Popillius Ciceronis Interfector
De moribus sit actio. 7.2.pr.1
  Popillium parricidii reum Cicero defendit;
absolutus est. Proscriptum Ciceronem ab An-
tonio missus occidit Popillius et caput eius ad
Antonium rettulit. Accusatur de moribus. 5
  BASSI SEPULLI Si accusasset Cicero Popillium, 1.1
viveret. Occidit Ciceronem Popillius: puto, iam
creditis occisum ab isto patrem. Ut uno ictu pereat,
tantum dabo: pro Cicerone sic liceat pacisci?
  GAVI SABINI Quod unum potuimus effecimus, ut 5
veniret tempus quo Popillius Ciceronem desideraret.
'Popilli, potes' inquit 'Ciceronem occidere; potes
vel patrem.'
  PORCI LATRONIS Prorsus occisurus Ciceronem debe-
bat incipere a patre. 'Antonius' inquit 'me iussit.' 10
Non pudet te, Popilli? Imperator te tuus credidit posse
parricidium facere. Abscidit caput, amputavit manum,
effecit ut minimum in illo esset crimen quod Ciceronem
occidit. Facinus indignum! Felicissime licet cedat
actio, id solum proficiemus, ut qui Ciceronem occidit 15
tantum erubescat. Pro di boni! occisum Ciceronem
malos mores voco.
  ALBUCI SILI Caedit cervices tanti viri et umero 2.1
tenus recisum amputat caput. I nunc et nega te
parricidam. Hoc unum tamen feliciter fecisti, quod
ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro
parricida iudicem movit quam pro se clientem. Ad vos 5
hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit
Popillius quam quibus plurimum debet. Ubicumque
estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid
paenitet absolvisse?
  ARGENTARI Impius est, ingratus est, audeo 10
dicere: parricida; sensit qui defenderat. Respice
forum: hic sub Cicerone sedisti; respice rostra:
hic supra Ciceronem stetisti. Quantum eloquentia
tua, Cicero, potuit! Popillius de moribus reus est.
Abscidit cervices loquentis: haec est absoluti clientis 15
post longum tempus salutatio. Parce iam, quaeso,
Popilli: nihil tibi nisi occidendum Ciceronem mandavit
Antonius. Duo fecit parricidia, quorum alterum
audistis, alterum vidistis.
  CESTI PII Si dixero: 'adulescentia turpis est, 3.1
infamis pueritia,' respondebit: iam ista Cicero
defendit. Non pudet <te>, Popilli? accusator tuus
vivit. 'Quid tam commune quam spiritus vivis,
terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?' 5
Parricida, sic etiam tu perisses.
  FULVI SPARSI Non credidisset Popillium facturum
Antonius nisi in mentem illi venisset illum et parricidium
fecisse. Facinus indignum! A me defenditur Cicero,
cum Popillium Cicero defenderit. 10
  MENTONIS Non magis quisquam alius occidere
Ciceronem potuit praeter Popillium <quam quis-
quam alius Popillium> praeter Ciceronem defendere.
Parricidam quom vivos negarit Cicero, occisus osten-
dit. Fortunam Ciceronis! Antonius illum proscrip- 15
sit, qui accusatus est, Popillius occidit, qui defensus
est. Si damnatus esses, carnifex te culleo totum
insuisset. Video quid respondeat: non credet
Antonius occisum Ciceronem a Popillio nisi ei signum
attulerit. 20
  TRIARI Praesta Ciceroni quod propinqui Catilinae, 4.1
quod amici Verris, quod <clientes Clodi> praesti-
terunt: proscriptum transi. Ne a mortuo quidem
manus abstinet, lacerat occisum. Popilli, hoc parri-
cidium tertium tuum est. 5
  POMPEI SILONIS Numquid magis exonerare te
possum? praesta Ciceroni quod Antonius.
  CORNELI HISPANI Dic: Antoni, ego istud scelus
facere possum: et patrem occidi. Securi erant amici
Ciceronis postquam ad illum Popillius missus est. 10
  ARELLI FUSCI patris Potuisti Ciceronem occidere?
At quam nobis bene persuaserat Cicero parricidium
te facere non posse! Occidisti tu Ciceronem loquen-
tem: numquid, inquit, est aliquis ex tuis verendus
index? an nemo Ciceroni timendus est qui cum 15
Popillio venit?
  Q. HATERI Qui modo Italiae umeris relatus est, 5.1
nunc sic a Popillio refertur? Proposito in rostris
capite Ciceronis, quamvis omnia metu tenerentur,
gemitus tamen populi liber fuit.
  IULI BASSI 'Proscriptus' inquit 'erat Cicero.' 5
Pater certe tuus proscriptus non fuit.
  BLANDI Di manes Popilli senis et inultae patris,
Cicero, te persecuntur animae, ut quem negasti parricidam
sentias.
  CAPITONIS Deduxi ad vos reum omnium quos 10
terra sustinet nocentissimum, ingratum, inpium,
percussorem, bis parricidam; nec tamen timeo;
patroni viderint: nemo a Popillio nisi post bene-
ficium occiditur. Ne damnationem quidem istius
despero; non enim a Cicerone defenditur. Timeo 15
ne causae non satis faciam. Maior causa est occisum
a Popillio Ciceronem queri quam fuit aliquando pro-
bare non occisum patrem. Ciceronem quisquam 6.1
potuit occidere qui audiit? Minturnensis palus exulem
Marium non hausit; Cimber etiam in capto vidit im-
perantem; praetor iter a conspectu exulis flexit; qui
in crepidine viderat Marium in sella figuravit. Non 5
possumus de Popillio queri: eodem loco patronum
habuit quo patrem. Cn. Pompeius terrarum marisque
domitor Hortensi se clientem libenter professus est; et
Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat.
Romulus, horum moenium conditor et sacratus caelo 10
parens, non tantam urbem fecit quantam Cicero
servavit. Metullus Vestae extinxit incendium, Cicero 7.1
Romae. Glorietur devicto Hannibale Scipio, Pyr-
rho Fabricius, Antiocho alter Scipio, Perse Paulus,
Spartaco Crassus, Sertorio et Mithridate Pompeius:
nemo hostis Catilina propius accessit. Fertur ad- 5
prensum coma caput et defluente sanguine hunc
ipsum inquinat locum in quo pro Popillio dixerat.
  BUTEONIS Quanta est vis eloquentiae! probavit
ab eo non occisum patrem a quo occidi poterat etiam
Cicero. 10
  MARULLI Si inimicus essem patronis, optarem
ut reus absolveretur. Turpe iudico in ea civitate
Ciceronem non defendi in qua defendi potuit etiam
Popillius.
  Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem 8.1
Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone
defensum, sed in privato iudicio: declamatoribus placuit
parricidi reum fuisse. Sic autem eum accusant tam-
quam defendi non possit, cum adeo possit absolvi ut 5
ne accusari quidem potuerit.
  Latroni non placebat illum sic accusari quomodo
quidam accusaverunt: obicio tibi quod occidisti
hominem, quod civem, quod senatorem, quod con-
sularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum. 10
Hac enim ratione non adgravari indignationem sed
fatigari. Statim illo veniendum est ad quod properat
auditor; nam in reliquis adeo bonam causam habet
Popillius ut, detracto eo quod patronum occidit, nihil
negoti habiturus sit; patrocinium eius est civilis belli 15
necessitas. Itaque nolo per illos reum gradus
ducere quos potest tutus evadere. Licuit enim in
bello et hominem et civem et senatorem et consu-
larem occidere, ne in hoc quidem crimen est, quod
Ciceronem, sed quod patronum. Naturale est autem 20
ut, quod in nullo patrono fieri oportuit, indignius sit
factum in Cicerone patrono.
  Latro accusavit illum de moribus, primum quod 9.1
sic vixisset ut causam parricidi diceret, deinde quod
patronum suum occidisset. Et fecit has quaestiones:
an non possit eo nomine accusari <quo> absolutus
est. 'Si quis' inquit 'volet hodie parricidi me 5
postulare, non poterit. Quomodo quod crimen obici
non potest puniri potest?' An in bello civili acta
obici non possint. Honeste dixit, cum hunc locum
tractaret, Varius Geminus: si illa, inquit, tempora
in crimen vocas, dicis non de hominis sed de rei publicae 10
moribus. Si potest quod civili bello actum est obici,
an hoc obici debeat. Hanc quaestionem in illa divisit:
an, etiamsi necesse ei fuit facere, non sit tamen
ignoscendum. Ad quaedam enim nulla nos debet
necessitas conpellere. Hoc loco Latro dixit summis 15
clamoribus: ita tu, Popilli, si Antonius iussisset, et
patrem tuum occideres? Deinde an non fuerit illi
necesse. Potuisti excusare te, potuisti praemittere
aliquem ad Ciceronem, ut sciret et fugeret; necesse
certe non fuit manum caputque praecidere mortuo. 20
  Colorem pro Popillio Latro simplicem habuit: 10.1
necessitate coactum fecisse; et hoc loco illam sen-
tentiam dixit: miraris si eo tempore necesse fuit
Popillio occidere quo Ciceroni mori?
  Albucius dixit in poenam Ciceronis <ab Antonio> 5
electum amicissimum Ciceroni, quasi exprobraturus
per hoc illi fortunam esset. Molestius, inquit, feret
se a Popillio occidi quam occidi.
  Marcellus Aeserninus eundem colorem aliter
induxit. Cogitabat, inquit, secum Antonius: Quod 10
Ciceroni excogitabo supplicium? Occidi iussero?
Olim iam adversus hunc metum emunivit animum:
scit mortem nec inmaturam esse consulari nec mis-
eram sapienti. Fiat aliquid novi, quod non expectat,
quod non timet; non indignatur cervicem hosti 15
porrigere, indignabitur clienti. Popillium aliquis
vocet, ut sciat quantum illi defensi rei profuerint.
  Silo Pompeius hoc colore usus est: Offendebar, 11.1
inquit, proscriptione et quaedam liberius loquebar.
'Non miror; Ciceronis cliens es: tanto magis occide
Ciceronem tuum.' Et dixit non suae infirmitatis
sententiam: uterque, inquit, sed diverso genere 5
punitus est: Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea
occidere.
  Marullus, praeceptor noster, sic narravit: iussit,
inquit, imperator, iussit victor, iussit qui proscribebat:
ego illi negare quicquam possem cui nihil poterat negare 10
res publica?
  Blandus hoc colore: Volui, inquit, me excusare;
dixi: 'Cicero me defendit'; respondit: 'Scio;
me accusavit. I ergo, ut sciat plus sibi Antoni
accusationem nocuisse quam Popilli defensionem 15
profuisse.'
  Buteo hoc colore: 'vocetur, inquit, ille Ciceroni- 12.1
anus [ille] cliens, amicus; excogitavi quomodo Cicero
sua periret manu.'
  Cestius hoc colore: Durissima, inquit, mihi militia
in Antoni castris fuit ob hoc ipsum, quod Ciceronis 5
eram cliens; difficillimae mihi expeditiones man-
dabantur. Tunc quoque vocatus sum quasi ad poe-
nam: 'i,' inquit 'occide Ciceronem; nec credam,
inquit, nisi attuleris caput'; magisque admiratus
est potentiam suam quod Ciceronem Popillio non 10
licebat <non> occidere.
  Fuscus Arellius hoc colore usus est: Antoni se
partem secutum ut, si quid posset, Ciceroni prodesset;
facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse,
deprecatum esse pro Cicerone; offensum Antonium 15
dixisse: 'eo magis occide quem mori non vis.'
Hic color displicebat Passieno, quia †ad testem
ducit†; nam, si hoc fecit Popillius, non tantum quod
defendat non habet sed habet quod glorietur.
  Hispo Romanius vehementi colore usus est et duro; 13.1
patronum enim dedit Popillio et dixit aliter se causam
acturum Popilli, aliter Antoni; pro Popillio dicturum:
occidere nolui, coactus sum; pro Antonio dicturum:
occidi Ciceronem oportuit. Et dixit locum, aliter 5
non potuisse pacari rem publicam quam si ille tur-
bator oti e re publica sublatus esset. Solus ex
declamatoribus in Ciceronem invectus est. Quid?
ille, inquit, cum Antonium hostem iudicaret et omnis
Antoni milites, non intellegebat se et Popillium 10
proscripsisse? Hic color prima specie asperior est,
sed ab illo egregie tractatus est.
  Varius Geminus dixit: cum imperasset mihi
Antonius, passus sum ne aliquis P. Clodi cliens
mitteretur, qui contumeliis adficeret antequam occi- 15
deret, qui vivum laniaret.
  Argentarius dixit: Vocatus veni; post proscrip- 14.1
tionem Antonius terribilior erat factus etiam suis.
Iussus sum Ciceronem occidere: quid facerem?
non parere uno modo poteram, si me occidissem:
hoc nec Cicero poterat. 5
  A parte accusatoris illo loco quo Popillius venit
nemo non aliquid voluit novi dicere. Latro ait:
praecluserat fores; nemo ad proscriptum recipie-
batur, Popillius, ut venit, admissus est.
  Cestius dixit: ut renuntiatum est Ciceroni, ait: 10
Popillio semper vaco.
  Hispanus Cornelius fecit etiam querentem Cicero-
nem: Popilli, tam sero?
  Albucius ait: quid est, Popilli? ecquid tuto lateo?
numquid mutandus est locus? 15
  Inepte Sabidienus Paulus, qui induxit Ciceronem
cum maxime <pro> Popillio orationem legentem.
  Et Murredius non est passus hanc controversiam
transire sine aliqua stuporis sui nota. Descripsit
enim ferentem caput et manum Ciceronis Popillium 20
et Publilianum dedit: Popilli, quanto aliter reus
Ciceronis <tangebas caput> et tenebas manum eius!