| Liber Quartus | |
| Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem. | |
| Quod munerarii solent facere, qui ad expecta- | 4.pr.1.1 |
| tionem populi detinendam nova paria per omnes dies | |
| dispensant, ut sit quod populum et delectet et revo- | |
| cet, hoc ego facio: non semel omnes produco; aliquid | |
| novi semper habeat libellus, ut non tantum senten- | 5 |
| tiarum vos sed etiam auctorum novitate sollicitet. | |
| Acrior est cupiditas ignota cognoscendi quam nota | |
| repetendi. Hoc in histrionibus, in gladiatoribus, in | |
| oratoribus, de quibus modo aliquid fama promisit, in | |
| omnibus denique rebus videmus accidere: ad nova | 10 |
| homines concurrunt, ad nota non veniunt. Non | 2.1 |
| tamen expectationem vestram macerabo singulos | |
| producendo: liberaliter hodie et plena manu faciam. | |
| Pollio Asinius numquam admissa multitudine de- | |
| clamavit, nec illi ambitio in studiis defuit; primus | 5 |
| enim omnium Romanorum advocatis hominibus | |
| scripta sua recitavit. Et inde est quod Labienus, | |
| homo mentis quam linguae amarioris, dixit: 'ille | |
| triumphalis senex ἀκροάσεις [tuas id est decla- | |
| mationes] suas numquam populo commisit': sive | 10 |
| quia parum in illis habuit fiduciam, sive—quod magis | |
| crediderim—tantus orator inferius id opus ingenio | |
| suo duxit, et exerceri quidem illo volebat, gloriari | |
| fastidiebat. Audivi autem illum et viridem et postea | 3.1 |
| iam senem, cum Marcello Aesernino nepoti suo quasi | |
| praeciperet. Audiebat illum dicentem, et primum | |
| disputabat de illa parte quam Marcellus dixerat: | |
| praetermissa ostendebat, tacta leviter implebat, | 5 |
| vitiosa coarguebat. Deinde dicebat partem con- | |
| trariam. Floridior erat aliquanto in declamando | |
| quam in agendo: illud strictum eius et asperum et | |
| nimis iratum ingenio suo iudicium adeo cessabat ut in | |
| multis illi venia opus esset quae ab ipso vix inpetra- | 10 |
| batur. Marcellus, quamvis puer, iam tantae indolis | 4.1 |
| erat ut Pollio ad illum pertinere successionem elo- | |
| quentiae suae crederet, cum filium Asinium Gallum | |
| relinqueret, magnum oratorem, nisi illum, quod | |
| semper evenit, magnitudo patris non produceret sed | 5 |
| obrueret. | |
| Memini intra quartum diem quam Herium filium | |
| amiserat declamare eum nobis, sed tanto vehementius | |
| quam umquam ut appareret hominem natura con- | |
| tumacem cum fortuna sua rixari; nec quicquam ex | 10 |
| ordine vitae solito remisit. Itaque cum mortuo in | 5.1 |
| Syria C. Caesare per codicillos questus esset divus | |
| Augustus, ut erat mos illi clementissimo viro, non | |
| civiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam | |
| magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno | 5 |
| convivio cenasset, rescripsit Pollio: 'eo die cenavi | |
| quo Herium filium amisi.' Quis exigeret maiorem | |
| ab amico dolorem quam a patre? | |
| O magnos viros, qui fortunae succumbere nesciunt | 6.1 |
| et adversas res suae virtutis experimenta faciunt! | |
| Declamavit Pollio Asinius intra quartum diem quam | |
| filium amiserat: praeconium illud ingentis animi fuit | |
| malis suis insultantis. At contra Q. Haterium scio | 5 |
| tam inbecillo animo mortem Sexti fili tulisse ut non | |
| tantum recenti dolori cederet, sed veteris quoque et | |
| oblitterati memoriam sustinere non posset. Memini, | |
| cum diceret controversiam de illo qui a sepulchris | |
| trium filiorum abstractus iniuriarum agit, mediam | 10 |
| dictionem fletu eius interrumpi; deinde tanto maiore | |
| impetu dixit, tanto miserabilius, ut appareret quam | |
| magna interim pars esset ingenii dolor. | |
| Declamabat autem Haterius admisso populo ex | 7.1 |
| tempore: solus omnium Romanorum, quos modo ipse | |
| cognovi, in Latinam linguam transtulit Graecam | |
| facultatem. Tanta erat illi velocitas orationis ut | |
| vitium fieret. Itaque divus Augustus optime dixit: | 5 |
| 'Haterius noster sufflaminandus est': adeo non | |
| currere sed decurrere videbatur. Nec verborum illi | |
| tantum copia sed etiam rerum erat: quotiens velles | |
| eandem rem et quamdiu velles diceret, aliis totiens | |
| figuris, aliis tractationibus, ita ut regi posset nec con- | 10 |
| sumi. | |
| Regi autem ab ipso non poterat; †alioqui† liber- | 8.1 |
| tum habebat cui pareret; sic ibat quomodo ille aut | |
| concitaverat eum aut refrenaverat. Iubebat eum | |
| ille transire, cum aliquem locum diu dixerat: transi- | |
| bat; insistere iubebat eidem loco: permanebat; | 5 |
| iubebat epilogum dicere: dicebat. In sua potestate | |
| habebat ingenium, in aliena modum. | |
| Dividere controversiam putabat ad rem pertinere | 9.1 |
| si illum interrogares, non putabat si audires. Is illi | |
| erat ordo quem impetus dederat; non dirigebat se ad | |
| declamatoriam legem. Nec verba custodiebat. | |
| Quaedam enim scholae iam quasi obscena refugiunt, | 5 |
| nec, si qua sordidiora sunt aut ex cotidiano usu repe- | |
| tita, possunt pati. Ille in hoc scholasticis morem | |
| gerebat, ne verbis calcatis et obsoletis uteretur; sed | |
| quaedam antiqua et a Cicerone dicta, a ceteris deinde | |
| deserta dicebat, quae ne ille quidem orationis citatis- | 10 |
| simae cursus poterat abscondere: adeo quidquid in- | |
| solitum est etiam in turba notabile est. | |
| Hoc exempto nemo erat scholasticis nec aptior nec | 10.1 |
| similior, sed dum nihil vult nisi culte, nisi splendide | |
| dicere, saepe incidebat in ea quae derisum effugere | |
| non possent. Memini illum, cum libertinum reum | |
| defenderet, cui obiciebatur quod patroni concubinus | 5 |
| fuisset, dixisse: inpudicitia in ingenuo crimen est, in | |
| servo necessitas, in liberto officium. Res in iocos | |
| abiit: 'non facis mihi officium' et 'multum ille | |
| huic in officiis versatur.' Ex eo inpudici et obsceni | |
| aliquamdiu officiosi vocitati sunt. | 10 |
| Memini et illam contradictionem sic ab illo positam | 11.1 |
| magnam materiam Pollionis Asinii et tunc Cassi | |
| Severi iocis praebuisse: 'at, inquit, inter pueriles | |
| condiscipulorum sinus lasciva manu obscena iussisti.' | |
| Et pleraque huius generis illi obiciebantur. Multa | 5 |
| erant quae reprehenderes, multa quae suspiceres, | |
| cum torrentis modo magnus quidem sed turbidus | |
| flueret. Redimebat tamen vitia virtutibus et plus | |
| habebat quod laudares quam cui ignosceres, sicuti in | |
| ea in qua flevit declamatione. | 10 |