceronem quam se. Nec | |
| hoc ut faceret vel ioco vel serio effici potuit. | |
| Hanc, inquit, tibi fabellam rettuli ut scires in decla- | 18.1 |
| mationibus tantum non aliud genus hominum esse. | |
| Si comparari illis volo, non ingenio mihi maiore opus | |
| est sed sensu minore. Itaque vix iam obtineri solet | |
| ut declamem; illud obtineri non potest, ut velim aliis | 5 |
| quam familiarissimis audientibus. Et ita faciebat. | |
| Declamationes eius inaequales erant, sed ea quae | |
| eminebant, in quacumque declamatione posuisses, | |
| inaequalem eam fecissent. Conpositio aspera et | |
| quae vitaret conclusionem, sententiae vivae. Ini- | 10 |
| quom tamen erit ex his eum aestimari quae statim | |
| subtexam; non enim haec ille optime dixit, sed haec | |
| ego optime teneo. |