| Liber Septimus | |
| Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem. | |
| Instatis mihi cotidie de Albucio: non ultra vos | 7.pr.1.1 |
| differam, quamvis non audierim frequenter, cum per | |
| totum annum quinquiens sexiensve populo diceret | |
| <et> ad secretas exercitationes non multi inrump- | |
| erent; quos tamen gratiae suae paenitebat: alius | 5 |
| erat cum turbae se committebat, alius cum paucitate | |
| contentus erat. Incipiebat enim sedens, et si quando | |
| illum produxerat calor exsurgere audebat. Illa in- | |
| tempestiva in declamationibus eius philosophia sine | |
| modo tunc et sine fine evagabatur; raro totam | 10 |
| controversiam implebat: non posses dicere divisionem | |
| esse, non posses declamationem; tamquam decla- | |
| mationi multum deerat, tamquam divisioni mul- | |
| tum supererat. Cum populo diceret, omnes vires | |
| suas advocabat et ideo non desinebat. Saepe decla- | 15 |
| mante illo ter bucinavit, dum cupit in omni contro- | |
| versia dicere non quidquid debet dici sed quidquid | |
| potest. Argumentabatur moleste magis quam sub- | |
| tiliter: argumenta enim argumentis colligebat, et, | |
| quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes | 20 |
| probationibus aliis confirmabat. | |
| Erat et illud in argumentatione vitium, quod | 2.1 |
| quaestionem non tamquam partem controversiae | |
| sed tamquam controversiam implebat. Omnis | |
| quaestio suam propositionem habebat, suam ex- | |
| secutionem, suos excessus, suas indignationes, epi- | 5 |
| logum quoque suum. Ita unam controversiam | |
| exponebat, plures dicebat. Quid ergo? non omnis | |
| quaestio per numeros suos implenda est? Quidni? | |
| sed tamquam accessio, non tamquam summa. | |
| Nullum habile membrum est si corpori par est. | 10 |
| Splendor orationis quantus nescio an in ullo | |
| alio fuerit. Non hexis magna, sed phrasis. Dicebat | |
| enim citato et effuso cursu, sed praeparatus. Ex- | |
| temporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius | |
| norant, non deerat, sed putabat ipse sibi deesse. | 15 |
| Sententiae, quas optime Pollio Asinius albas vocabat, | |
| simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum | |
| adferentes, sed vocales et splendidae. Adfectus | 3.1 |
| efficaciter movit, figurabat egregie, praeparabat | |
| suspiciose. Nihil est autem tam inimicum quam | |
| manifesta praeparatio; apparet enim subesse nescio | |
| quid mali. Itaque moderatio est adhibenda, ut sit | 5 |
| illa praeparatio, non confessio. Locum beate imple- | |
| bat. Non posses de inopia sermonis Latini queri | |
| cum illum audires: tantum orationis cultae fluebat. | |
| Numquam se torsit quomodo diceret, sed quid | |
| diceret. Sufficiebat illi in quantum voluerat ex- | 10 |
| plicandi vis; itaque ipse dicere solebat, cum vellet | |
| ostendere non haesitare se in electione verborum: | |
| cum rem animus occupavit, verba ambiunt. | |
| Inaequalitatem in illo mirari licebat. Splendi- | |
| dissimus erat; idem res dicebat omnium sordidissi- | 15 |
| mas—acetum et puleium et †dammam et philero- | |
| tem† lanternas et spongias: nihil putabat esse quod | |
| dici in declamatione non posset. Erat autem illa | 4.1 |
| causa: timebat ne scholasticus videretur. Dum | |
| alterum vitium devitat, incidebat in alterum, nec vide- | |
| bat nimium illum orationis suae splendorem his ad- | |
| mixtis sordibus non defendi sed inquinari; et hoc | 5 |
| aequale omnium est, ut vitia sua excusare malint | |
| quam effugere. Albucius enim non quomodo non | |
| esset scholasticus quaerebat, sed quomodo non vide- | |
| retur. Nihil detrahebat ex supervacuo strepitu; | |
| haec sordida verba ad patrocinium aliorum adferebat. | 10 |
| Hoc illi accedebat inconstantia iudicii: quem proxime | |
| dicentem commode audierat imitari volebat. | |
| Memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum | |
| philosophum, tanto iuveniorem quam ipse erat, cum | |
| codicibus sedere; memini admiratione Hermagorae | 5.1 |
| stupentem ad imitationem eius ardescere. Nulla erat | |
| fiducia ingenii sui, et ideo adsidua mutatio; itaque | |
| dum genera dicendi transfert et modo exilis esse volt | |
| nudisque rebus haerere, modo horridus et valens | 5 |
| potius quam cultus, modo brevis et concinnus, modo | |
| nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio | |
| suo inlusit et longe deterius senex dixit quam | |
| iuvenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei | |
| proderat, cum semper studium eius esset novum. | 10 |
| Idiotismos est inter oratorias virtutes res quae raro | |
| procedit; magno enim temperamento opus est et | |
| occasione quadam. Hac virtute varie usus est: | |
| saepe illi bene cessit, saepe decidit. Nec tamen | |
| mirum est si difficulter adprehenditur vitio tam vicina | 15 |
| virtus. Hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro | |
| decentius. Iam adulescentulus cum declamaret, | 6.1 |
| apte et convenienter et decenter hoc genere utebatur; | |
| quod eo magis mirabar quia tenera aetas refugit | |
| omne non tantum quod sordidum sed quod sordido | |
| simile est. | 5 |
| Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: | |
| quamvis paenituisset audisse, libebat audire. Tristis, | |
| sollicitus declamator et qui de dictione sua tim- | |
| eret etiam cum dixisset: usque eo nullum tempus | |
| securum illi erat. Haec illum sollicitudo fugavit | 10 |
| a foro, et tantum unius figurae crudelis eventus. | |
| Nam in quodam iudicio centumvirali, cum diceretur | |
| iurisiurandi condicio aliquando delata ab adversario, | |
| induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina | |
| regereret. Placet, inquit, tibi rem iureiurando tran- | 7.1 |
| sigi? Iura, sed ego iusiurandum mandabo: iura per | |
| patris cineres, qui inconditi sunt, iura per patris | |
| memoriam; et executus est locum. Quo perfecto | |
| surrexit L. Arruntius ex diverso et ait: accipimus | 5 |
| condicionem; iurabit. Clamabat Albucius: non | |
| detuli condicionem; schema dixi. Arruntius insta- | |
| bat. Centumviri rebus iam ultimis properabant. | |
| Albucius clamabat: ista ratione schemata de rerum | |
| natura tolluntur. Arruntius aiebat: tollantur; pot- | 10 |
| erimus sine illis vivere. Summa rei haec fuit: | |
| centumviri dixerunt dare ipsos secundum adver- | |
| sarium Albucii si iuraret; ille iuravit. Albucius | |
| non tulit hanc contumeliam, sed iratus calumniam | |
| sibi imposuit: numquam amplius in foro dixit; erat | 15 |
| enim homo summae probitatis, qui nec facere iniuriam | |
| nec pati sciret. | |
| Et solebat dicere: Quid habeo quare in foro | 8.1 |
| dicam, cum plures me domi audiant quam quem- | |
| quam in foro? Cum volo dico, dico quamdiu volo, | |
| adsum utri volo. Et quamvis non fateretur, delecta- | |
| bat illum in declamationibus quod schemata sine | 5 |
| periculo dicebantur. Nec in scholasticis tamen | |
| effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi | |
| hominis. Cum in quadam controversia dixisset | |
| Albucius: quare calix si cecidit frangitur, spongia | |
| si cecidit non frangitur? aiebat Cestius: ite ad illum | 10 |
| cras; declamabit vobis quare turdi volent, cucurbitae | |
| non volent. Cum dixisset Albucius in illa <de> | 9.1 |
| fratre qui fratrem parricidii damnatum in exarmata | |
| nave dimisit: 'inposuit fratrem in culleum ligneum,' | |
| Cestius eandem dicturus sic exposuit controversiam: | |
| quidam fratrem domi a patre damnatum noverca | 5 |
| accusante, cum accepisset ad supplicium, imposuit | |
| in culleum ligneum. Ingens risus omnium secutus | |
| est. Sed nec ipsi bene cessit declamatio; paucas | |
| enim res bonas dixit. Et cum a scholasticis non | |
| laudaretur, nemo, inquit, imponit hos in culleum | 10 |
| ligneum, ut perveniant nescio quo terrarum, ubi | |
| calices franguntur, spongiae non franguntur? | |
| Video quid velitis: sententias potius audire quam | |
| iocos. Fiat: audite sententias in hac ipsa contro- | |
| versia dictas. | 15 |