| Ter Abdicatus Venenum Terens | |
| Ter abdicatus, ter absolutus conprensus est a | 7.3.pr.1 |
| patre in secreta parte domus medicamentum | |
| terens; interrogatus quid esset, dixit venenum | |
| et velle se mori, et effudit. Accusatur parricidi. | |
| CESTI PII Dic quid commiserim. Nescis? certe | 1.1 |
| nec secreta te fallunt. Dimittat me: intellegetis cui | |
| paraverim. Dic quid ante commiserim: nisi forte | |
| contentus es reo obicere parricidium, parricidae nihil. | |
| ARGENTARI Volo mori quia reus fui. Quid ergo? | 5 |
| nemo reus vivet? Vivet cui sordidatus adsederit | |
| pater. Revertar ad venenum, quoniam iniqua | |
| Fortuna nullo me periculo defungi semel passa est. | |
| ALBUCI SILI Quare ergo non moreris? Non | |
| iuvat me mori si quem alium iuvat. Ut intervenit, | 10 |
| in illas cogitationes abii: ergo quisquam tam infelix | |
| fuit? ergo quisquam me magis odit quam ego? Misereri | |
| mei coepi. | |
| VARI GEMINI 'Ter' inquit 'abdicatus es.' | 2.1 |
| Videris mihi, pater, obicere quod tamdiu vivam. | |
| Quod venio, quod pro me loquor, nolite mirari: tam | |
| iucundum est innocentibus defendi quam miseris mori. | |
| CORNELI HISPANI Scio quosdam periclitantis illa | 5 |
| iactare: nunc primum causam dico. Haec ego dicere | |
| non possum; ter reus fui, nec dubito quin vobis in | |
| odium venerim, cum ipse me oderim. | |
| PORCI LATRONIS Ter causam dixi; accessit ad haec | |
| supplicia mea venenum; teneo; hoc si tibi satis non est, | 10 |
| vivam. | |
| Altera pars. ALBUCI SILI Testor deos immortales | 3.1 |
| hoc me tribus iam abdicationibus cavisse, ne in domo | |
| mea venenum deprenderem. Parricidi reus vivit | |
| qui abdicatus mori voluit. In quam angusto domus | |
| meae fortuna posita est! aut patri pereundum est | 5 |
| aut filio. Quid habes quare mori velis? Vivunt orbi, | |
| vivunt naufragi, vivunt etiam quibus contigerunt | |
| liberi ter abdicati. Cum se mori velle dicat, vitam | |
| rogat. Teneo parricidam, quod apparet, etiam in | |
| suam mortem paratissimum. | 10 |
| CORNELI HISPANI Nolite mirari si debitas vires | |
| dolori meo non exhibuero: tribus iudiciis experti | |
| estis patres accusare non posse. | |
| VIBI RUFI Cum tantum sit quod fateris, quantum | 4.1 |
| est quod negas? Tu venenum quaesisti, tu venenum | |
| emisti, tu venenum intulisti in eam domum in qua habebas | |
| inimicum patrem. Recte vitam odisses si iam <tum> | |
| tibi parricidium obiecissem. Vis scire quid pecca- | 5 |
| veris? Indica quis tibi vendiderit; dicetur illi: tu | |
| [illi] venenum vendebas? tu ter abdicato vendebas? | |
| sine dubio nesciebas cui daturus esset. Ita hoc ego | |
| iudicio fili mortem moror? Si me cum isto includitis | |
| moriar, ut hanc vobis faciam invidiam quam iste mihi | 10 |
| facere voluit. | |
| VARI GEMINI Quaeritis filius meus venenum cui | |
| paraverit? non bibit. | |
| POMPEI SILONIS 'Mihi' inquit 'paravi.' Et | |
| hoc est patri parare. Absolutus mori volt, reus | 15 |
| vivit. | |
| MUSAE 'Habuit malum medicamentum Mithri- | |
| dates.' Quis enim alius debebat habere quam parri- | |
| cida? 'Habuit' inquit 'Demosthenes venenum et | |
| bibit.' Idem ego tibi pater quod Demostheni | 20 |
| Philippus? | |
| PORCI LATRONIS Cum abdicarem, si quid obie- | 5.1 |
| ceram aiebat: numquid deprendisti? Non iam | |
| habebitis quod multum de eo dubitetis: quod negat | |
| parricidium, quod confitetur veneficium est. 'Mori' | |
| inquit 'volo.' Vivo patre et hoc parricidium est. | 5 |
| Miser aeque timui ne biberet venenum quam ne | |
| daret. | |
| ARELLI FUSCI patris 'Mihi' inquit 'paravi | |
| venenum'; ne quis dubitet an alium possit occidere. | |
| IUNI OTHONIS patris Reus est parricidi qui | 10 |
| mavolt mori quam patrem videre. Quomodo voltis | |
| magis probem vobis illum mori noluisse? non volt | |
| mori. 'Mori' inquit 'volui.' Quare? quia ter | |
| vicisti? Si mihi creditis, parricidium facere voluit; | |
| si isti, a me parricidium fieri voluit. Qualis est reus | 15 |
| cuius hoc unum patrocinium est, indignum se vita | |
| fuisse? Dico tam invisum illi patrem fuisse ut occidere | |
| voluerit: ipse fatetur tam invisum sibi fuisse ut occidere | |
| voluerit. | |
| Non puto vos exigere divisionem, cum coniecturalis | 6.1 |
| sit controversia. Habet tamen dissimilem ceteris | |
| coniecturam et duplicem; non quomodo solet aut | |
| inter duos reos, cum alterum coarguimus, aut inter | |
| duo crimina, cum alterum probamus, ut id alterius | 5 |
| fiat probatio, tamquam cum dicimus adulteram fuisse | |
| ut credatur propter hoc etiam venefica: in uno homine | |
| coniectura duplex est. Quaerimus enim utrum venenum | |
| in suam mortem an in patris paraverit. | |
| Si hoc colore dici placet pro adulescente quo dixit | 7.1 |
| Latro, ut nihil mutaret voces, sed diceret: 'mori | |
| volui taedio abdicationum et infelicitatis adsiduae, | |
| cum in hoc tantum sordes ponerem ut cum maiore | |
| tormento positas resumerem et absolutio mihi uni | 5 |
| non finis esset periculi sed initium,' incipit praeter | |
| coniecturam et illa prima vulgaris in eiusmodi contro- | |
| versiis et pertrita quaestio incurrere, an venenum | |
| habere in mortem suam liceat. | |
| Albucius illo colore pro adulescente dixit, non | 10 |
| fuisse venenum. Cum putarem, inquit, odio me esse | |
| patri meo, volui experiri adfectum eius, quomodo | |
| mentionem mortis meae ferret; itaque palam et ita | |
| ut interveniret pater tenui. Fuscus Arellius eodem | |
| colore usus est, sed aliter; non dixit: experiri patrem | 15 |
| volui, sed: ut miserabilem me patri facerem. | |
| Murredius pro cetero suo stupore dixit medica- | 8.1 |
| mentum se parasse ad somnum, quia adsiduae sollici- | |
| tudines vigiliarum sibi consuetudinem <fecerint. A | |
| parte patris> colorem et Publilianam sententiam | |
| dedit: abdicationes, inquit, suas veneno diluit; et | 5 |
| iterum: mortem, inquit, meam effudit. Memini | |
| Moschum, <cum> loqueretur de hoc genere sen- | |
| tentiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum | |
| omnium ingenia, queri de Publilio quasi ille [iam] | |
| hanc insaniam introduxisset. Cassius Severus, sum- | 10 |
| mus Publili amator, aiebat non illius hoc vitium esse, | |
| sed eorum qui illum ex parte qua transire deberent | |
| imitarentur, <non imitarentur> quae apud eum | |
| melius essent dicta quam apud quemquam comicum | |
| tragicumque aut Romanum aut Graecum; ut illum | 15 |
| versum quo aiebat unum versum inveniri non posse | |
| meliorem: | |
| tam dest avaro quod habet quam quod non habet; | |
| et illum de eadem re dictum: | |
| desunt luxuriae multa, avaritiae omnia; | 20 |
| et illos versus qui huic quoque ter abdicato possent | |
| convenire: | |
| o vita misero longa, felici brevis! | |
| et plurimos deinceps versus referebat Publili diser- | |
| tissimos. Deinde auctorem huius viti, quod ex | 9.1 |
| captione unius verbi plura significantis nascitur, | |
| aiebat Pomponium Atellanarum scriptorem fuisse, | |
| a quo primum ad Laberium transisse hoc studium | |
| imitando, deinde ad Ciceronem, qui illud ad vir- | 5 |
| tutem transtulisset. Nam ut transeam innumera- | |
| bilia quae Cicero in orationibus aut in sermone dixit | |
| ex <ea> nota, ut non referam a Laberio dicta, cum | |
| mimi eius, quidquid modo tolerabile habent, tale | |
| habeant, id quod Cicero in . . . Laberium divus | 10 |
| Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri | |
| illum ordini reddidit; iussit ire sessum in equestria; | |
| omnes ita se coartaverunt ut venientem non reciperent. | |
| Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus | |
| nec Caesari, sed utriusque adulator. Multos tunc in | 15 |
| senatum legerat Caesar, et ut repleret exhaustum bello | |
| civili ordinem et ut eis qui bene de partibus meruerant | |
| gratiam referret. Cicero in utramque rem iocatus <est>; | |
| misit enim ad Laberium transeuntem: recepissem te nisi | |
| anguste sederem. Laberius ad Ciceronem remisit: | 20 |
| atqui soles duabus sellis sedere. Uterque elegantissime, | |
| sed neuter in hoc genere servat modum. Ab his | 10.1 |
| huius studii diffusa est in plures imitatio. | |
| Sed ut ad controversiam redeam, Cassius Severus | |
| aiebat placere sibi illum colorem: mori volui; et | |
| quasdam dixit inter disputandum sententias: Tertio, | 5 |
| inquit, cum abdicarer, aiebam: nihil tanti est; | |
| infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater | |
| et infestat, semel recipiat. Sed illud rursus dice- | |
| bam mihi: serva istam animam: facies quod voles | |
| absolutus. Quare ergo nunc non moreris? dicet | 10 |
| aliquis. Primum non semper idem miseris libet; | |
| nonnumquam iuvat cum fortuna sua concurrere et | |
| illam fatigare. Deinde vis verum quare non moriar | |
| interim? quia puto te velle. | |
| Otho Iunius ineptam sententiam videbatur dixisse: | 15 |
| non multum interest mea; aut enim me aut filium | |
| meum voluit occidere. |