| Ab Archipirata Filio Dimissus | |
| Mortua quidam uxore, ex qua duos filios habe- | 7.1.pr.1 |
| bat, duxit aliam. Alterum ex adulescentibus | |
| domi parricidi damnavit; tradidit fratri punien- | |
| dum: ille exarmato navigio imposuit. Delatus | |
| adulescens ad piratas archipirata factus est. | 5 |
| Postea pater peregre profectus captus est ab eo | |
| et remissus in patriam. Abdicat filium. | |
| ALBUCI SILI De fratre nec iudicare audeo nec | 1.1 |
| loqui: uno nomine <ei> et gratias ago et gratulor, | |
| quod patrem servare potuit mori iussus. Tanta | |
| tempestate confusus neque aestimare quicquam neque | |
| dispicere potui. Plura tibi crimina, pater, fortuna | 5 |
| torquente, quam quae videris ipse nosse indicabo. | |
| Solutum mihi fratrem tradideris an alligatum, | |
| nescio: quantum ad meum stuporem attinet, etiam | |
| fugere potuit; nec satis memineram tale ministerium | |
| mihi pater an noverca mandasset, ministerium an poenam | 10 |
| esse voluisset, vindictam parricidii an parricidium. | |
| Insui culleo fratrem iubes? Non possum, pater. Non | |
| ignoscis? an non credis? Ego contendo ne te quidem | |
| posse si quis tibi dixisset tyrannus: veni, tuis manibus | |
| filium insue. In hoc opere potes oculis tuis, potes | 15 |
| manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? Si | |
| potes, timeo ne innocentem damnaveris; si non | |
| potes, quid frater in fratrem non posset patrem | |
| testem dedi. Quid accusas quod inpunitatem fratri | 2.1 |
| dederim, quom fato consilium meum victum sit? | |
| A me frater ut viveret non impetravit, ut fugeret | |
| non impetravit: nihil aliud impetravit quam ut | |
| aliter quam in culleo moreretur. Malam causam | 5 |
| habeo, ut inter fratres. Ubi spes? In gubernaculo? | |
| nulla est. In remigio? ne in hoc quidem est. In | |
| comite? nemo repertus est naufragi comes. In velo? | |
| in antemna? omnia [paene] instrumenta circumcisa | |
| sunt, adminiculum spei nullum est. Patri sum excusan- | 10 |
| dus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: Quamdiu | |
| in patrio solo morari licet, civis est: proiectus in | |
| mare quidquid post exilium et naufragium vel facit | |
| vel patitur, ab omni foedere vitae communis abstrac- | |
| tus, poenarum eius pars est, non nequitiae opus est. | 15 |
| Sed aliis querentibus te ipsum testem dabo, non esse | |
| piratam. Ego illi terrae, ego lucis conspectum, | 3.1 |
| ego etiam mortis humanae facultatem abstuli; | |
| Fortuna ipsa, quae miserita eius est, nihil tamen illi | |
| praeter mare reliquit. 'Moriendum est mihi; | |
| pater iussit: neque ego te deprecor ne moriar, nec | 5 |
| tibi licet non facere quod iussus es. Inter patrem | |
| iratum et fratrem moriturum arbitrium pietati | |
| tuae necessarium suscipe: sanguinem meum patri | |
| refer, culleum mihi remitte; volo mori, sed pura | |
| manu tua; hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, | 10 |
| licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori.' | |
| ASINI POLLIONIS Aequas mihi praebete aures: | 4.1 |
| dabo vobis etiam damnatum absolvendum. 'Vivit' | |
| inquit 'frater'; non credo. 'Servavit' inquit | |
| 'me'; fecisti ut crederem. Haec est summa rerum | |
| gestarum: in ea domo in qua facile parricidium creditum | 5 |
| est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. | |
| 'Quid mihi cum ista tabula? Semel mori volo.' | |
| Q. HATERI Emicabant densis undique nubibus | |
| fulmina et terribili fragore horridae tempestates abscon- | |
| derant diem: imbres undique et omnia procellis sae- | 10 |
| vientia; expectat, inquam, parricidam mare. In- | |
| tumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque | |
| navigiis horrendum. Fateor, fateor, dixi: fratrem tibi, | |
| si innocens est, Fortuna, commendo. Inveni relictum | |
| etiam a naufragis navigium, fragmentum, infelix | 15 |
| [etiam] navigaturis omen, quod si quis gubernator | |
| vidisset, iter suum distulisset. Naufragus a litore | |
| emittitur. | |
| MARCELLI AESERNINI Habes, inquam, frater, si | 5.1 |
| innocens es, navigium, si nocens, culleum. Non feci | |
| parricidium et—quam facile erramus homines!—factum | |
| putavi. Deliberabam an parerem patri: 'frater,' | |
| inquit 'tu primus in domo parricidium facies.' | 5 |
| ARGENTARI Quod iusseras factum est: periit | |
| frater. 'Vivit' inquit 'et me dimisit'; bono | |
| argumento probatur vivere. Utrasque ad caelum | |
| manus sustulit: 'si nihil umquam impie cogitavi, | |
| <si> patrem meum etiam damnatus diligo, di immor- | 10 |
| tales, veri rerum omnium iudices, adeste.' Si aliter | |
| sentiret, infelicia sibi imprecatus est maria: sic | |
| navem suam rexit. | |
| BLANDI Iacebat in litore navigium, quod etiam in- | 6.1 |
| tegrum infeliciter vexerat. Credam parricidam si tibi | |
| proficiscenti navigium suum reddidit. Subito mihi non | |
| sentienti ferrum cum animo pariter excidit; torpent | |
| manus, et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus | 5 |
| offunduntur oculis. Intellexi quam difficile esset parri- | |
| cidium facere, etiam quod imperaret pater. Ita mihi | |
| quae sola miseros in domo nostra respicis, Fortuna, | |
| succurras, ita mihi contingat aut honeste degere | |
| aut mori, ita ex domo nostra ego sim ultimus reus, | 10 |
| ut ille iurabat meliorem se novercam habuisse quam | |
| fratrem. | |
| CORNELI HISPANI Fateor, volui occidere; sed | 7.1 |
| tunc intellexi quam difficile esset parricidium. | |
| 'Ego' inquit 'patrem occidere volui? ne nunc | |
| quidem possum.' Pater noster navigavit sereno die, | |
| tranquillo mari, auspicato itinere, integra nave. Quid | 5 |
| hoc est? felicius navigavit damnatus quam qui damnaverat. | |
| 'Vade' inquit; 'patrem te habere mihi non licuit, | |
| habebo patronum; revertere.' Magnum pietatis | |
| argumentum filio carus pater etiam post supplicium. | |
| Utrum vobis videtur innocentiam apud piratas didicisse, | 10 |
| an ne apud piratas quidem perdidisse? | |
| ARELLI FUSCI patris Potuit patrem occidere: | |
| ecquem testem timebat? Abdicatus a patre quo | |
| me conferam? In maria? Non possum: iratos | |
| habeo piratas. Cum traditus est mihi frater im- | 15 |
| peratumque ut sumerem supplicium, si qua est fides, | |
| temptari me putavi an possem parricidium facere. | |
| PORCI LATRONIS Perieras, pater, nisi in parricidam | 8.1 |
| incidisses. | |
| TRIARI In naufragio navigabat. Parum est | |
| quod non occidit patrem, immo etiam integra nave | |
| dimisit. Etiam pirata dicitur: iterum falso crimine | 5 |
| male audit. | |
| CESTI PII Erat navigium, immo fuerat, sed putre, | |
| resolutis compagibus, infelix omen navigationis. | |
| 'Insue me culleo: certe sentiam maria, non et | |
| videbo.' Scissa quoque vela fecerant sinus et armatas | 10 |
| classes naufraga praecesserat ratis: scires navigare qui | |
| servaturus esset patrem. O crudelis et pertinax noverca! | |
| post omnia devicta nihilominus saevit. Maria iam | |
| quiescunt, praedones iam miserentur, irati iam parcunt. | |
| Ibamus praeter sepulchrum matris, ille mortem | 15 |
| timens, ego scelus. Expectate, iudices, an fortuna | |
| nobis obiciat scelus. Iacebat navigium pervetus | |
| et attritum salo, vix unius capax animae. Veni ad | 9.1 |
| vos victoriam pulchram petiturus, ut probem me | |
| parricidam. Non occidisti, inquit, fratrem. Nover- | |
| ca, audi iucundissimam vocem: fateor me parri- | |
| cidam, occidi fratrem; tutus sum, pater, si hoc pro- | 5 |
| bavero? Imposui in exarmatam navem: non est | |
| <hoc> occidere? Novercae quidem numquam satis | |
| privignus occiditur. Multas rerum natura mortis vias | |
| aperuit et multis itineribus fata decurrunt, et haec est | |
| condicio miserrima humani generis, quod nascimur | 10 |
| uno modo, multis morimur: laqueus, gladius, praeceps | |
| locus, venenum, naufragium, mille aliae mortes | |
| insidiantur huic miserrimae animae. Et hoc occidere | |
| vocatur, sed diutius. Si quis nunc stat in turba, hoc | |
| dicit: huic quisquam parcat, qui fratrem suum | 15 |
| occidit et occidisse se probat? Componis in domo par, | 10.1 |
| ut alter scelere sit parricida, alter ministerio. In- | |
| positus est in navem frater. Qualem navem? Scitis | |
| nihil esse periculosius quam etiam instructa navigia: | |
| parva materia seiungit fata. Quid vero si non ruden- | 5 |
| tibus committitur illa anima, non velis, non guber- | |
| naculo defenditur? Exarmata navis est, utroque | |
| patens latere; inponitur miser in naufragium, navigio | |
| per se pessum ituro pondus insuper <additur>. | |
| Ecce navem divinitas armat: subito visa sunt vela, | 10 |
| subito navis coepit erigere se et attollere. Magnum | |
| praesidium in periculis innocentia. Saevum mare | |
| volvitur, procellae spumante impetu latera navigii | |
| urgent, pulsatur undique navis periculis: innocentia | |
| tamen tuta est. O maria iustiora iudiciis! o mitiores | 11.1 |
| procellae patre! Quam eiec<it is vos servav>istis | |
| animam! Nec hoc tantum divinitus gestum est, | |
| quod pervenit tutus in portum: excipitur classe | |
| praedonum. Habet pater mentem navigandi: | 5 |
| capietur iudex ut illum paeniteat sententiae suae. | |
| 'Damnare me noverca parricidii potuit; parricidam | |
| facere ne damnando quidem potuit. Cognosce inno- | |
| centiam meam in mari quam domi noluisti.' Com- | |
| plexu, osculis prosecutus est: sic patrem parricida | 10 |
| dimisit? | |
| IUNI GALLIONIS Multa non adgnosco: frater domi | 12.1 |
| damnatus est, ego in publico; illi obiectum est quod | |
| parricidium fecerit, mihi quod non fecerim; ille | |
| negabat, mihi novo patrocinio utendum est: 'frat- | |
| rem occidi'; in ea domo in qua parricidia damnantur | 5 |
| haec innocentia est. Video vos invitos audire hoc | |
| genus defensionis: malo itaque me vobis innocentem | |
| probare quam patri. Fratrem non occidi, non potui | |
| fratrem occidere; idem timuimus, idem doluimus, | |
| idem flevimus, eundem patrem habuimus, eandem | 10 |
| matrem, eandem novercam; mitioris natura pectoris | |
| sum, mollioris animi. Non idem omnibus mortalibus | 13.1 |
| natura tribuit ingenium: animus <huius> durior | |
| est, illius clementior; apud piratas quoque invenitur | |
| qui non possit occidere. Putatis me electum ne alius | |
| occideret? Si mater nostra viveret, puto, illi tra- | 5 |
| didisset: quod proximum fuit, mihi tradidit. Utrum | |
| vobis videtur per manus fratris punire filium voluisse, | |
| an ablegare privignum? Pudet me patrocini mei; | |
| timeo, ne, cum coepero narrare quid fecerim, dicatis: | |
| certe negabas posse te hominem occidere. | 10 |
| MUSAE Traditus est frater puniendus mihi | 14.1 |
| potissimum. Quo istud proposito, pater, feceris | |
| apud plerosque disputationem habet: ego, si quid | |
| mitius illo tempore voluisti fieri, non intellexi; im- | |
| posui multum recusantem et insui culleo postulantem. | 5 |
| Obicis mihi molliorem animum: alius mitior est | |
| [plus] quam debet, alius saevior quam necesse est, | |
| mediis alius adfectibus inter utrumque positus totus | |
| in sua potestate est. Quidam et accusare et damnare | |
| possunt et occidere, quidam tam mites sunt ut non | 10 |
| possint in caput ne testimonium quidem dicere. | |
| Non possum hominem occidere: hoc vitium et apud | |
| piratas invenitur. Alii vivere sine rei publicae ad- | |
| ministratione non possunt, aliis in privato latere et | |
| extra omnem invidiam secessisse praecipua tranquilli- | 15 |
| tas est, aliis non potest persuaderi ut matrimonio | |
| obligentur, aliis ut careant; sunt qui castra timent, | |
| sunt qui cicatricibus suis gaudent. In tanta morum | 15.1 |
| varietate videte quantulum sit quod excusem: non | |
| ambitioni, non inertiae veniam peto; misericors sum, | |
| non possum occidere hominem. Gratulare, pater, | |
| naturae meae: numquam eiusmodi filius parricidium | 5 |
| faciet. Hoc vitium a te traxisse videor: an non | |
| putatis misericordem qui quem damnavit puniendum fratri | |
| dedit? Centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere | |
| —dextra simul ac mens elanguit—pro bone Iuppiter, | |
| Mithridaten quam non dubium parricidam! | 10 |
| POMPEI SILONIS Gaude, pater: neuter ex filiis tuis | |
| parricidium fecit. Dimisi a portu naufragum. Narra, | |
| pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. Vis, pater, | |
| scire accusator nocentior sit an reus? Conice in | |
| alteram navem novercam; illa faciat vota, precetur: | 15 |
| si neminem innocentem accusavit, si privignum | |
| immerentem non oppressit, in eos piratas incidet qui | |
| sciant captos dimittere. | |
| Altera pars. MUSAE Parricida meus in mari | 16.1 |
| regnat. | |
| SEPULLI BASSI Nega nunc parricidam fuisse quem | |
| scis esse piratam. | |
| GAVI SABINI Facinus indignum! damnatus parri- | 5 |
| cida post poenam potuit dicere patri suo: 'morere.' | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ Latro in has quaestiones divisit: an | |
| licuerit illi quod iubebat pater facere. Non licet, | |
| inquit, fratrem necare; <nec iure> ille damnatus | |
| erat: non enim iudicio publico ceciderat. Ignosce | 10 |
| si diligentior sum cum videam hominem tam facile | |
| damnari: timeo ne quis me parricidi postulet—facile | |
| est. Si dicenda erit domi causa, etiam nocens ab- | |
| solutionem sperare potero: in foro quid respondebo? | |
| 'occidi fratrem'? Parricidam me quidam vocant | 15 |
| quod non adfui reo. Si licuit, an debuerit. Nocens | 17.1 |
| est iste, sed mihi frater est. Naturae iura sacra sunt | |
| etiam apud piratas. Quid de me tu iudicaturus es si | |
| fecero? puto, difficulter postea in me parricidium | |
| credes. Etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum | 5 |
| sit illi si non potuit? Fatebor, inquit, quod fortasse | |
| offensurum est aures: [fratrem offensurum est] | |
| patri parere volui, <volui> fratrem occidere, non | |
| potui. Obortae sunt subito tenebrae, deriguit | |
| animus, sublapsum est intercepto spiritu corpus. | 10 |
| Non possum fratrem occidere. Pone hoc loco pira- | |
| tam: non poterit. Quidam occidere hominem | |
| †tantum† non possunt; quorundam adversus hostes | |
| deficit manus. Fratris quoque beneficium non est | |
| tam magnum, pater, quam putas: non ille te noluit | 15 |
| occidere, sed non potuit. Novissimas illas partes | |
| fecit: quamvis non occiderit, si tamen puniit damna- | |
| tum, an abdicari non debeat. Dicit enim pater: | |
| si non poteras, negasses, et misisses ad me non posse | |
| te. Hoc loco dixit Latro rem valde laudatam: | 18.1 |
| 'Dixisses' inquit 'te non posse.' Ita tu nesciebas? | |
| putasti me posse occidere? Quid ergo sic loquebaris | |
| tamquam unum parricidi condemnasses? Deinde, | |
| an punierit fratrem. Hic descriptio supplicii, quod | 5 |
| dixit gravius etiam culleo fuisse, et adiecit hodie | |
| <quoque> illum poenas dare inter barbaros inclusum, | |
| per quos necesse est illi patria, populo, lare carere; | |
| sed ne per illos quidem necesse est parricidium | |
| facere. | 10 |
| Hac divisione usi sunt quibus placuit damnati | |
| causam non defendere et tantum suam agere; alia | |
| usi sunt quibus placuit et illius causam defendere, | |
| inter quos et Geminus Varius fuit, qui aiebat adu- | |
| lescentem optimam causam habere si non occidit | 15 |
| fratrem etiam nocentem, meliorem tamen si non | |
| occidit innocentem; patitur autem materia. Fecit | 19.1 |
| ergo has quaestiones Geminus et quibus idem placuit: | |
| an abdicari non debeat, etiamsi nocentem fratrem | |
| non occidit. Hic dixit: non licuit, non debui, non | |
| potui. An innocentem non occiderit. Bellam rem | 5 |
| hoc loco Geminus dixit, cum coepisset per omnis | |
| numeros fratrem tamquam reum defendere: Dicet, | |
| inquit, aliquis: 'tam sero defendis?' Non potui | |
| citius: hodie primum res in forum delata est. | |
| Novissime: an etiam nocentem satis punierit. | 10 |
| De colore inter maximos et oratores et declamatores | 20.1 |
| disputatum est, utrumne aliquid deberet dici in | |
| novercam an nihil. Passienus et Albucius et praeter | |
| oratores magna novorum rhetorum manus in hanc partem | |
| transit; fuerunt et qui in novercam inveherentur; | 5 |
| fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per | |
| suspiciones et figuras, quam rem non probabat Passienus | |
| et aiebat minus verecundum esse aut tolerabile infamare | |
| novercam quam accusare. Quidam principia tantum | |
| habuerunt in sua potestate, deinde ablati sunt impetu. | 10 |
| Excusatius est autem in malum colorem incidere quam | |
| transire. | |
| Latro illum introduxit colorem rectum in narra- | |
| tione, quo per totam actionem usus est: non potui | |
| occidere. Et cum descripsisset ingenti spiritu | 15 |
| titubantem et inter cogitationem fratris occidendi | |
| concidentem, dixit: noverca, aliud quaere in privig- | |
| num tuum crimen; hic parricidium non potest facere. | |
| Cestius colore alio usus est. Transiebamus, inquit, | 21.1 |
| secundum matris sepulchrum. Invocare coepit | |
| manes eius. Motus sum. Et puerili sensu colorem | |
| transcucurrit: quid facerem? inquit: occidere pater | |
| iubebat, mater vetabat. Et cum colore dixit: haec | 5 |
| mecum cogitavi: non est imperatum ut manu occi- | |
| derem, non ut laqueo, non ut mari; eligere supplici | |
| genus liberum est. | |
| Fuscus Arellius hoc colore usus est: temptari | |
| me putavi a patre; uno, inquam, supplicio alterum | 10 |
| filium punire, alterum experiri volt. | |
| Albucius in argumentis plura posuit et omnes fere | |
| colores contrectavit. In narratione hoc colore usus | |
| est: [et] dixit: hoc unum mihi praesta beneficium: | |
| sine me <non> tamquam parricidam mori. | 15 |
| Argentarius, tamquam non frater esset huius con- | 22.1 |
| sili inventor, dixit: cogitavi quid facerem; tandem | |
| inveni quomodo parricidium vindicarem sine parri- | |
| cidio. | |
| Passienus hoc colore usus est: Non putavi patrem | 5 |
| velle utique occidi filium. Videbatur mihi omnia | |
| misericordiae praeparasse: quod domi cognoverat, | |
| quod inter suos. Fratri, inquam, tradidit: age, si | |
| parcere uoluisset, cui tradidisset? | |
| Pollio Asinius dixit in novercam; itaque illo colore | 10 |
| usus est: cogitavi mecum quid liceret, quid oporteret. | |
| Si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae | |
| meae partes sunt: ad expiandum scelus triumviris | |
| opus est, comitio, carnifice. Tanti sceleris non magis | |
| privatum potest esse supplicium quam iudicium. | 15 |
| Marcellus dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo | |
| et ego faciam? et illam quam supra sententiam | |
| rettuli: habes, inquam, frater. | |
| Varius Geminus et ipse dixit: nolui occidere. | 23.1 |
| Egregie, inquam, noverca inter privignos divisit | |
| odium; aliter alium adgressa est: alteri parricidium | |
| obicit, alteri mandat. Et hac illum figura defendit | |
| in narratione: Interrogavi fratrem: Apud quem | 5 |
| praetorem causam dixisti? 'Apud nullum' inquit. | |
| Quis accusator fuit? 'Nemo.' Quis testis? immo | |
| qui testes? uni enim etiam de minore scelere non | |
| creditur. 'Nemo' inquit. Quis de te pronun- | |
| tiavit? 'Nemo. Quid porro?' inquit 'ego si | 10 |
| reus fuissem, ad te non misissem?' | |
| Sepullius Bassus hoc colore usus est: non habui | |
| parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes: | |
| parricidam tamen in maria proieci. | |
| Hispanus duro colore usus est: Hoc, inquit, supplicium | 24.1 |
| tamquam gravius elegi. Quid? iste, inquam, insuetur | |
| et statim omnem sensum supplici effugiet? Immo | |
| sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parri- | |
| cidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil | 5 |
| speret, timeat omnia. Peius debet quam ceteri | |
| parricidae mori: a patre damnatus est. Et hoc | |
| colore per totam declamationem usus est, ut diceret | |
| hoc se tamquam gravius elegisse. Displicebat color | |
| hic prudentibus. Quam enim spem habet absolutionis | 10 |
| si nec paruit nec pepercit? | |
| Haterius hoc colore usus est: Diu mecum disputavi. | |
| Parricida est quem non testis protrahit, non index | |
| coarguit? Quid ergo? innocens <est> quem con- | |
| demnat pater? Invenioque poenam simillimam | 15 |
| rei: mersam, non tamen ex toto perditam ratem, | |
| quae vel punire fratrem posset vel absolvere. | |
| Triarius et ipse quasi sententiam de fratre ferri | 25.1 |
| voluisset egit et dixit: tandem ad caelum manibus | |
| levatis 'quidquid est' inquam 'quod terris im- | |
| perat, quod regnat profundo, quidquid est quod ex | |
| sublimi res spectat humanas, invoco: damnatus alto | 5 |
| committitur; di, iudicate post patrem!' Haec | |
| sententia dicebatur ex Graeco translata, sed Graeca | |
| corruptior est: Πόσειδον, ἀμετρήτων δέσποτα | |
| βυθῶν, τὴν ἐνάλιον κληρωσάμενε βασιλείαν, | |
| ἀνάγεται πατροκτόνος· μετὰ πατέρα δίκασον. | 10 |
| A parte patris, quod ab archipirata dimissus est, | |
| sic Cestius: poenam, inquit, putavit mihi hanc esse | |
| morte graviorem. Et sic posuit in narratione: | |
| rogabam ut occiderer; non impetravi. | |
| Varius Geminus ait: in hoc me dimisit, non quia | 26.1 |
| me volebat salvum esse, sed ad patrocinium suum, ut, | |
| quia non nunc occiderat, videretur nec ante voluisse. | |
| Latro dixit: quis porro me uno miserior est, qui | |
| vitam parricidae debeo? | 5 |
| Diocles Carystius elegantem sensum in prooemio | |
| posuit pro adulescente cum diceret causas se abdi- | |
| cationis non invenire, luxuriae se occasionem non | |
| habuisse, parricidium sibi non obici, etiam contrario | |
| se nomine laborare: fortasse, inquit, queritur quod | 10 |
| captum non redemerim. Adiecit: οὐκ ἔδει λύτρων· | |
| παῖς ἦν. Et cum tractaret in ultima parte debere | |
| patrem etiam vitia liberorum ferre, utique in unico, | |
| adiecit: πεπείρασαι, πάτερ, ὅτι καὶ πονηρὸς ἐνίοτε | |
| υἱός ἐστιν εὔχρηστος. | 15 |
| Artemo in descriptione tempestatis laudatus est; | |
| et belle accessit ad eam: τὴν τοῦ εὐπλοήσαντος | |
| ἀναγωγὴν ἄκουσον, et cum de ipso navigio diceret, | |
| pulchre coepit: σκάφος ἔρημον, ἀνόστου τύχης, et | |
| ultimam descriptionis sententiam proposuit: ναυαγὸς | 20 |
| ἀπὸ λιμένων ἀνήχθη, et ad partem narrationis ele- | |
| ganter transit: διήγησαι νῦν, πάτερ, πῶς <σ’> | |
| ἀπέλυσεν οὕτως ἀπολυθείς. | |
| Glycon dixit: ἰδία κριτοῦ ἑνὸς οὐκ ἀρκεῖ | |
| καταδίκη· ἐπὶ ναυαγίᾳ εἰς ναῦν ἐστεθείς· εὑρίσκει | 25 |
| τὸ μηδὲν ἀδικεῖν τύχην. | |
| Soleo dicere vobis Cestium Latinorum verborum | 27.1 |
| inopia <ut> hominem Graecum laborasse, sensibus | |
| abundasse; itaque, quotiens latius aliquid describere | |
| ausus est, totiens substitit, utique cum se ad imita- | |
| tionem magni alicuius ingeni derexerat, sicut in | 5 |
| hac controversia fecit. Nam in narratione, cum | |
| fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in | |
| hac explicatione una et infelici: nox erat concubia, | |
| et omnia, iudices, canentia <sub> sideribus muta | |
| erant. Montanus Iulius, qui comes fuit <Tiberii>, | 10 |
| egregius poeta, aiebat illum imitari voluisse Vergili | |
| descriptionem: | |
| nox erat et terras animalia fessa per omnis, | |
| alituum pecudumque genus, sopor altus habebat. | |
| At Vergilio imitationem bene cessisse, qui illos | 15 |
| optimos versus Varronis expressisset in melius: | |
| desierant latrare canes urbesque silebant; | |
| omnia noctis erant placida composta quiete. | |
| Solebat Ovidius de his versibus dicere potuisse fieri | |
| longe meliores si secundi versus ultima pars absci- | 20 |
| deretur et sic desineret: | |
| omnia noctis erant. | |
| Varro quem voluit sensum optime explicuit, Ovidius | |
| in illius versu suum sensum invenit; aliud enim | |
| intercisus versus significaturus est, aliud totus signi- | 25 |
| ficat. |